SERMO 223/D

IN VIGILIIS PASCHAE

Cur nocte paschalis reliquis omnibus sit praelata.

1. Notum vobis est, fratres carissimi - neque enim quod agitis ignoratis -, ad hoc istam vigiliam Domino dicatam, et vigiliis omnibus quae ad Dei cultum exhibentur esse praelatam, quod in ea renovatur anniversaria sollemnitate memoria Salvatoris, qui traditus est propter delicta nostra, et surrexit propter iustificationem nostram 1; ut universa Ecclesia eius, quod est corpus eius, cantare possit: Ego autem exsultabo in Domino, et gaudebo in Deo salvatore meo 2.

Cur nocte Dominus resurrexerit.

2. Erit enim et nobis, huius saeculi nocte transacta, resurrectio carnis ad regnum, cuius in capite nostro praecessit exemplum. Propter hoc namque Dominus voluit nocte resurgere, quia secundum Apostolum: Deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris 3. De tenebris ergo lumen clarescere significavit Dominus nocte nascendo, nocte etiam resurgendo. Lumen quippe de tenebris, Christus est de Iudaeis, quibus dictum est: Nocti assimilavi matrem vestram 4. Sed in illa gente, tamquam in illa nocte, non fuit nox virgo Maria, sed noctis quodammodo stella; unde et eius partum stella signavit, quae longinquam noctem, hoc est Magos orientis, ut adorarent lumen, adduxit; ut et in ipsis fieret quod dictum est: Lumen de tenebris clarescere. Ut concordarent etiam resurrectio et nativitas Christi, sicut in isto novo monumento nullus est antea, nullus postea positus mortuus; sic in illo utero virginali nec antea mortalis est quisquam, nec postea satus.

Paschalis vigilia praefigurat exspectationem adventus Domini.

3. Quamvis igitur hac nostra vigilia non adhuc quasi resurrecturus Dominus exspectetur, sed resurrectionis eius annua sollemnitate memoria renovetur, tamen hoc celebrando ita praeterita recordamur, ut aliquid etiam, quod ex fide vivendo agimus, hac eadem vigilia figuremus. Nam totum hoc tempus, quo saeculum istud, vice noctis excurrit, oculis fidei in Scripturas sanctas tamquam in nocturna luminaria intenta Ecclesia vigilat, donec Dominus veniat. Hinc est quod dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes tamquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 5. Propter quod et ipse Salvator spiritalem vigiliam nobis imperat, ubi de suo repentino locutus adventu, vigilate, inquit, quia nescitis diem neque horam 6. Sicut ergo nunc, qui in nomine Domini ad vos ipse veni, vigilantes vos in nomine eius inveni, sic ipse Dominus, in cuius honorem celebratur ista sollemnitas, Ecclesiam suam luce mentis inveniet vigilantem, quando veniet, ut etiam excitet eam in monumentis corpore dormientem.