DE PRINCIPIO GENESIS, IN VIGILIIS PASCHAE
1. Multas divinas lectiones audivimus, quarum prolixitati parem sermonem nec nos valemus, nec vos capitis, si valeamus. Quantum ergo Dominus donat, loqui volumus Caritati vestrae de ipso capite Scripturarum, ubi, cum legeretur, audivimus, quia in principio fecit Deus caelum et terram 1. Attendite et cogitate quis fecerit. Sed scio, non posse vos cogitare quis fecerit; cogitate quid fecerit, et laudate qui fecit. In principio fecit Deus caelum et terram. Ecce quae facta sunt in promptu sunt, cernuntur, delectant. Opus patet, artifex latet; quia et unde videtur patet, et unde amatur latet. Quando ergo mundum videmus, et Deum amamus, melius est utique, unde amamus, quam unde videmus. Oculis videmus, mente amamus. Ergo mentem oculis praeponamus, quia et melior est, quem de occulto amamus, quam opus eius, quod de aperto videmus. Quaeramus ergo, si placet, quando Deus tantam molem fecit, quibus machinis fecit. Machina facientis verbum est iubentis. Quid miraris? Opus est Omnipotentis. Si ergo quaeris qui fecit, Deus fecit; si quaeris quid fecit, caelum et terram fecit; si quaeris per quid fecit, per Verbum fecit, quod non fecit. Verbum, per quod factum est caelum et terram, ipsum Verbum non est factum. Si enim factum est, per quid factum est? Omnia per ipsum facta sunt 2. Si quaecumque facta sunt per Verbum facta sunt, procul dubio Verbum factum non est, per quod omnia facta sunt. Denique narrator operum famulus Dei Moyses: In principio, inquit, fecit Deus caelum et terram. Fecit in principio caelum et terram. Per quid fecit? Per Verbum. Numquid et Verbum fecit? Non: sed quid? In principio erat Verbum 3. Iam erat, per quod fecit; ideo, quod non erat, fecit. Possumus intellegere, et recte intellegimus, in ipso unigenito Verbo factum esse caelum et terram. Per quod enim facta sunt, in ipso facta sunt. Potest hoc esse et intellegi principium, in quo fecit Deus caelum et terram. Ipsum enim Verbum est et Sapientia Dei, cui dicitur: Omnia in sapientia fecisti 4. Si in sapientia Deus fecit omnia, et unigenitus eius Filius procul dubio est Dei Sapientia 5, non dubitemus in Filio facta esse, quae per Filium facta esse didicimus. Nam ipse Filius est profecto principium. Interrogantibus quippe Iudaeis et dicentibus: Tu quis es? respondit: Principium 6. Ecce in principio fecit Deus caelum et terram 7.
2. Iam vero cetera, sive cum digeruntur et disponuntur, sive cum ornantur, sive cum ea quae facta non erant in caelo et in terra creantur, dicit Deus, et fiunt. Et dixit Deus: fiat, et factum est 8. Et sic per singula opera: dixit, et factum est. Ipse dixit, et facta sunt 9. Qua lingua dixit? ut quis audiret, dixit? Non semper lacte nutriamur: erigite nobiscum mentes ad solidum cibum. Nemo Deum cogitet sicut corpus, nemo Deum cogitet sicut hominem, nemo Deum cogitet sicut angelum; quamvis Patribus sic apparere dignatus sit, non per ipsam substantiam suam, sed per subiectam sibi creaturam suam; non enim aliter humanis visibus invisibilis appareret. Quaeramus quid in nobis est melius, et inde conemur attingere quod est melius omnibus. Quod est in nobis melius, mens est; quod est omnibus melius, Deus est. Rem meliorem quid quaeris re deteriore? In te corpus inferius est, quam mens; in rebus nihil melius, quam Deus. Erige quod est in te melius, ut attingas, si potueris, ad eum qui est omnibus melius. Nam et ego, cum loquor, mentibus loquor. Visibiles quidem facies et ipse corpore visibilis cerno; sed, per id quod video, alloquor quod non video. Gero intus verbum corde conceptum, et volo in auribus tuis parere quod corde concepi; volo tibi dicere quod intus est, proferre ad te quod latet: quaero quomodo pervenire ad mentem tuam possit. Convenio primum, quasi ianuam mentis tuae, aures tuas; et quoniam invisibile est verbum, quod corde concepi, trahere ad te non possum, provideo illi quasi vehiculum sonum. Ecce verbum latet, sonus patet; impono latentem super patentem, et pervenio ad audientem; ac sic verbum exit a me, venit ad te, et non recessit a me. Si ergo licet magnis exigua comparare, infima summis, humana divinis, fecit hoc et Deus. Verbum latebat apud Patrem: ut veniret ad nos, adsumpsit quasi vehiculum, carnem suscepit; ad nos processit, et a Patre non recessit; sed ante incarnationem suam, ante ipsum Adam patrem generis humani, ante caelum et terram et omnia quae in eis sunt, in principio erat Verbum 10, et: in principio fecit Deus caelum et terram 11.
3. Terram autem fecit Deus, adhuc ante quam ornaretur, ante quam eius species nudaretur. Invisibilis erat et incomposita, et tenebrae erant super abyssum. Tenebrae erant, ubi lux non erat; nondum enim lux facta erat. Spiritus Dei super ferebatur super aquas 12, et ipse opifex, nec a Patre et unigenito Verbo seiunctus. Nam ecce, si diligenter adtendamus, Trinitas nobis insinuatur. Ubi enim dicitur: In principio fecit intellegitur Patris et Filii: in principio Filio Deus Pater. Restat Spiritus, ut Trinitas impleatur: Spiritus Dei superferebatur super aquas. Et dixit Deus 13. Cui dixit Deus? Antequam creatura fieret, erat qui audiret? Erat, inquit. Quaero, quis? Ipse Filius. Filio ergo dixit Deus. Quo verbo locutus est Verbo? Si enim iam erat Filius, ut dubitat nemo Christianus, utique hoc etiam erat. Filius Verbum erat, et Verbo Pater dicebat. Ergo inter Deum et Verbum verba currebant? Absit: impedimenta, fratres, carnalis cogitationis auferte; invisibilia invisibiliter cogitate, non vobis versentur ante oculos mentis similitudines corporis. Transi quidquid in te cernitur: transcende quidquid in te etiam non cernitur; corpus enim cernitur, anima non cernitur, sed tamen mutatur. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur; modo proficit, modo deficit. Non est hoc Deus, non est Deus ista natura, non est anima portio de substantia Dei. Quicquid enim Deus est, immutabile bonum est, incorruptibile bonum est. Etsi invisibilis Deus, invisibilis anima, sed tamen mutabilis anima, immutabilis Deus. Transcende ergo, non solum quod cernitur in te, sed etiam illud quod mutatur in te. Totum transcende, te ipsum transcende.
4. Amator quidam invisibilis bonitatis, amator quidam invisibilis aeternitatis, ait in suspiriis suis et gemitibus amoris sui: Factae sunt mihi lacrimae meae panis die et nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 14 Quomodo non fiant vere gemitus amanti lacrimae suae panis, ut eis quodammodo tamquam ex cibi voluptate vescatur, et libenter ploret, quam diu non videt quod amat, cum dicitur ei quotidie: Ubi est Deus tuus? Si dixero pagano: Ubi est Deus tuus? ostendet mihi idola. Si fregero idolum, ostendet montem, ostendet arborem, ostendet vilem de flumine lapidem; quod enim de multis lapidibus tulerit, et in loco honoratiore collocaverit, et incurvatus adoraverit, hoc est deus ipsius. Ecce, inquit digitum intendens, ecce est deus meus. Cum irrisero lapidem, cum abstulero, cum fregero, cum proiecero, cum contempsero, intendit digitum ad solem, ad lunam, intendit ad quamlibet stellam; illam vocat Saturnum, illam Mercurium, illam Iovem, illam Venerem. Quicquid voluerit, quocumque digitum intenderit, respondet mihi: Ecce est deus meus. Et quia video solem, et frangere non possum, sidera non possum deicere, caelum non possum evertere, quasi superior sibi videtur visibilia demonstrando, et digitum extendendo ad quod voluerit, et dicendo: Ecce est deus meus. Et ad me se convertit dicens: Ubi est Deus tuus? Cum audio: Ubi est Deus tuus? quid oculis ostendam non habeo, mentes oblatrantes caecas invenio; oculis quos habet unde videat ego non habeo quod ostendam. Quem vere habeo quem ostendam, ille non habet oculos unde videat. Libet flere, tamquam in lacrimis pane vesci. Invisibilis est enim Deus meus; ille qui mihi loquitur visibilia requirit, cum dicit: Ubi est Deus tuus? Ego autem, ut pervenirem ad Deum meum, sicut dicit in ipso Psalmo: Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam 15. Deus meus non est infra animam meam, sed est supra animam meam. Unde attingo ad id quod est supra animam meam, nisi effundam super me animam meam? Et tamen huic protervo, visibilia requirenti, visibilia demonstranti, de visibilibus exsultanti, utcumque adiuvante Deo meo respondere conabor. Hoc certe mihi dicis: Ubi est Deus tuus? Respondeo tibi: Ubi es ipse tu? Respondeo, inquam, puto quia non importune. Tu quaesisti ubi sit Deus, ego vero ubi sit ipse interrogator meus. Dicturus est: Ecce ubi sum; vides me, tibi loquor. Et ego illi: Interrogatorem meum quaero: faciem eius video, corpus eius video, vocem eius audio, linguam eius inspicio; ipsum quaero, qui in me oculos intendit, qui linguam movet, qui vocem emittit, qui interrogando scire desiderat. Hoc totum, de quo loquor, anima est. Non ergo tecum diutius agam. Tu dicis: Ostende mihi Deum tuum; ego dico: Ostende mihi animum tuum. Laboras, fatigaris, figeris, cum dico: Ostende mihi animum tuum; scio quia non potes. Quare non potes? Quia invisibilis est animus tuus. Et tamen melior est in te, quam corpus tuum; Deus autem meus melior est, quam animus tuus. Quomodo ergo ostendam Deum meum, cum mihi non ostendas animum tuum, quo meliorem ostendo Deum meum? Ecce, si dicis mihi: Ex opere agnosce animum meum; quia oculos intendo ad videndum, aures ad audiendum, linguam moveo ad loquendum, vocem promo ad sonandum, ex hoc intellege et cognosce animum meum; vides quia ipsum non potes ostendere, sed me iubes eum ex operibus nosse. Ecce et ego ex operibus ostendam tibi Deum meum. Nec pergo longius, nec mitto forte infidelitatem tuam ad ea quae non capis. Opera Dei mei non sic commemoro: Fecit invisibilia, fecit visibilia, id est, caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt 16. Non te mitto per multa: ad te ipsum redeo. Tu certe vivis: habes corpus, habes animum; visibile est corpus, invisibilis est animus; corpus habitaculum, animus habitator; corpus vehiculum, animus utens vehiculo; corpus quasi vehiculum quod regatur, animus auriga corporis tui. Ecce manifesti sunt sensus tui, tamquam ianuae in corpore tuo, per quas nuntietur aliquid interius habitanti animo tuo: oculi, aures, olfactus, gustus, tactus, membra disposita. Quid illud intus, unde cogitas, unde ista vivificas? Hoc totum, quod miraris in te, qui hoc fecit, ipse est Deus meus.
5. Ergo, fratres mei, si mentes vestras, Si interiores homines vestros aliqua, ut potui, congrua collocutione conveni, si ad eos qui intus morantur in domibus luteis 17, id est, ad animos vestros habitantes in corporibus vestris loquendo perveni, nolite de eis quae nostis divina conicere. Superat omnia Deus, caelum et terram. Nolite vobis ante oculos ponere quasi fabrum aliquem magnum aliquid componentem, disponentem, machinantem, tornantem, vertentem; aut certe tamquam imperatorem in sella regia, lucida, ornata, sedentem, et iubendo creantem. Frangite idola in cordibus vestris; adtendite quod dictum est ad Moysen, cum Dei nomen inquireret: Ego sum qui sum 18. Quicquid aliud est in illius comparatione nec est. Nescit ulla ex parte mutari, quod veraciter est. Omne quicquid mutatur et fluitat, et quodam tempore immutari non cessat, fuit et erit; non in eo comprehendis est. Deus autem non habet fuit et erit. Quod autem fuit, iam non est; quod erit, nondum est; et quod sic venit ut transeat, ideo erit ut non sit. Cogitate, si potestis, ego sum qui sum. Nolite voluntatibus volvi, nolite voluntariis et temporalibus cogitationibus agitari. State ad est, state ad ipsum est. Quo itis? State, ut et vos esse possitis. Sed quando tenemus volaticam cogitationem, et ad id quod manet affigimus? quando possumus? Ergo misertus est Deus; et ille qui est, et ille qui dixit: Hoc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos 19, dicto nomine substantiae suae dicit postea nomen misericordiae suae. Quod nomen substantiae eius? Ego sum qui sum. Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Sed Moyses homo erat, et in his, quae in illius comparatione non sunt, erat; in terra erat, in carne erat; et in ipsa carne anima erat, natura mutabilis erat, sub sarcina fragilitatis humanae erat. Nam illud quod dictum est: Ego sum qui sum, quando capiebat? Etenim per id, quod videbatur oculis eius, ad eum loquebatur qui non videbatur, et illo qui videbatur tamquam instrumento latens Deus utebatur. Non enim quod videbat Moyses hoc erat totum Deus; quia nec [tu] quod a me ipso quod homo sim sonat, hoc est totum verbum meum. Habeo in corde verbum quod non sonat; sonus transit, verbum manet. Ergo cum diceret Deus ad hominem, invisibilis per id quod apparere dignatus est visibilis loqueretur, aeternus temporalia, incommutabilis fragilia, cum diceret: Ego sum qui sum, et: Dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos, tamquam illo non valente comprehendere quid sit, ego sum qui sum, et: qui est misit me ad vos, aut forte, si ipse comprehendebat, nobis legendum erat, qui comprehendere non valemus, continuo post nomen substantiae dixit nomen misericordiae. Tamquam diceret Moysi: Quod dixi: Ego sum qui sum, non capis; non stat cor tuum, non es immutabilis mecum, nec incommutabilis mens tua. Audisti quid sum; audi quid capias, audi quid speres. Dixit iterum Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 20. Non potes capere nomen substantiae meae: cape nomen misericordiae meae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Sed quod sum, aeternum est: Abraham, Isaac et Iacob quidem aeterni, immo non dico aeterni, sed ab illo facti aeterni. Denique sic etiam calumniantes Sadducaeos Dominus ipse convicit, qui cum resurrectionem negarent, hinc illis dedit testimonium sanctae Scripturae: Legite quod dixit Dominus in rubo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim illi vivunt 21. Proinde et hic non addidit Deus, cum dixisset: Ego sum qui sum, hoc mihi nomen est in aeternum. Hinc enim nemo dubitat quia, id quod est, ideo est, quia aeternum est; sed ubi ait: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Iacob, ibi addidit: Hoc mihi nomen est in aeternum. Tamquam diceret: Quid times de mortalitate generis humani? quid fortes trepidas, ne, cum mortuus fueris, ultra non sis? Hoc mihi nomen est in aeternum 22. Aeternum nomen esse non posset Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, nisi in aeternum viverent Abraham, Isaac et Iacob.
Conversi ad Dominum et oratio.
Virtus misericordiae eius confirmet in veritate sua cor nostrum, confirmet et tranquillet animas nostras; abundet super nos gratia eius, et misereatur nostri, et auferat scandala a nobis, et ab Ecclesia sua, et ab omnibus carissimis nostris, faciatque nos placere sibi virtute sua et abundantia misericordiae suae super nos in aeternum. Per Iesum Christum Filium suum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat et cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.