SERMO 213

IN TRADITIONE SYMBOLI

Ordo est ut prius credatur, postea invocetur nomen Domini.

1. Apostolus dicit: Erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit 1. Ad istam salutem curritis, qui nomina vestra dedistis ad baptismum; salutem, non parvi temporis, sed aeterni; salutem, quae non est nobis pecoribusque communis, neque hominibus bonis et malis. Videtis enim, et certum est omnibus nobis, quoniam salus praesentis temporis, pro qua obtinenda vel reparanda multum homines laborant, non soli homines habent; sed etiam pecora, magna et parva: a draconibus et elefantis usque ad muscas et vermiculos pertendit haec salus. Deinde ipsi homines habent istam salutem, et qui invocant Deum et qui blasphemant Deum; unde dicit sanctus Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua Deus; filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 2. Salus ergo ista per multiplicem misericordiam Dei pervenit ad extrema animalia: Filii autem hominum, qui pertinent ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc facimus in hac vita: modo speramus, quod postea accipiamus. Et quid promittit ipse Psalmus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos: quoniam apud te est fons vitae 3. Fons vitae Christus est: ut modo de illo aliquid gustaremus, homo factus est; servatur autem nobis eius ubertas, quae satiat angelos et omnia caelestia ministeria. Sed hoc postea: modo autem, ut ad illud pervenire possimus, Deum invocemus ut salvi simus, secundum Apostolum qui dixit: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 4. Propheta hoc antea dixerat 5: sed Paulus apostolus dixit modo transisse tempus quando impleatur quod scriptum est: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Iam dixi qua salute, ne forte modo dicatis: Quare et invocantes nomen Domini non salvi sunt? Salvus erit. Deinde adiunxit ipse Apostolus: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credunt, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 6 Nemo ergo potest salvus esse, qui non invocaverit: nemo potest invocare, nisi primo crediderit. Quia ergo iste ordo est, ut prius credatis, postea invocetis, hodie accipitis Symbolum fidei, in quo credatis; post octo autem dies Orationem, in qua invocetis.

Credo in Deum Patrem omnipotentem.

2. Symbolum est ergo breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam; paucis verbis dicatur, unde multum adquiratur. Symbolum ergo dicitur, in quo se agnoscant Christiani: hoc est quod primum vobis breviter pronuntiabo. Deinde, quantum Dominus donare dignatus fuerit, aperiam vobis; ut quod tenere vos volo, et intellegere valeatis. Hoc est Symbolum. Et post Symbolum: Non est multum, et multum est; non opus est ut verba numeretis, sed appendatis. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est, et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices sumus, qui Deum nostrum Patrem invenimus! Credamus ergo in eum, et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est. Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos 7. Ad hoc nobis est eius omnipotentia necessaria. Nam universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur: omnipotens est ad facienda maiora et minora, omnipotens est ad caelestia et terrestria, omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia, omnipotens est ad facienda spiritalia et corporalia, omnipotens est ad facienda visibilia et invisibilia, magnus in magnis, nec parvus in minimis; postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere voluerit. Nam ego dico quanta non possit: non potest mori, non potest peccare, non potest mentiri, non potest falli; tanta non potest, quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum, et confitemini: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 8. Ideo cum credideritis, oportet ut confiteamini, quando Symbolum redditis. Accipite modo quod teneatis, et postea reddatis, et numquam obliviscamini.

Christus Filius Dei unicus, pro nobis incarnatus.

3. Post hoc quid? Et in Iesum Christum. Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo Patri aequalem: si Filium unicum, ergo eiusdem substantiae cuius est Pater: si Filium unicum, ergo eius omnipotentiae cuius est Pater: si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui natus est de Spiritu Sancto et virgine Maria. Ecce qua venit, quis, ad quos: per virginem Mariam, in qua operatus est Spiritus Sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic factus est homo qui fecit hominem: assumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis 9. Non Verbum in carnem versum est, sed Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est: in nobis? In hominibus, factus unus ex hominum numero: unus et unicus, unicus Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator, nemo enim praeter ipsum Salvator noster; et nobis unicus Redemptor, nemo enim praeter ipsum Redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo.

Christus in sua carne crucifixus et sepultus.

4. Ergo ipsa, ubi empti sumus, eius commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo: Natus de Spiritu Sancto et virgine Maria, iam quid pro nobis passus est? Sequitur: Sub Pontio Pilato crucifixus et sepultus. Quid? Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus? Filius Dei unicus Dominus noster sepultus? Homo crucifixus est: Deus non est mutatus, Deus non est occisus; et tamen secundum hominem occisus: Si enim cognovissent, ait Apostolus, numquam Dominum gloriae crucifixissent 10. Et Dominum gloriae ostendit, et crucifixum confessus est: quia si quis etiam tuam tunicam illaesa carne tua conscindat, tibi facit iniuriam, nec sic clamas pro veste tua, ut dicas: Conscidisti tunicam meam, sed: Conscidisti me, dissipasti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est, Salvator noster est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est, sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit, sola caro in sepulcro iacebat; et tamen confiteris Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu Sancto et virgine Maria. Quis? Iesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus. Quis? Iesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et Sepultus. Quis? Iesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro iacet, et tu dicis: Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit; quia: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 11.

Resurrexit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

5. Non contemnamus solam carnem: quando iacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper iacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in Symbolo; cum confessi fuerimus eius passionem, confitemur et resurrectionem. In passione quid egit? docuit quid toleremus. In resurrectione quid egit? ostendit quid speremus. Hic opus, ibi merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia resurrexit a mortuis, hic remansit: sed quid sequitur? Ascendit in caelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellege dexteram, ne quaeras ibi sinistram: dextera Dei dicitur aeterna felicitas; dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis, incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera Dei, ibi sedet. Quid est: Ibi sedet? Ibi habitat: sedes enim dicuntur, ubi quisque habitat. Non enim, quando illum vidit Stephanus sanctus, mentiebatur qui dicebat: Sedet ad dexteram Patris. Quomodo enim dicit Stephanus? Ecce ego video caelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 12. Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc sedet ad dexteram Patris? Sedet, ergo dictum est: manet, habitat. Quomodo? quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod docuit, dicamus quod novimus.

Christus iudex et advocatus noster.

6. Quid? Inde venturus iudicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne timeamus Iudicem: qui enim modo in eum credit, et praecepta eius facit, et diligit eum, non timebit, quando veniet iudicare vivos et mortuos; non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem amamus? Sed timeamus, quia iudex noster erit: ipse tunc erit iudex noster, qui modo est advocatus noster. Audi Ioannem: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, dixit, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum 13. Si haberes causam apud aliquem iudicem agendam, et instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum iudicem venturum, quantum gauderes, quia ipse potuit esse iudex tuus, qui fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro nobis interpellat 14; advocatum eum habemus, et iudicem timemus? Immo, quia advocatum praemisimus, securi iudicem venturum speremus.

Spiritus Sanctus. Tota Trinitas.

7. Transitum est in Symbolo quod pertinet ad Iesum Christum, Filium Dei unicum, Dominum nostrum; sequitur: Et in Spiritum Sanctum, ut compleatur Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Sed de Filio multa sunt dicta, quia Filius suscepit hominem: Filius Verbum caro factum est, non Pater, non Spiritus Sanctus. Sed carnem Filii tota Trinitas fecit: inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo accipite Spiritum Sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium, aut minorem esse quam Patrem. Pater enim et Filius et Spiritus Sanctus, tota Trinitas, unus Deus: nihil ibi distat, nihil varium, nihil defectivum, nihil alteri contrarium; aequale semper, invisibile et incommutabile, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Liberet nos Trinitas a multitudine peccatorum.

Ecclesia simillima Mariae, quia virgo et parit membra Christi.

8. Iam quod sequitur ad nos pertinet. In sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi "nos", quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus Deo propitio Christiani fideles in hac ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot sunt in toto orbe terrarum; quoniam a solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini 15; sic se habet Ecclesia catholica, mater nostra vera, vera illius Sponsi coniunx. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est; et quid dicam? Magna est Sponso et singularis dignatio: meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fuit non debet negare, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis carnis, in omnibus cordis. Et venit, et virginem fecit: Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est: in carne paucas habet virgines sanctimoniales; in fide omnes virgines debet habere, et feminas et viros; ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite, zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque litterae illae pervenire potuerunt: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo 16. Ubi times corrumpi, ibi virgo es. Timeo, dixit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis eius exstinxit. Hoc timeo, dixit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in Christo. Virgo est ergo Ecclesia. Virgo est, virgo sit: caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dictums es mihi forte: Si virgo est, quomodo parit filios? aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina nostra, ut de eius visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit; Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia et parit, et virgo est; et si consideres, Christum parit: quia membra eius sunt, qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Christi e membra 17. Si ergo membra Christi parit, Mariae simillima est.

Remissio peccatorum per baptismum et Orationem Dominicam.

9. In remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem sanctum: diluemini baptismo salutari, lavacro regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erunt vestra peccata; persequentibus, sed usque ad Mare Rubrum 18. Quid est, usque ad Mare Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides, quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei: si crucem vides, attende et cruorem: si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium nostrum 19. Ideo signo Christi signatur baptismus, id est, aqua ubi tinguimini, et quasi in Mari Rubro transitis. Peccata vestra hostes vestri sunt: sequuntur, sed usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur; quomodo evadentibus per siccum Israelitis aqua cooperuit Aegyptios. Et quid dixit Scriptura? Unus ex eis non remansit 20. Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti parva; quid ad unus ex eis non remansit? Sed quoniam vivituri sumus in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato, ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri baptismatis, sed etiam in Oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum; ut agatis Deo gratias, qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in Symbolo; ut cum dixerimus: Sanctam Ecclesiam, adiungamus: remissionem peccatorum.

Carnis resurrectio.

10. Post haec, carnis resurrectionem. Iste iam finis est: sed finis sine fine erit resurrectio carnis; sed erit postea nulla mors carnis, nullus dolor carnis, nullae angustiae carnis, nulla fames et sitis carnis, nullae afflictiones carnis, nulla senectus et lassitudo carnis. Noli ergo horrere carnis resurrectionem: bona eius vide, mala obliviscere. Prorsus quicquid querelarum est carnalium modo, tunc ibi non erit: aeterni erimus, aequales angelis Dei 21, unam cum angelis sanctis civitatem habebimus. A Domino possidebimur, hereditas eius erimus, et ipse hereditas nostra erit; quoniam ipsi dicimus modo: Domine pars hereditatis meae 22, et de nobis dictum est Filio ipsius: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam 23. Possidebimus, et possidebimur: tenebimus, et tenebimur. Quid dicam? colimus, et colimur; sed colimus ut Deum; colimur ut ager. Ut sciatis quia colimur, Dominum audite: Ego sum vitis vera, vos estis sarmenta, Pater meus agricola 24. Si agricola dicitur, agrum colit. Quem agrum? Colit nos. Et agricola terrae huius visibilis arare potest, fodere potest, plantare potest, rigare, si aquam invenerit, potest: pluere numquid potest? incrementum dare, germen educere, in terram radicem figere, in auras promovere, robor addere ramis, fructibus onerare, foliis honestare, numquid agricola potest? Agricola tamen noster, Deus Pater, omnia ista potest in nobis. Quare? Quia credimus in Deum Patrem omnipotentem. Ergo tenete quod et proposuimus vobis, et, quomodo Deus dare dignatus est, exposuimus.

Ad octo dies redditio Symboli.

11. Ad octo dies reddituri estis, quod hodie accepistis. Parentes vestri, qui vos suscipiunt, doceant vos, ut parati inveniamini, et quomodo vigiletis ad gallicantum, ad orationes quas hic celebratis. Iam incipit vobis et ipsum Symbolum hic praeberi, ut diligenter teneatis: nemo trepidet, nemo trepidando non reddat. Securi estote, patres vestri sumus, non habemus ferulas et virgas grammaticorum. Si quis in verbo erraverit, in fide non erret.