DE NOCTE SANCTA
1. Quoniam Dominus noster Iesus Christus diem, quem fecerat moriendo luctuosum, fecit resurgendo gloriosum, utrumque tempus in sollemnem memoriam revocantes, eius mortem recordando vigilemus, et eius resurrectionem suscipiendo gaudeamus. Hoc est anniversarium festum nostrum, et Pascha nostrum; non sicut populo veteri per occisionem pecoris figuratum, sed sicut populo novo per victimam Salvatoris impletum; quia Pascha nostrum immolatus est Christus 1, et vetera transierunt, et ecce facta sunt nova 2. Neque enim lugemus nisi nostris delictis gravati, aut vero gaudemus nisi eius gratia iustificati; quoniam traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 3. Lugendo illud, hoc gaudendo laetamur; et quod propter nos atque pro nobis triste commissum est, laetumque praemissum est, non ingrata oblivione praeterimus, sed grata memoria celebramus. Vigilemus ergo, carissimi, quia usque ad istam noctem Christi sepultura producta est; ut in hac ipsa nocte fieret carnis resurrectio, quae tunc irrisa est in ligno, nunc adoratur in caelo et terra. Nox quippe ista ad consequentem diem, quem Dominicum habemus, intellegitur pertinere. Et utique nocte resurgere debuit, quia sua resurrectione et tenebras nostras illuminavit; neque enim ei frustra paulo ante cantatum est: Tu illuminabis lucernam meam Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 4. Proinde tam grande mysterium etiam devotio nostra commendat; ut quemadmodum eius resurrectione fides nostra firmata iam vigilat, sic et nostra vigilia etiam nox ista illuminata praefulgeat; ut digne possimus cum orbe terrarum Ecclesia diffusa cogitare hodie, ne inveniamur in nocte. Tot tantisque populis, quos Christi nomine tam insignis ubique sollemnitas congregavit, sol abscessit, dies non recessit, cum lucenti caelo lucens terra successit.
2. Causas tamen huius tantae vigiliae nostrae si quis inquirat, et sollerter invenire et fideliter respondere potest. Ille quippe, qui nobis gloriam sui nominis donavit, ipse illuminavit hanc noctem; et cui dicimus: Illuminabis tenebras meas 5, praebet lucem cordibus nostris; ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita huius tam clarae noctis rationem illuminata mente videamus. Quid est ergo, quod festo anniversario vigilant hodie Christiani? Nunc enim maxime vigilamus, nec alia sollemnitas talis intellegi solet; in isto desiderio dum quaerimus et dicimus: Quando vigilamus? ad tot dies vigilamus; tamquam in huius comparatione aliae non sint reputandae vigiliae. Apostolus quidem, sicut ieiuniorum, ita etiam vigiliarum assiduitatem commendavit Ecclesiae, de se ipso commemorans et dicens: In ieiuniis saepius, in vigiliis saepius 6; sed huius noctis vigilia tanta est, ut sola sibi etiam ceterarum commune nomen velut proprium vindicaret. Prius itaque de generali vigilia, postea de speciali et hodierna, quae Dominus dederit, pauca dicemus.
3. In illa vita, pro cuius adipiscenda requie laboramus, quam nobis post huius corporis mortem, vel etiam post huius saeculi finem, in resurrectione Veritas pollicetur, numquam dormituri sumus, sicut numquam utique morituri. Quid est enim aliud somnus, quam quotidiana mors, quae nec penitus hinc aufert, nec diutius detinet hominem? Et quid est aliud mors, quam diuturnus et altissimus somnus, a quo Deus excitat hominem? Ubi ergo nulla mors venit, nec imago eius somnus intervenit. Denique somnus nullus nisi mortalium. Non est ista requies angelorum: illi quia semper vivunt, numquam salutem somno reficiunt. Sicut ipsa vita, ita est illic sine fine vigilia; nec aliud ibi est vivere, quam vigilare; nec aliud vigilare, quam vivere. Nos autem in hoc corpore, quod corrumpitur et aggravat animam 7, quoniam non vivimus nisi vires dormiendo reparemus, similitudine mortis interrumpimus vitam, ut vivere saltim per intervalla possimus. Ac per hoc quisquis caste et innocenter assidue utitur vigiliis, angelorum vitam procul dubio meditatur - quantum enim carnis huius infirmitas sit oneri terreno, caelestia desideria comprimuntur - exercens contra molem mortiferam diuturniore vigilia, ut ei meritum comparet in vita perpetua. Neque enim sibi ipse consonat, qui desiderat semper vivere, et non amat prolixius vigilare; mortem vult omnino non esse, et eius imaginem non vult minuere. Haec causa, ista ratio est, cur in vigiliis saepius sit mens exercenda Christiano.
4. Nunc iam, fratres, alia pauca dum commemoramus advertite de speciali noctis huius vigilia. Dictum est enim, quare saepius somnum detrahere et vigilias addere debeamus: nunc autem dicendum est, cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus. Quod die tertio resurrexerit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit Christianus. Hac autem nocte hoc factum esse sanctum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est; non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi - quamquam et illic tenebrae praecesserint; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus: fiat lux, et facta est lux 8 - sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum erant dies. Divisit quippe Deus inter lucem et tenebras 9: et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, et a facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus 10. Manifestum est illos dies a luce coepisse, et transacta nocte usque ad mane singulos terminatos. Sed postea quam creatus homo a luce iustitiae in peccati tenebras declinavit, a quibus eum Christi gratia liberavit, factum est ut nunc dies a noctibus computemus; quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur, et Domino adiuvante speramus. Sic et Apostolus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit; abiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis 11. Dies igitur Dominicae passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur; ideoque clausus et terminatus est usque ad Parasceven, quam Iudaei etiam "cenam puram" vocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati observatione. Deinde sabbati dies, a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium Dominici diei; quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium diei Dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. Illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit, et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, ubi nec mors ulla nec somnus est, in sua carne nobis inchoavit; quam sic excitavit a mortuis, ut iam non moriatur, nec mors ei ultra dominetur 12. Nam quoniam venientes ad sepulcrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur diluculo corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. Proinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulchro erat, nondumque surrexerat, nec sic vigilando sumus incongrui; quia ille dormivit ut vigilaremus, qui est mortuus ut viveremus. Amen.