SERMO 216

IN REDDITIONE SYMBOLI

AD COMPETENTES

Qui sint "competentes"

1. Rudimenta ministerii nostri, et vestri conceptus quo fidei incipitis utero generari coelesti gratia, adiuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus, vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in eius via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quae nec fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno coelorum 1. Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibus mentis vestrae conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes vocamini, ostendit. Quid enim aliud sunt competentes, quam "simul petentes"? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes; ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum, quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abiectis desideriis carnalibus et superatis terroribus saeculi clamat intrepidus? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me bellum, in hoc ego sperabo. Et quae illa sit exprimens, adiunxit et dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Atque huius regionis et habitationis beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler delectationem Domini, et protegar a templo eius 2.

Renuntiandum saeculo et adhaerendum Christo.

2. Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi abicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit 3, ita et vos in eius gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto iam iamque superabitis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adiutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei eritis 4, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis semper manens condidit nos. Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo 5. Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo imaginem portastis eius qui de terra est, ita etiam eius qui de coelo est ultra portate 6. Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma iustitiae Deo 7. In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris iaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos iure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.

Non abiecte de se sentiendum, sed in bono opere fructificandum.

3. Ecce cum auctione et mercatu fidei, regnum vobis coelorum venale proponitur: inspicite et congerite vestrae conscientiae facultates, thesauros cordis vestri unanimiter congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quae vobis offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod acquiritis. Non sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester tam caros aestimat, ut vobis quotidie Unigeniti sui pretiosissimum sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguatis a vili; si non creaturae, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato mundemini 8; si non in vobis semen verbi Dei, quod etiam nunc spargit coelestis agricola in agro cordis vestri, aut tamquam in via indignorum transitu conculcetur, aut tamquam inter petrosa durissimae conscientiae vestrae stoliditate iam germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum perniciosis aculeis suffocetur. Si a tam damnosae damnandaeque terrae sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte fueritis, sexageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc occurretis, non erit vester ingratus etiam trigeni proventus 9; quia coelestibus omnes horreis excipientur, omnes in aeterna requie recondentur. De omnium fructibus coelestis panis ille conficietur, et omnis operarius in dominica vinea sine dolo laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum tanti seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi datoris, evangelica praedicatione gloria diffamatur 10.

Necessitas conversionis ad vitam assequendam.

4. Accedite ergo ad eum in obtritione cordis: quoniam prope est omnibus qui obtriverunt cor, et ipse vos humiles spiritu salvos faciet 11. Certatim accedite, ut illuminemini 12. Estis enim adhuc in tenebris, et tenebrae in vobis. Eritis autem lux in Domino 13, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 14. Conformabamini saeculo, reformamini Deo. Babylonicae captivitatis vos aliquando iam taedeat. Ecce Ierusalem mater illa coelestis, in viis hilariter invitans occurrit, et obsecrat ut velitis vitam, et diligatis videre dies bonos 15, quos nunquam habuistis, nec unquam in hoc saeculo habebitis. Ibi enim deficiebant, sicut fumus, dies vestri: quibus augeri, minui; et quibus crescere, deficere; et quibus ascendere, vanescere fuit. Qui vixistis peccato annos multos et malos, desiderate vivere Deo: non multos annos quandoque finiendos, et ad intereundum in umbra mortis currentes; sed bonos, et in veritate vivacis vitae propinquos; ubi nulla fame, nulla siti lassabitis; quia cibus vester fides, potus sapientia erit. Nunc enim in Ecclesia in fide benedicitis Dominum 16: tunc autem in specie affluentissime rigabimini de fontibus Israel.

Desiderio vitae aeternae lugendum est et membra mortificanda.

5. Sed in hac interim peregrinatione sint vobis lacrymae vestrae panis die ac nocte; dum dicentibus vobis quotidie: Ubi est Deus vester17 non potestis carnalibus demonstrare quod oculus non vidit, nec auris audivit, aut in cor hominis ascendit 18. Donec veniatis et appareatis ante oculos Dei vestri, nolite deficere. Veniet enim et ipse promissa persolvere, qui se sponte professus est debitorem: qui nihil ab aliquo mutuatus est, et suo promisso debitor esse dignatus est. Nos debebamus; et tantum debebamus, quantum peccaveramus. Venit ille sine debito, quia sine ullo peccato; invenit nos damnoso ac damnando fenore oppressos, et quae non rapuerat exsolvens, nos a sempiterno debito misericorditer liberavit. Nos admiseramus culpam, exspectabamus poenam; ille non factus socius culpae nostrae, sed factus particeps poenae, simul et culpae esse voluit donator et poenae. Ipse est enim qui ex usuris et iniquitate eruet animas credentium 19, atque ex corde in unoquoque dicentium: Credo videre bona Domini in terra viventium 20. Haec terra, non terreno vel mortuo, sed coelesti quodam modo ac vivo corde concupiscenda est. Ipsa est enim cui in psalmo alio flagrans quidam eius amore et alacriter cantans dicit. Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 21. Ad quam illi tendunt, qui vitaliter mortificant membra sua super terram: non membra quibus corporis mundi huius compago consistit, sed illa membra quibus animae virilitas miserabiliter infirmatur. Apertissime ea dinumerans ac designans Vas electionis Paulus apostolus dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus 22. Ecce quae in hac terra morientium mortificare debeatis, qui in illa terra viventium vivere concupiscitis. Sic ergo efficiamini membra Christi, ut non ea tollatis, et faciatis membra meretricis 23. Quae enim turpior, quae dedecorosior est meretrix, quam ipsa quae prima posita est fornicatio, et ultima avaritia? Quam idolorum servitutem veraciter appellavit; quia non solum in corporis luxu, sed etiam in animae fluxu agnoscere et vitare debetis, ne illam perditionem minacis et casti sponsi ac iusti iudicis incurratis, cui dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quanto iustius, quanto utilius, in cordis ad eum castitate singuli quique clamabitis: Mihi adhaerere Deo, bonum est 24 Hanc adhaesionem illa dilectio praestat, de qua similiter dicitur: Dilectio sine simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono 25.

Scrutinia: ritus Ecclesiae et colluctatio adversus diabolum.

6. Ecce ubi est stadium vestrum, ecce ubi lucta certantium, ecce ubi cursus currentium, ecce ubi ferientium pugillatus. Si vultis perniciosissimum colluctatorem fidei lacertis elidere; prosternite mala, complectimini bona. Si vultis sic currere, ut comprehendatis; fugite iniquum, consequimini iustum. Si vultis sic pugillare, ut non aerem caedatis, sed hostem viriliter feriatis; castigate corpus vestrum, et in servitutem redigite, ut ab omnibus abstinentes 26 ac legitime certantes 27, bravii coelestis et incorruptae coronae participes triumphetis. Quod in vobis adiurato vestri Redemptoris nomine facimus, hoc vestri cordis scrutatione et contribulatione complete. Nos precibus ad Deum et increpationibus inveterati hostis dolis resistimus: vos votis et vestri cordis contritione persistite, ut eruamini de potestate tenebrarum, et transferamini in regnum claritatis eius 28. Hoc est nunc opus vestrum, et hic labor vester. Digna in eum nos suis nequitiis maledicta congerimus: vestra vos potius aversione ac pia renuntiatione gloriosissimum ei certamen indicite. Atterendus, vinciendus, excludendus est Dei et vester, ac sui potius inimicus. Nam furor eius et in Deum protervus, et adversum vos nefarius, et in se perniciosus ostenditur. Anhelet usquequaque caedes, supponat muscipulas, exacuat multiplices et dolosas linguas suas: omnia venena eius, obtestato nomine Salvatoris, vestris cordibus effundite.

Enitendum competentibus est ut salubriter pariantur ne feraliter abortiantur.

7. Quidquid facinorosissimis suggestionibus, quidquid flagitiosissimis illecebris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc populabitur captivitas eius, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur a vobis iugum, quo vos immaniter deprimebat, et eius cervicibus imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro vestrum praebete consensum. Sperate in eum, omne concilium novae plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut salubriter pariaris, ne feraliter abortiaris. Ecce uterus matris Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere, et partus vestri ianuas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris, lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapientia et aetate. Ille quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec brevitate temporis deficit, nec longitudine ulla temporis proficit, sed a diebus aeternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite hic, sicut benignus parvulum nutritor admonet, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis 29. Ut Competentes competenter adolescite in Christo, ut in virum perfectum iuveniliter accrescatis 30. Laetificate, ut scriptum est, profectu sapientiae vestrae patrem vestrum, et nolite defectu vestro contristare matrem vestram 31.

Excellentia regenerationis qua nascimur de Deo Patre et Ecclesia matre.

8. Amate quod eritis. Eritis enim filii Dei, et filii adoptionis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque conferetur. In quo largius uberiusque abundabitis, quanto plus grati ei a quo haec accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui sint eius. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui eius sunt nosse, si nominantes nomen Domini, ab iniustitia recedatis 32. Parentes carnis vestrae habetis, vel habuistis in saeculo, qui vos in laborem atque ad poenam mortemque genuerunt: sed quia feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus dicere: Pater meus et mater mea dereliquerunt me 33; illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus suscepit te ex utero matris tuae, cui quidam fidelis fideliter dicit: De ventre matris meae tu es protector meus 34. Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis geniti fueratis. Hos partus, non labor, non miseria, non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda generatio est. Illi nos generando in aeternam poenam generant, propter veterem culpam: isti regenerando, nec poenam faciunt remanere, nec culpam. Haec est illa regeneratio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob 35. Humiles quaerite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis. Infantia vestra innocentia erit, pueritia reverentia, adolescentia patientia, iuventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus aetatis, non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior secunda succedet, aut tertiae ortus secundae erit interitus, aut quarta iam nascitur ut tertia moriatur; non quinta quartae invidebit ut maneat, nec quintam sexta sepeliet. Cum simul aetates istae non veniant, tamen in anima pia et iustificata pariter et concorditer perseverant. Hae te ad septimam perennem quietem pacemque perducent. Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus aetatis mortiferae liberatum, iam in septima non te tangent mala 36. Non enim certabunt quae non erunt, aut praevalebunt quae nec audebunt. Ibi secura immortalitas, ibi immortalis securitas.

Adhortatio ad proficiscendum in fide.

9. Et unde haec, nisi de immutatione dexterae Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem 37? Excitamini ergo ad haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, praesciti, vocati, iustificandi, glorificandi: ut crescentes, iuvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum, in senecta uberi 38, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est 39: quia magnum nomen eius, et sapientiae eius non est numerus 40. Vitam quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius 41 vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se 42. Si ebrietatem deliciasque sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos 43: et inebriabit vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos 44.

In humilitate pugnandum est ad redeundum in domum Patris.

10. Sed cavete, ne veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant peccatorum 45. Primum ne contingat, orate ut ab occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et deiciat vos, petentes ut ab alienis parcat vobis 46; iacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite, adsistentes persistite. Nolite ultra ferre iugum: disrumpite potius vincula eorum, et abicite a vobis iugum ipsorum 47, ne iterum servitutis iugo attineamini. Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis 48. Manducate nunc panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis laetitiae ministretur. Sed meritum illius, huius est tolerantia, Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere, et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter aerumnosus orare 49. In tantis ergo catervis molestantium induite vos cilicio, et humiliate in ieiunio animam vestram. Redditur humilitati quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen vestri pedes in eodem mystice constiterunt.

Sanitas quae apparuit in corpore servanda est in corde.

11. Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare 50. Eius carnibus pascemini, eius sanguine potabimini: cuius effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur: Manducabunt pauperes, et saturabuntur 51: ac saturati salubriter eius panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur.