1. [Fratres carissimi,] Domini nostri Iesu Christi sublimitas invisibilis, humilitas visibilis facta est. Sublimitas eius non habet diem, infirmitas eius suscepit habere diem. Ubi humilitas, ibi infirmitas. Sed infirmitas Dei fortitudo est humilibus. De sublimitate sua fecit mundum, de humilitate sua vicit mundum. Nisi Christus esse humilis dignaretur, hodie Christi signo nemo fidelis signaretur. Audistis Apostolum quod de illo dixerit, quia cum Deus esset verus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Quomodo rapina erat quod erat natura? Sed quid fecit? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 1. Et hoc est quod hodie celebramus. Multi contempserunt humilem Christum et non pervenerunt ad altitudinem Christi. Qui autem adoraverunt humilem invenerunt excelsum. Octavo ergo die more illo circumcisus est Dominus et oblatum est pro illo sacrificium quod praecepit Moyses 2. Audiunt Iudaei et dicunt: Noster est Christus. Si autem agnovistis, quare occidistis? Magna dispensatio, carissimi! Ablaturus est circumcisionem, suscepit circumcisionem. Suscepit umbram, daturus lucem. Suscepit figuram, impleturus veritatem. Etenim ipsa circumcisio quae instituta est ut octavo die parvulus infans circumcideretur, Christum significabat. Sed dicis mihi: Quomodo resurrectione Christi circumcidimur corde? Hoc ergo figurabatur in corpore quod facturum erat in corde. Ait enim apostolus Paulus <de> Domino Christo qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 3. Circumcisio iustificatio est. Quid est circumcisio? Ponere carnis affectum, circumcidi a mundo, servire Deo et veritatem in corde habere. Quid enim additur homini cui pellicula carnis deteritur? Sed signum est. Signum est ubi veritas in Christo. Quomodo in Christo? Iam dixi. Iustificatione ipsius iustificamur. Ergo iustificatione ipsius corde circumcidimur. Respice in octavum diem Dominicum. Sabbati sexto mortuus est Christus, septimo sepultus, alia die resurrexit. Vide ergo quid post sabbatum resurrexit, hoc est prima sabbati. Ergo si quis Iudaeus audivit circumcisum Christum, veniat et circumcidatur a Christo. Sed dicit mihi: Ego non recedo a lege mea. Ipse Christus circumcisionem accipere noluisset? Damnasset quod observare praecepit? Ubi esset quod ipse legem dedit? An putatis quia tunc cepit esse Christus quando de Maria natus est? Christus erat ante matrem, quia sibi eam creavit in matrem. Erat ante Abraham. Parum vobis dico: Erat ante Adam 4. Et hoc parum dico: Erat ante caelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt 5. Ergo putatis quod alius legem dederit per Moysen nisi Unigenitus Patris Verbum Dei 6. Ipse rogo, carissimi, senex Symeon quam magnitudinem videbat in parvo? Quod videbat mater portabat. Quod intellegebat mundum regebat.
2. Dic mihi quale fecit Eliseus quando resuscitavit filium hospitae suae? In ea figura data est lex. Quid factum est? Nuntiatum est illi: mortuus infans. Dedit servo suo baculum suum et ait: Vade et pone super mortuum 7. Accepit servus baculum suum, posuit super mortuum et non surrexit. Venit ipse Eliseus, conformavit se mortuo et resuscitavit mortuum 8. Adtendite, fratres, adtendite. Baculus per servum, id est lex per Moysen. Positus est baculus super mortuum et non surrexit. Iudaei legem accipere potuerunt, sed vivere in illa non potuerunt. Non ergo contemnant humilitatem Christi; <in> infirmitatem positum non contemnant. Ecce creditur et concipitur, carne induitur, de femina nascitur, pannis involvitur, in praesepio ponitur. Nolite contemnere dum talia facit. Mortuo se conformat. Vide unde rides. Si conversus fueris, inde vives. Humilitas Christi nobis se conformavit tamquam mortuis vivificandis. Per hoc resurreximus interim fide et quandoque vero carne. Sed ego, inquit, teneo quod Deus tradidit Moysi. Audite quid dicit Deus per Prophetam. Quid Deus Ieremiae loquitur? Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Iacob Testamentum novum 9. Dimitte vetus, sume novum, et vides quia debes dimittere circumcisionem et azyma carnalia et sabbatum carnale et sacrificia carnalia. Audi Novum Testamentum quomodo promittitur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo eis Testamentum novum, non secundum Testamentum quod dedi patribus eorum cum educerem illos de terra Aegypti 10, quando data est lex imperata, quando ductus est populus per desertum. Non secundum ipsum Testamentum dabo novum. Noli ergo ferre veterem tunicam. Ipsa crucifixit Christum. Pater tuus crucifixit, tu odisti. Ille manu, tu corde, ambo facinus implestis. Displiceat igitur pater tuus et audi quod fecit Dominus tuus.
3. Pro diei sollemnitate et brevitate pauca vobis sufficient. Isti sunt enim in anno minores dies in quibus natus est Christus, sed in quibus crescere incipiunt dies. Crescat igitur Christus in cordibus vestris. Proficite et credite ut ad vitam perveniatis aeternam.