IN VIGILIIS PASCHAE
1. Dominicae humilitatis sollemnia celebramus, qui humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis 1. Unde et nos hac nocte sancta ieiunando, vigilando et orando humiliamus animas nostras; nec ab ista humilitate fervor hic discrepat. Quid est enim aliud granum sinapis quam fervor humilitatis? Hoc grano translati sunt montes in cor maris 2, hoc est, magni praedicatores Evangelii, sancti Apostoli, a Iudaea ad gentes translati sunt, et ipsum cor mundi, hoc est cogitationes saeculi, tenuerunt montes de quibus dictum est: Iustitia tua sicut montes Dei 3; montes de quibus dictum est: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis 4. Ipsi enim montes illuminati, ferventes cacuminibus suis, lumen quod illuminat omnem hominem 5, velut montem montium, regem regum, sanctumque sanctorum, et se et ipsum in cor maris, hoc est in fidem gentium transtulerunt; ut impletum in eis esset quod Propheta praedixerat: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium 6; et quod ipse dixerat: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic tollere et mittere in mare, et fiet 7. Hii montes nobis consecraverunt hanc noctem, qua sepultus Dominus resurrexit, ut obrutum sinapis granum humiliando se non appareret, et germinando atque crescendo, ramos usquequaque diffundens, cuncta superaret, et elatos corde ad confugiendum et requiescendum tamquam volucres invitaret. Hic mons habitet et in corde vestro; non enim patietur angustias, ubi ei facit locum latissimum caritas. Conversi ad Dominum.