SERMO 218/A

EX SERMONE DE PASSIONE DOMINI
IN COLLECTIONE BEDAE ET FLORI

FRAGMENTA

Quomodo non regnabit iustus, quando morte Dei quaesitus est impius?

1. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius 1. Ergo Christus pro impiis mortuus est. Et Christus Deus est. Quomodo non regnabit inventus in vita Dei iustus, quando, ne periret, morte Dei quaesitus est impius? In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus et vitam Dei et mortem Dei, discernamus quid, unde sit. Vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis: nec tamen pro suo merito, sed pro nobis.

Per misericordiam Dei Gentes intrant in promissionibus patrum.

2. [3]. Rex ergo Iudaeorum Christus, sub cuius lene iugum 2 etiam Gentes missae sunt in salutem; quia eis misericordia maiore concessum est. Hoc apertius ipse ostendit Apostolus, ubi ait: Dico enim Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum 3. Neque enim debitum erat panem filiorum tollere, et mittere canibus 4, nisi canes humiliati ad colligendas micas, quas de mensa dominorum cadere cernerent, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere.

In interiore homine agitur vetustas et novitas.

3. [5]. Neque enim, ut nonnulli putant, vetus homo corpus est, et novus homo anima; sed corpus, exterior homo est; anima, interior. In interiore agitur haec vetustas et novitas. Cum enim Apostolus diceret: Exuite vos veterem hominem, et induite novum; non hoc iubebat, ut corpus deponeretur, sed ut vita in melius mutaretur. Hoc denique consequenter edocuit; nam volens quid dixerit explanare: Quapropter, inquit, deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo 5.