SERMO 220

IN VIGILIIS PASCHAE

Solemnitas iterat quod veritas semel factum esse clamat. Memoria servat reliquias cogitationis.

1. Scimus, fratres, et fide firmissima retinemus, semel Christum mortuum esse pro nobis 1; pro peccatoribus iustum, pro servis Dominum, pro captivis liberum, pro aegrotis medicum, pro miseris beatum, pro egenis opulentum, pro perditis quaesitorem, pro venditis redemptorem, pro grege pastorem, et quod est omnibus mirabilius, pro creatura creatorem: servantem tamen quod semper est, tradentem quod factus est; Deum latentem, hominem apparentem; virtute vivificantem, infirmitate morientem, divinitate immutabilem, carne passibilem: ut ait Apostolus: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 2. Hoc semel factum esse, optime nostis. Et tamen solemnitas tamquam saepius fiat, revolutis temporibus iterat, quod veritas semel factum tot Scripturarum vocibus clamat. Nec tamen contraria sunt veritas et solemnitas, ut ista mentiatur, illa verum dicat. Quod enim semel factum in rebus veritas indicat, hoc saepius celebrandum in cordibus piis solemnitas renovat. Veritas quae facta sunt, sicut facta sunt aperit: solemnitas autem non ea faciendo, sed celebrando, nec praeterita praeterire permittit. Denique Pascha nostrum immolatus est Christus 3. Ille utique semel occisus, qui iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur 4. Proinde secundum vocem veritatis, semel Pascha dicimus factum, et ulterius non futurum: secundum autem vocem solemnitatis, omni anno dicimus Pascha venturum. Sic intellegi arbitror quod in Psalmo scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem solemnem celebrabunt tibi 5. Nisi enim quod de rebus temporaliter gestis dicitur cogitatio memoriae commendaret, nullas post tempus reliquias inveniret. Ideo cogitatio hominis intuens veritatem Domino confitetur: reliquiae vero cogitationis quae sunt in memoria, notis temporibus non cessant celebrare solemnia, ne ingrata cogitatio iudicetur. Ad hoc pertinet noctis huius tam praeclara solemnitas, ubi vigilando tamquam resurrectionem Domini per cogitationis reliquias operemur, quam semel factam cogitando verius confitemur. Quos ergo fecit doctos praedicata veritas, absit ut faciat irreligiosos deserta solemnitas. Haec istam noctem per totum mundum fecit illustrem. Haec demonstrat Christianorum agmina populorum, haec confundit tenebras Iudaeorum, haec evertit idola Paganorum.