SERMO 198/A

DE CALENDIS IANUARIIS, CONTRA PAGANOS

FRAGMENTA

Genus regium et sacerdotale in Christo et in Ecclesia.

1. Apostolus Petrus dicit ad Ecclesiam, quae est corpus Christi 1: Plebs sancta, regale sacerdotium 2. Tunc enim unus sacerdos unguebatur, modo Christiani omnes unguuntur. Unguebatur et rex, unguebatur et sacerdos, ceteri non unguebantur. Utramque personam gerebat Dominus, non in figura, sed iam in veritate, et regis et sacerdotis. Ob hoc de ipso Domino dicit Apostolus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 3. Ecce ergo regium genus. Ex semine itaque David propter Mariam Christus dicitur, quia illa erat ex semine David 4. Sed quo genus in Maria? Scriptum est in Evangelio sacerdotem Zachariam habuisse uxorem Elisabeth de filiabus Aaron 5. Ergo de genere sacerdotali, quia tota ipsa tribus Levi. Dicitur autem in Evangelio Mariae virgini ab angelo: Cognata tua Elisabeth 6. Si ergo Elisabeth una de filiabus Aaron sacerdotis cognata erat Mariae, non dubitatur virginem Mariam non tantum ad regalem, sed etiam ad sacerdotalem sanguinem pertinere. Quapropter inest in Domino, secundum hominem quem suscepit, utraque persona, regia et sacerdotalis. Ideo ergo tunc in figura duo unguebantur, rex et sacerdos, quod in illo capite nostro completum est, cuius idem nos Ecclesiam totum corpus esse manifestum est. Unde merito genus regium et sacerdotale dicimur.

Nunc solus Sacerdos aeternus intravit supra secreta caelorum et nos adhuc foris geminus.

2. In illis veteribus sacramentis ille praefigurabatur unus Dominus noster Iesus Christus. Unus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, populus autem omnis foris stabat. Numquid modo episcopis ad altare adsistentibus vos foris estis, ac non intus? Intrabat tunc unus sacerdos in sancta sanctorum semel in anno. "Annus" totum tempus significat. Semel ergo in toto tempore intravit in sancta sanctorum, non figurata, sed vera, ultra velamenta caelorum, unus sacerdos noster resurgens a mortuis Dominus Iesus Christus, offerens se ipsum pro nobis 7. Intravit, et ibi est. Populus autem adhuc nobiscum foris stat; nondum resurreximus ire in obviam Christo 8 et semper cum illo interius permanere, cum dictum est bono servo: Intra in gaudium Domini tui 9. Hoc ergo figurabatur tunc per unum sacerdotem solum intrantem in sancta sanctorum, et populum foris stantem, quod nunc impletum est per Dominum nostrum Iesum Christum solum intrantem supra secreta caelorum, et populum adhuc foris gementem, spe salvum factum, exspectantem redemptionem corporis sui, quae futura est in resurrectione mortuorum 10.

Summus Sacerdos intercedit pro nobis.

3. Ipse enim summus sacerdos preces nostras offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta disrumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis 11, quia ille solus sine macula peccati vixit etiam in carne mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur futurum.