SERMO 218/C

DE PASSIONE DOMINI

Admirabile commercium in Christi passione.

1. Passio Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi fiducia gloriae est, et doctrina patientiae. Quid enim non sibi de Dei gratia promittant corda fidelium, pro quibus Dei Filius unicus et Patri coaeternus parum fuit ut homo ex homine nasceretur, nisi etiam manibus hominum, quos creavit, moreretur ipse ab eis? Magnum est quod futurum a Domino promittitur nobis: sed multo est maius quod recolimus iam factum esse pro nobis. Ubi erant, aut quid erant, quando pro impiis mortuus est Christus 1? Quis dubitet eum donaturum sanctis vitam suam, qui eisdem donavit adhuc mortem suam? Quid cunctatur humana fragilitas credere futurum esse, ut vivant homines aliquando cum Deo? Multo incredibilius iam factum est, quod mortuus est propter homines Deus. Quis enim est Christus, nisi illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2? Hoc Verbum Dei caro factum est, et habitavit in nobis 3. Non enim habebat in semetipso unde moreretur pro nobis, nisi mortalem carnem sumpsisset ex nobis. Sic immortalis mori potuit, sic vitam donare mortalibus voluit; participes sui postea facturus, quorum esset prior particeps factus. Nam nec unde viveremus nos habebamus de nostro, nec unde moreretur ille de suo. Mirum proinde nobiscum egit mutua participatione commercium; nostrum erat, unde mortuus est; illius erit, unde vivamus. Verumtamen carnem, quam de nobis unde moreretur assumpsit, etiam ipsam, quoniam creator est, dedit; vitam vero, qua in illo et cum illo victuri sumus, non a nobis accepit. Ac per hoc, quod attinet ad naturam nostram, qua homines sumus, non de suo mortuus est, sed de nostro; quoniam illius natura, qua Deus est, mori penitus non potest. Quod autem attinet ad ipsius creaturam, quam sicut Deus fecit, etiam de suo mortuus est; quoniam et carnem, in qua mortuus est, ipse fecit.

Non erubescendum de morte Domini immo maxime gloriandum.

2. Non solum ergo erubescere non debemus de morte Domini Dei nostri, verum etiam maxime in ea fidere maximeque gloriari; suscipiendo quippe a nobis mortem, quam invenit in nobis, fidelissime spopondit nobis in se vitam daturum, quam habere non possumus ex nobis. Nam qui tantum nos dilexit, ut quod peccato meruimus sine peccato pro peccatoribus pateretur, quomodo nobis non dabit quod iustitia, qui iustificat? quomodo non reddet, qui pollicetur in veritate, praemia sanctorum, qui sine iniquitate poenam pertulit iniquorum? Confiteamur itaque, fratres, intrepidi, vel etiam profiteamur, Christum pro nobis esse crucifixum; non paventes, sed gaudentes: non verecundantes, sed gloriantes dicamus. Vidit hunc apostolus Paulus, et commendavit titulum gloriae. Qui cum haberet multa magna atque divina, quae de Christo commemoraret, non dixit gloriari se in mirabilibus Christi, quia, cum esset apud Patrem Deus, mundum creavit, cum esset etiam quod nos homo, mundo imperavit; sed mihi autem, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 4. Videbat pro quibus, quis, ubi pependerat; et de tanta humilitate Dei et divina celsitudine Apostolus praesumebat.

Quo sensu affirmatur Deum esse mortuum.

3. Isti autem, qui nobis insultant, quod Dominum crucifixum colamus, quanto sibi sapere videntur, tanto insanabilius et desperatius desipiunt, nec omnino quid credamus vel dicamus intellegunt; neque enim dicimus hoc in Christo esse mortuum, quod Deus erat, sed quod homo erat. Nam si, homo ipse quilibet cum moritur, illud quod maxime homo est, id est, quo distat a pecore, quod habet intellectum, quod humanum et divinum, temporale et aeternum, falsum verumque discernit, id est, anima rationalis, cum suo corpore mortem non patitur, sed illo moriente viva discedit, et tamen dicitur: Mortuus est homo; cur non sic dicatur etiam: Mortuus est Deus, ut non intellegatur mori potuisse id quod est Deus, sed quod mortale pro mortalibus susceperat Deus? Nam sicut, homo cum moritur, non moritur anima eius in carne, sic et Christus cum mortuus est, non est mortua divinitas eius in homine. Sed Deus, inquiunt, homini misceri non potuit, et cum illo fieri Christus unus. Secundum istam sententiam carnalem et vanam humanasque opiniones, multo difficilius crederemus spiritum carni quam Deum homini posse misceri; et tamen nullus homo esset homo, nisi spiritus hominis humano corpori misceretur. Quando igitur spiritus et corpus quam spiritus et Spiritus difficilior mirabiliorque mixtura est; si ergo spiritus hominis, cum corpus non sit, et corpus hominis, cum spiritus non sit, tamen, ut homo esset, utrumque commixtum est; quanto magis, ut ex utroque unus Christus esset, potuit Deus, qui spiritus est 5, non corpori praeter spiritum, sed homini habenti spiritum spiritali participatione misceri.

Crux Christi doctrina patientiae et humilitatis.

4. Gloriemur ergo et nos in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis mundus 6, et nos mundo crucifigamur; de qua cruce ut non erubesceremus, eam in ipsa fronte, hoc est, in pudoris domicilio collocavimus. Iam vero quae in ista cruce, vel quam salubris sit doctrina patientiae, si explicare conemur, quae verba rebus, quae verbis tempora suppetunt? Quis enim homo, qui veracissime atque intentissime credit in Christum, superbire audeat, docente humilitatem Deo non tantum verbo, sed etiam exemplo suo? Quam vero sit utilis ista doctrina, breviter illa Scripturae sanctae sententia commonet: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur 7; cui et illud consonat: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8; et illud: Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 9. Proinde cum Apostolus nos admoneat, ne simus alta sapientes, sed humilibus consentientes 10, cogitet, si potest, in quantum superbiae praecipitium feratur homo, si non consenserit humili Deo; et quam sit perniciosum impatienter ferre hominem quod voluerit Deus iustus, si patienter pertulit Deus quod voluit inimicus iniustus.