DE CALENDIS IANUARIIS, CONTRA PAGANOS.
1. Admonemus Caritatem vestram, fratres, quoniam vos quasi solemniter hodie convenisse conspicimus, et ad hunc diem solito frequentius congregatos; ut memineritis quod modo cantastis, ne sit lingua perstrepens corde muto; sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras, clametis affectu ad aures Dei. Hoc enim cantabatis: Salva nos, Domine Deus noster, congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo 1. Et modo si solemnitas Gentium, quae fit hodierno die in laetitia saeculi atque carnali, in strepitu vanissimarum et turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt Gentes non vos delectent, congregabimini ex Gentibus.
2. Vos certe cantavistis, et adhuc divini cantici sonus recens est in auribus vestris: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Quis potest congregari de Gentibus, nisi cum fit salvus? Qui ergo miscentur Gentibus, salvi non sunt; salvantur autem qui congregantur de Gentibus, salute fidei, salute spei, salute sincerissimae charitatis, salute spiritali, salute promissorum Dei. Qui ergo credit, sperat, et amat, non continuo salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, et quid amet. Nemo quippe vivit in quacumque vita, sine tribus istis animae affectionibus, credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod credunt Gentes, non speras quod sperant Gentes, non amas quod amant Gentes; congregaris de Gentibus, segregaris, hoc est separaris de Gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione mentis. Quid enim tam separatum, quam ut credant illi daemones deos, credas tu qui unus et verus est Deus? sperent illi inania saeculi, speres tu aeternam vitam cum Christo? ament illi mundum, ames tu artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud speras, aliud amas? Quomodo libera fronte cantas: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus? Segregaris enim de Gentibus, mixtus corpore Gentibus, dissimili vita. Et quanta sit ista segregatio, videte, si modo facitis, si modo probatis. Iam enim Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium. Itaque suum dedit ille pretium: ad hoc dedit, ut redimat, ut congreget de Gentibus. Si autem misceris Gentibus, non vis sequi eum qui te redemit: misceris autem Gentibus vita, factis, corde, talia credendo, talia sperando, talia diligendo: ingratus es Redemptori tuo, nec agnoscis pretium tuum, sanguinem Agni immaculati. Ut ergo sequaris Redemptorem tuum, qui te redemit sanguine suo, noli te miscere Gentibus similitudine morum atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus Scripturarum: currunt illi ad theatrum, vos ad ecclesiam: inebriantur illi, vos ieiunate. Si hodie non potestis ieiunare, saltem cum sobrietate prandete. Hoc si feceritis, bene cantastis: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus.
3. Itaque multi luctabuntur hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus enim, Nolite strenas lare, date pauperibus. Parum est ut tantum detis, amplius etiam date. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi: Quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das pauperi, nihil accipis? Certe non hoc credas, quod Gentes credunt; certe non hoc speres, quod Gentes sperant. Ecce si dicis te nihil recipere cum pauperi dederis, factus es pars Gentilium: sine causa cantasti: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus, Noli oblivisci illius praescriptionis, ubi dicitur: Qui dat pauperibus, nunquam egebit 2. Oblitus es iam quid dicturus Dominus eis, qui pauperibus dederunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 3? et quid dicetur eis qui non dederint: Mittite eos in ignem aeternum 4? Modo qui libenter audierunt quid dixit, cum his certe stant qui non libenter audierunt. Ego nunc Christianis veris loquor. Si aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis; aliter vivite, et distantem fidem, spem, et caritatem vestram distantibus moribus approbate. Audite Apostolum commonentem: Nolite, inquit, iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis ad tenebras? Quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templi Domini cum idolis? 5 Et alibi dicit: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum 6. Ergo Deos ipsorum delectant mores eorum. Ille autem qui dixit: Nolo vos fieri socios daemoniorum, voluit ut ab illis qui daemonibus servirent, vita et moribus separarentur. Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione pro pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt daemoniis de cordibus suis. Spiritus enim seductores gaudent seductis; et eorum quos seduxerint atque deceperint, malis moribus et vita turpi infamique pascuntur. Vos autem, sicut dicit Apostolus, non ita didicistis Christum: si tamen eum audistis, et in ipso edocti estis 7. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sicut filii lucis ambulate 8: ut et nos, qui vobis verbum Domini praedicamus, possimus vobiscum et de vobis in illa perpetua luce gaudere.