SERMO 223/C

DE NOCTE SANCTA

Somnus Christi voluntatis fuit, non necessitatis.

1. Dominus noster Iesus Christus passioni proximus, ubi pro debitis nostris quod non debebat exsolvit, ut chirographum quo rei tenebamur eius sanguine deleretur 1, ait discipulis suis: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 2. Ex hac eius commendatione instituta est ista sollemnitas: ut eius diei anniversario reditu vigiletur, quo eius exspectata est resurrectio. Exaudiat nos vigilantes in sollemnitate sua, qui dormivit pro salute nostra. In eius quippe rei prophetia et ex persona ipsius dictum fuerat: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 3. Tamquam diceret: Ne sibi Iudaei praevaluisse videantur; ego dormivi, voluntatis fuit, non necessitatis. Ipse prorsus, ipse dormivit, tamquam dignatus, non tamquam superatus; quippe qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 4. Non tamen ideo Iudaei sine scelere fuerunt, quia ipse potestate dormivit; ut enim eorum facinus demonstraret, dixit in alio Psalmo: Dormivi turbatus 5. Nam hoc ad ipsos retulit, qui eum a se turbatum esse putaverunt, cui velut victo insultaverunt, et tamen cum eius mortem nefariis vocibus expetissent, alienos se facere ab eius interfectione conati sunt; ut non ipsorum sed Pilati factum videretur, qui eum crucifigendum militibus dedit. Ideo continuo Psalmus ipse: Filii hominum, inquit, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 6. Tamquam diceret: Et si non propriis manibus, ore tamen proprio peremistis, cuius mortem petistis. Sed quid in alio Psalmo dicit? Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? 7 Ecce surrexit qui dormierat; vigilavit, et factus est sicut passer singularis super tectum 8, id est, super caelum, ubi interpellat pro nobis 9, ubi iam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur 10; quia non dormiet neque dormitabit, qui custodit nos 11. Ecce illi, qui se aliquid nocuisse putaverunt, etiam regnum ipsum, ubi eum sibi regnare noluerunt, extirpati exinde perierunt; ut et visibiliter impleretur, quod in eodem Psalmo dormiturus ait: Suscita me, et reddam illis 12. Humiliantes igitur animas nostras vigilias celebremus, ut eius vigili corde speremus et exspectemus adventum, cuius vox omnes dormientes etiam de tumulis excitabit: Qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male fecerunt, ad resurrectionem iudicii 13. Ipse namque est, de cuius somno in cruce exaltati Iacob tanto ante praedixit: Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo 14. Ipse vicit leo de tribu Iuda 15; quia et Iacob illud dixit, cum benediceret Iudam. Quoniam ergo dormivit leo, deputatus est inter mortuos; sed quia vicit leo, veniet iudicare vivos et mortuos.