SERMO 218/B

DE PASSIONE DOMINI

Christus crucifixus infidelibus scandalum et stultitia, nobis autem Dei virtus et sapientia.

1. Magnum et ineffabilem sacramentum Dominicae passionis sollemniter hodie celebramus; quod quidem et aliis diebus nec ab altario, cui assistimus, nec ab ore nostro ac fronte discedit; ut quod assidue corporis etiam sensibus ammonetur, semper corde teneatur. Verumtamen anniversaria ista sollemnitas multo plus in recordationem tantae rei agit mentem; ut quod ante multos annos in uno loco Iudaeorum impietate commissum est, eorumque crudelibus oculis visum, nunc contuitu fidei tamquam hodie factum toto spectetur orbe terrarum. Si tunc illi quod crudeliter fecerunt libenter videbant, quanto libentius quod pie credimus mentibus nostris recolente memoria revocemus? Si illi cum voluptate suam cernebant iniquitatem, quanto magis nos salutem nostram recordemur cum gaudio? In illo quippe uno facto praesentia illorum scelera notabantur, sed nostra etiam futura delebantur. Denique ubi illorum commissa facinora detestamur, ibi nostra dimissa laetamur. Illi perpetratores impietatis, nos celebratores sollemnitatis; illi congregati sunt saevientes, nos oboedientes; illi perditi, nos inventi; illi venditi, nos redempti; illi spectabant insultantes, nos venerantes adoramus. Ideo Christus crucifixus infidelibus est scandalum et stultitia, nobis autem Dei Virtus et Dei Sapientia: hoc est enim illud infirmum Dei, quod fortius est hominibus, et stultum Dei, quod sapientius est hominibus 1. Res consecutae clarius ista docuerunt. Nam quid tunc habebat rabies inimicorum, nisi ut auferrent de terra memoriam eius? Sed ille ab uno populo crucifixus, in tot populorum est cordibus constitutus; et qui tunc ab una gente occidebatur, nunc ab omnibus Gentibus adoratur. Et tamen non solum tunc, verum etiam nunc caeci legunt, et surdi cantant, quod voce prophetica futurum tanto ante praedictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem consideraverunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 2. Haec sicut in Psalmo praenuntiata sunt, ita in Evangelio leguntur impleta; sed tunc per manus Iudaeorum fiebat, quod eorum aures inaniter feriebat; et passio Domini prophetata quanto minus ab eis intellegebatur, tanto efficacius implebatur; nunc vero et legunt praedictum, et agnoscunt impletum. Et adhuc eligunt Christum negare, quia non possunt ulterius occidere.

Peiores Iudaeis sunt haeretici qui scindunt unitatem

2. Peiores autem Iudaeis haeretici, nam illi Christum, quem non aspiciunt, negant; isti, quam vident, eius Ecclesiam oppugnant. Nec solum istis Iudaeis qui modo Christum negant, verum etiam illis qui eum occiderunt miserabilius haeretici insaniunt; nam illi non deleverunt titulum pendentis in ligno, isti exsufflant baptismum sedentis in caelo. Ex hoc itaque praesenti Psalmo utrisque adversariis respondemus: et negatoribus capitis, et negatoribus corporis. Caput enim Christus, corpus Ecclesia. Contra Iudaeos legimus: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea 3, et cetera quae sequuntur. Contra haereticos legimus: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 4. Sed teneamus quod significabat illa vestis desuper texta 5, quam nec illi diviserunt qui Christum occiderunt, sed ad eam sorte pervenerunt qui pervenire potuerunt. Possunt ergo per multos haereticos dividi sacramenta Christi: nullus fidelium scindit vel dividit caritatem Christi; sed qui pertinent ad partem sortis sanctorum in lumine 6, ipsi eam tamquam propriam tenent, quia spiritaliter diligunt unitatem. Quapropter, carissimi, celebremus istum diem anniversaria devotione; gloriemur autem in cruce Christi 7, non semel in anno, sed continua sanctitate.