IN TRADITIONE SYMBOLI
1. Tempus est ut Symbolum accipiatis quo continetur breviter, propter aeternam salutem, omne quod creditur. Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam translato vocabulo quia symbolum inter se faciunt mercatores quo eorum societas pacto fidei teneatur. Et vestra societas est mercium spiritalium ut similes sitis negotiatoribus bonam margaritam quaerentibus 1. Haec est caritas quae diffundetur in cordibus vestris per Spiritum Sanctum qui dabitur vobis 2. Ad hanc pervenitur ex fide quae isto Symbolo continetur ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, regem saeculorum, visibilium et invisibilium Creatorem et quidquid aliud digne de illo vel ratio sincera vel Scripturae sanctae auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium separetis. Neque enim sic ista de Patre dicuntur ut ab illo aliena sint qui dixit: Ego et Pater unum sumus 3, et de quo Apostolus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 4. Rapina quippe usurpatio est alieni, cum illa aequalitas natura sit sui; ac per hoc quomodo non erit omnipotens Filius per quem facta sunt omnia 5, cum etiam sit virtus et sapientia Dei 6 de qua sapientia scriptum est quod cum sit una, omnia potest 7? Est autem etiam ipsa natura invisibilis, in ea ipsa forma in qua aequalis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei quod in principio erat apud Deum et Deus erat Verbum 8; in qua natura etiam immortalis omnino, id est, omni modo incommutabilis manet. Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis, sed non est vera immortalitas ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere et proficere potest; unde mors eius est alienari a vita Dei per ignorantiam quae est in illa 9; vita vero eius concurrere ad fontem vitae ut in lumine Dei videat lumen 10, secundum quam vitam etiam vos per Christi gratiam reviviscitis a morte quadam cui renuntiatis. Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius cum Patre semper incommutabiliter vivit; nec deficit quia permansio non minuitur nec proficit quia perfectio non augetur. Est etiam ipse rex saeculorum 11, visibilium et invisibilium Creator; quia sicut dicit Apostolus: In ipso condita sunt omnia in caelo et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni sive Dominationes sive Principatus sive Potestates: omnia in ipsum et per ipsum creata sunt et omnia illi constant 12. Sed quoniam semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 13, per hanc formam servi invisibilis visus est, quia natus est de Spiritu Sancto et ex Maria virgine. In hac formam servi omnipotens infirmatus, quia passus est sub Pontio Pilato; per hanc formam servi immortalis mortuus est, quia crucifixus est et sepultus; per hanc formam servi rex saeculorum die tertio resurrexit; per hanc formam visibilium et invisibilium Creator ascendit in caelum, unde numquam recessit; per hanc formam servi, sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris, de quo dicit Propheta: Et brachium Domini cui revelatum est 14? in hac forma servi venturus est iudicare vivos et mortuos, in qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum nobis Spiritus Sanctus missus est a Patre et ab ipso. Spiritus Patris et Filii, ab utroque missus, a nullo genitus, unitas amborum, aequalis ambobus. Haec Trinitas unus Deus est, omnipotens, invisibilis, immortalis, rex saeculorum, visibilium et invisibilium Creator. Neque enim tres deos aut tres omnipotentes aut tres creatores vel quidquid aliud de Dei excellentia similiter dici potest dicimus, quia nec tres dii sed unus Deus; quamvis in hac Trinitate Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus Sanctus nec Filius sit nec Pater, sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille Spiritus et Patris et Filii. Credite ut intellegatis, nisi enim credideritis, non intellegetis 15. Ex hac fide gratiam sperate, in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hac enim salvi eritis - non ex vobis sed Dei donum est - non operibus, ne forte quis extollatur 16. Ipsius enim eritis figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus, ut in illis ambuletis 17 et, vetustate deposita induentes hominem novum 18, sitis creatura nova, cantantes canticum novum 19, hereditatem accepturi aeternam per Testamentum Novum; unde etiam post istam mortem quae in omnes homines pertransiit 20, quae vetustati primi hominis debetur et redditur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem, non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii, nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti, sed sicut Apostolus ait: Seminatur corpus animate, resurget corpus spiritale 21, ubi spiritui beatificato sic erit subditum corpus et ad omnem facilitatem mira felicitate subiectum, ut iam non aggravet animam 22 nec ullam quaerat refectionem, quia nullam patietur defectionem, sed maneat in aeterna vita ubi spiritui nostro cum corpore erit ipsa aeternitas vita.
2. Hunc igitur brevem sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi. Quod Symbolum cum audieritis totum, istum sermonem nostrum breviter collectum recognoscetis. Nec ut eadem verba teneatis, ullo modo scribere debetis, sed audiendo perdiscere, nec cum tenueritis scribere, sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo audituri estis, iam divinis sanctarum Scripturarum litteris continetur et omnia carptim ubi opus erat soletis audire. Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi, commemoratio fit promissionis Dei, ubi per Prophetam praenuntians Testamentum Novum dixit: Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in mentem eorum et in cordibus eorum scribam eas 23. Huius reis significandae causa, audiendo Symbolum, non in tabulis vel in ulla alia materia sed in cordibus scribitur. Praestabit ille, qui vos vocavit ad suum regnum et gloriam, ut eius gratia regeneratis vobis etiam Spiritu Sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod creditis diligatis et fides in vobis per dilectionem operetur; ac sic Domino Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo poenam, sed liberaliter amando iustitiam. Hoc est ergo Symbolum quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos iam catechuminis insinuatum est, sed sub hac brevi forma fidelibus confitendum et proficiendum est.