SERMO 223/I

IN VIGILIIS PASCHAE

Inimici carnales visi sunt praevaluisse in Christum, sed spiritalis in eis superatus est hostis.

1. Admonet nos, dilectissimi, tanta ista et tam sancta sollemnitas exhortari vos ad vigilandum et orandum. Dimicat enim fides nostra contra huius saeculi noctem, ne interiores oculi nostri in noctem cordis obdormiant. In quod malum ne incidamus, oremus illa voce qua legimus, et dicamus Domino Deo nostro: Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem, nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum 1. Hic ille inimicus est, qui adversus Dominum nostrum Iesum Christum insanos Iudaeos velut propria vasa et arma commovit; sed non praevaluit adversus eum. Visi sunt sibi quidem praevaluisse carnales inimici; sed spiritalis in eis superatus est hostis. Victima enim mundae carnis immundus victus est spiritus; et eo ipso quod inflammavit homines palam facere quod vellent, occulte passus est ille quod nollet. Nam Christum occidendo sanguinem fudit, quo reviviscerent quos occidit. Sed nec illum possidet in mortuis. Sociatos quippe doluit resurgenti, quibus voluit sociare morientem. Huius mortem in ista vita celebramus, cuius vitam post istam mortem speramus. Ergo humilitate nostra humilitatem Domini nostri Iesu Christi in memoriam revocemus. Humiliter vigilemus, humiliter oremus, purissima fide, firmissima spe, ferventissima caritate, cogitantes qualem nostra claritas habitura sit diem, si nostra humilitas noctem vertit in diem. Deus itaque, qui dixit de tenebris lumen clarescere, clareat in cordibus nostris 2, ut aliquid intus simile faciamus, quale in domo hac orationis accensis luminaribus fecimus. Habitaculum verum Dei, nostram conscientiam iustitiae luminibus exornemus. Non autem nos, sed gratia Dei nobiscum, cuius promissum habemus, dicente Propheta: Educet sicut lumen iustitiam tuam 3. Et ita vigilantes non timebimus a timore nocturno et negotio perambulante in tenebris 4; et, cum transierint bestiae silvae, quaerentes a Deo escam sibi 5, in nullius aerumnosae escam tradet, qui pro nobis unicum tradidit. Conversi ad Dominum.