SERMO 223/E

IN VIGILIIS PASCHAE

Vigilate et orate ne intretis in temptationem. Non quolibet temptatio est formidanda, sed in qua non datur exitus.

1. Ammonet nos, fratres, tanta huius vigiliae claritas atque sollemnitas, anniversario reditu renovatam memoriam Dominicae resurrectionis illustrans, recolere et agere, quod ipse de sua iam impendente passione discipulis dixit: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 1. Vigilemus igitur et oremus, ne intremus in temptationem, non ista nocte tantum, sed toto tempore vitae huius, quae in terra temptatio est. Sic enim scriptum est: Numquid non temptatio est vita humana super terram? 2 Si ergo nihil est intrare in temptationem, nisi induci vel inferri in temptationem, id est decipi et capi, vel quoquo modo temptatione, ut totum brevius dixerim, vinci, quid aliud faciendum est per totam noctem vitae huius, in qua nos per lucem fidei dies esse debemus, quam id quod admonuit discipulos Dominus: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem? Vigilia mentis est, ne fides dormiat, spes marcescat, et caritas refrigescat. Sed fide vigilante, spe vigente, cantate fervente, per totum hoc tempus, quo in huius saeculi nocte versamur, assidua oratione dicamus: Ne nos inferas in temptationem 3. Sic agimus ipso adiuvante quod Dominus ait: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 4. Si vere in temptationem non est formidandum intrare, quando inde possumus et exire, secundum apostolum Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationibus variis incideritis 5, restat ut in eo sit spes, quod apostolus Paulus ait: Fidelis Deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere 6. De isto exitu non absurde intellegi potest, etiam sancto Cantico nos esse commonitos, ubi legitur: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum 7; ut tamquam in fornacem vasa fictilia non solum bene formata nos patiatur intrare, sed etiam integra inde valeamus exire, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis 8. Quod si res ita se habet, profecto quando discipulis Dominus ait: Vigilate et orate ne intretis in temptationem 9, tantum suae passionis pondus impendere cernebat, ut illos in illam temptationem nollet intrare, unde cernebat nondum idoneos ut sinerentur exire. Propter quod et beatissimo apostolo Petro iam dixerat: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea. Qui cum se non solum sequi, verum etiam praecedere iam posse crederet, dicens: Animam meam pro te ponam 10, validis Dominicae passionis incumbentibus ventis, et mare quo navigabant vehementer alteque turbantibus, unius fuisset ancillae interrogatione demersus, nisi continuo lacrimis misericordia impetrata, Domini esset dextera liberatus. Vigilemus ergo, fratres, et oremus, ne intremus in temptationem, quam sustinere non possumus, et, in quacumque intraverimus, vel dato exitu sustinere, vel data sustinentia exire possimus; ut non in temptationem sine exitu ingressi, sicut pedes in compedes, sicut fera in retia, sicut aves in laqueos inferamur.

Per baptismum tamquam per Mare Rubrum liberamur a tenebris.

2. Quod ne patiamur, nobis ille praestabit cui cantavimus Domino: Gloriose enim magnificatus est; qui nobis in lavacro regenerationis iam quod cantavimus praestitit: equum et equitem proiecit in mare 11. Universa enim peccata nostra praeterita, quae nos velut a tergo insequebantur, submersit et delevit in baptismo. Quas tenebras nostras, velut sua iumenta, hoc est adiumenta, immundi spiritus regebant, et velut equites, quo volebant, agebant; et ideo ipsos rectores tenebrarum harum 12 dicit Apostolus. Quibus quoniam caruimus per baptismum, tamquam per Mare Rubrum, hoc est crucifixi Domini sanctificatione sanguineum, non convertamur corde in Aegyptum, sed per alias heremi temptationes ipso protectore atque rectore tendamus ad regnum.