SERMO 209

IN QUADRAGESIMA

Quadragesimali observatione finiendae inimicitiae.

1. Sollemne tempus advenit, quando de anima attentius cogitanda et corpore castigando vestram commoneam Caritatem. Hi sunt enim quadraginta dies sacratissimi toto orbe terrarum, quos propinquante Pascha universus mundus, quem Deus in Christo reconciliat sibi 1, praedicanda devotione concelebrat. Si quae inimicitiae, quae vel nasci non debuerunt, vel cito mori debuerunt, et tamen usque ad hoc tempus sive neglegentia, sive pertinacia, sive non modesta, sed superba verecundia, inter fratres perdurare potuerunt; saltem modo finiantur. Super quas sol non debuit occidere 2, saltem post multos solis ortus et occasus, etiam ipsae suo tandem aliquando exstinguantur occasu, nec ulterius ullo renoventur exortu. Neglegens inimicitias finire obliviscitur; pertinax veniam non vult concedere, cum rogatur; superbe verecundus veniam petere dedignatur. His tribus vitiis inimicitiae vivunt: sed animas in quibus non moriuntur, occidunt. Vigilet contra neglegentiam memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam verecundam submissa prudentia. Qui se concordiae recolit neglectorem, excutiat expergiscendo torporem: qui se cupit esse sui debitoris exactorem, Dei se cogitet debitorem: qui erubescit petere ut sibi frater ignoscat, vincat per bonum timorem malum pudorem: ut noxiis inimicitiis finitis, ut eis mortuis, vos vivatis. Totum hoc caritas agit, quae non agit perperam 3. Caritas, fratres mei, in quantum adest, exerceatur bene vivendo; in quantum autem minus est, impetretur petendo.

Eleemosynae orationis adminicula.

2. Ut autem nostrae orationes congruis adminiculis adiuventur, quoniam in his diebus ferventiores eas habere debemus; etiam eleemosynas ferventius erogemus. Ipsis adiciatur, quod nobis ieiunando et a cibis solitis abstinendo detrahitur. Quamvis eas debeat largiores habere, qui propter aliquam necessitatem corporis sui et consuetudinem alimentorum non potest abstinere, ut hoc addat pauperi, quod sibi detrahit: sed ideo pius det pauperi, quia sibi non detrahit; ut quoniam minus potest orationes suas castigatione corporis adiuvare, abundantiorem in corde pauperis includat eleemosynam, quae pro illo possit orare. De Scripturis Sanctis hoc est saluberrimum amplectendumque consilium: Include, inquit, eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit 4.

Abstinentia qualis suscipienda.

3. Admonemus etiam eos qui se a carnibus abstinent, ne vasa in quibus sunt coctae tamquam immunda devitent. Sic enim loquens Apostolus ait: Omnia munda mundis 5. Quod enim fit in huiusmodi observationibus sana doctrina, non fit causa immunditiae devitandae, sed concupiscentiae refrenandae. Unde et illi qui sic se a carnibus temperant, ut alias escas et difficilioris praeparationis et pretii maioris inquirant, multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinentiam, sed mutare luxuriam. Quomodo istis dicturi sumus, ut quod sibi detrahunt dent pauperi; a quibus solitus ita cibus relinquitur, ut in alio comparando sumptus augeatur? Estote ergo his diebus et crebrius ieiunantes, et vobis parcius impendentes, et egenis largius tribuentes. A coniugali quoque concubitu, hi dies postulant continentiam: Ad tempus, ait Apostolus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram 6. Non est hoc arduum atque difficile diebus paucis fidelibus coniugatis, quod a certo vitae articulo usque in finem sanctae viduae susceperunt, quod tota vita sanctae virgines faciunt. Atque in his omnibus ferveat devotio, comprimatur elatio. Nemo sic gaudeat de bono largitatis, ut bonum amittat humilitatis. Omnia vero caetera Dei dona non faciunt prodesse aliquid, nisi adsit vinculum charitatis.