IN QUADRAGESIMA
1. Dies isti sancti quos agimus in observatione Quadragesimae admonent nos de fraterna concordia loqui vobis ut quicumque habet adversus alium querelam finiat ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim vita ista mortalis et fragilis quae inter tot terrenas temptationes periclitatur et orat ne submergatur, non potest esse in quovis iusto sine qualibuscumque peccatis, unum est remedium per quod vivere possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in oratione: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 1. Pactum et placitum cum Deo fecimus et condicionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitte nobis, plena fiducia petimus, si et nos dimittimus; si autem non dimittimus dimitti nobis peccata non putemus. Ne nos ipsos fallamus, homo se non fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci - et utinam nec hoc possemus - humanum est irasci, sed non debet iracundia tua, natus surculus brevis, suspicionibus irrigari et ad trabem odii pervenire 2. Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur filio, sed non odit filium, irascitur ut corrigat. Si propterea irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non vides 3. Culpas iram in alio et tenetur odium in te ipso. In comparatione odii, ira festuca est; sed festucam si nutrias, trabes erit; si evellas et proicias nihil erit.
2. Si advertistis... quid advertistis? beati Ioannis, cum eius epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera iam lucet. Deinde secutus adiunxit: Qui se dicit in lumine esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc 4. Sed forte tales tenebras esse homo putat, quales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque fundebantur et lux vigebat in cordibus. In illis tenebris carceris oculis non videbant sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis scire quales sunt istae tenebrae de quibus dictum est: Qui odit fratrem suum in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum homicida est 5. Qui odit fratrem suum ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus, reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer eius cor eius est. Cum audis: Qui odit fratrem suum in tenebris est usque adhuc, ne forte contemnas tenebras, adiungit et dicit: Qui odit fratrem suum homicida est. Odis fratrem tuum et securus ambulas et concordare non vis 6, quamvis ideo Deus spatium det? Ecce iam homicida es et adhuc vivis, si Deum iratum haberes cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas; te solvisti. Dic, si vis concordare et ille non vult, dic securus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 7.
3. Forte peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater, ignosce mihi, peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult dimittere debitum; quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster qui es in caelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic: Adveniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 8. Dixisti. Quod sequitur vide ne forte velis transcendere et aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo aut si non habes quare dicas: Dimitte nobis debita nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem Apostolus dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 9? Si autem mordet conscientia fragilitatis et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis, dic ergo: Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide. Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo et dicturus es: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 10? An non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus; si autem dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic et verum dic. Quomodo dicturus es verum qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum?
4. Illum admonui, modo te consolor, o quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo: Dimitte mihi quod in te peccavi. Si dixisti e toto corde, si vera humilitate, non ficta caritate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo, habetis Dominum; conservo tuo debes, noluit tibi dimittere, interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si potest, exigat servus 11. Dico aliud. Admonui eum qui noluit dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod nolebat, ne quando orat non accipiat quod desiderat; admonui et illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo et non accepit ut in eo quod non impetravit a fratre suo securus sit de Domino suo. Est et aliud quod admoneam. Peccavit in te frater tuus et noluit tibi dicere: Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundat herba ista; utinam illam Deus eradicet de agro suo 12, hoc est de cordibus vestris! Quam multi sunt enim qui sciunt se peccasse in fratres suos et nolunt dicere: Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare et erubescunt rogare; non erubuerunt de iniquitate et erubescunt de humilitate. Ipsos ergo in primis admoneo quicumque habetis discordiam cum fratribus vestris et revocatis vos ad vos et consideratis vos et iustum iudicium fertis in vos, intus in cordibus vestris et invenitis vos non debuisse facere quod fecistis, non debuisse dicere quod dixistis, petite veniam, fratres, a fratribus vestris, facite quod ait Apostolus: Donantes vobis sicut et Deus in Christo donavit vobis 13; facite, nolite erubescere veniam petere. Proinde omnibus dico, viris et feminis, minoribus et maioribus, laicis et clericis, dico et mihi ipsi, omnes audiamus, omnes timeamus, si peccavimus in fratres nostros. Adhuc indutias vivendi accepimus, non ideo morimur; adhuc enim vivimus, nondum damnati sumus; dum vivimus faciamus quod iubet Pater qui erit iudex et petamus veniam a fratribus quos forte peccando in eos aliquid offendimus, aliquid laesimus. Sunt personae humiles pro ordine saeculi huius, a quibus si petas veniam, extolluntur in superbia. Hoc est quod dico: aliquando dominus homo peccat in servum suum; quia si ille dominus est, ille servus, ambo tamen servi alieni sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt, tamen durum videtur ut hoc etiam iubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus peccat in servum suum, iniuste litigando, iniuste caedendo, dicat ille: Ignosce mihi, da mihi veniam. Non quia non debet facere, sed ne ille incipiat superbire. Quid ergo? Ante oculos Dei paeniteat eum, ante oculos Dei puniat cor suum, et si non potest servo dicere quia non oportet: Da mihi veniam, blande illum alloquatur. Blanda enim appellatio, veniae est postulatio.
5. Restat ut eos alloquar in quos alii peccaverunt et illi qui in eos peccaverunt veniam petere noluerunt. Illos enim iam sum allocutus qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant, credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum fratribus vestris aliquas habere discordias et invenistis quod non ipsi vos in eos peccaveritis sed illi in vos. Etsi non modo mihi loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et audire, tamen forte cogitando loquimini et dicitis vobis: Volo concordare sed ille me laesit, ille in me peccavit et non vult veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum: Vade ad illum et tu pete veniam? Absit. Nolo mentiaris, nolo dicas: Da mihi veniam, qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest, cum tu tuus fueris accusator? Quid expetis tibi ignosci ab eo quem non laesisti aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo facias. Nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in illum? Scio, inquit. Ista tua scientia sit tua sententia. Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit et ultra ab illo petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici qui illum obiurgent ut a te prius veniam petat. Tu tantum paratus esto ignoscere, prorsus paratus esto corde dimittere. Si paratus es dimittere, iam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo ut petat a te veniam, quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me et obesse illi quod peccavit in me si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut ignoscas ei.
6. Ecce dixi vobis quod... maxime per istos dies ieiuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiae vestrae quid agere debeatis ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra qui contristor litibus vestris, ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam 14, securi agamus Pascha, securi celebremus eius passionem, qui nihil cuiquam debebat et pretium pro debentibus solvit, Dominum Iesum Christum dico, qui in neminem peccavit et prope in illum omnis mundus peccavit nec exegit supplicia sed promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus et pro inimicis nostris oremus 15. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere, frontem terrae concutere, aliquando lacrimis lotum vultum suum rigare et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine vindica me, occide inimicum meum. Plane ora ut occidat inimicum tuum et salvet fratrem tuum; occidat inimicitiam, salvet naturam. Sic ora ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur.