IN NATALI DOMINI
1. Hodiernus dies Natalis Domini nostri Iesu Christi nobis festus illuxit. Natalis dies, quo natus est dies. Et ideo hodie, quia ex hodierno crescit dies. Nativitates Domini nostri Iesu Christi, duae sunt; una divina, altera humana: ambae mirabiles; illa sine femina matre, ista sine viro patre. Quod ait sanctus Isaias propheta: Generationem eius quis enarrabit? 1 ad ambas generationes referri potest. Quis digne enarret generantem Deum? Quis digne enarret virginis partum? Illud sine die, hoc certo die: utrumque sine humana aestimatione, et cum magna admiratione. Illam primam attendite generationem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 2. Cuius Verbum! Ipsius Patris. Quod Verbum? Ipse Filius. Nunquam Pater sine Filio. Et tamen qui nunquam sine Filio, genuit Filium. Et genuit, et non coepit. Sine initio generato nullum est initium. Et tamen Filius, et tamen genitus. Dicturus est homo: Quomodo genitus, et non habet initium? Si genitus, habet initium: si non habet initium, quomodo genitus? Quomodo, nescio. Quaeris ab homine quomodo sit genitus Deus? Interrogatione tua laboro; sed Prophetam appello: Generationem eius quis enarrabit? Veni mecum ad istam generationem humanam, veni mecum ad istam, in qua se ipsum exinanivit formam servi accipiens 3; si forte vel ipsam capere possimus, si forte vel de ipsa aliquid loqui valeamus. Etenim quis capiat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? 4 Quis hoc capiat? quis hoc digne cogitet? Cuius mens hoc audeat perscrutari? Cuius lingua audeat pronuntiare? Cuius valeat cogitatio capere? Interim hoc omittamus: multum est ad nos. Ut autem non multum esset ad nos, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus 5. Ubi? In virgine Maria. Inde ergo aliquid loquamur, si forte possumus. Angelus nuntiat, virgo audit, credit, et concipit. Fides in mente, Christus in ventre. Virgo concepit, miramini: virgo peperit, plus miramini: post partum, virgo permansit. Generationem ergo istam quis enarrabit?
2. Dico quod vos delectet, carissimi. Tres vitae sunt in Ecclesia membrorum Christi: coniugalis, vidualis, virginalis. Quia ipsae vitae, ipsae pudicitiae futurae erant in sanctis membris Christi; omnes istae vitae tres attestatae sunt Christum. Prima, coniugalis: quando Maria virgo concepit, Elisabeth uxor Zachariae et ipsa conceperat; huius Iudicis praeconem ferebat in utero. Venit ad eam sancta Maria, tamquam ad cognatam suam salutandam. Exsultavit infans in utero Elisabeth. Ille exsultavit, illa prophetavit 6. Habes attestantem pudicitiam coniugalem. Ubi vidualis? In Anna. Audistis modo cum Evangelium legeretur, quod esset sancta prophetissa vidua octoginta et quatuor annorum, quae septem annis vixerat cum viro suo; frequentans templum Domini, serviens in orationibus nocte et die. Et ipsa vidua agnovit Christum. Vidit parvum, agnovit magnum. Et ipsa attestata est 7. Habes et in ista vitam vidualem. In Maria, virginalem 8. Eligat sibi quisque de istis tribus quam voluerit. Qui praeter istas esse voluerit, in membris Christi esse non disponit. Non dicant coniugatae: Nos ad Christum non pertinemus. Habuerunt maritos sanctae feminae. Non se extollant virgines. Quanto magnae sunt, humilient se in omnibus 9. Omnia exempla salutis proposita sunt ante oculos nostros. Nemo exorbitet. Nemo praeter uxorem: melius sine uxore. Si pudicitiam coniugalem quaeris; habes Susannam 10: si vidualem; habes Annam: si virginalem; habes Mariam.
3. Dominus Iesus homo esse voluit propter nos. Non vilescat misericordia: iacet in terra Sapientia. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 11. O cibus et panis Angelorum: de te implentur Angeli, de te satiantur, et non fastidiunt; de te vivunt, de te sapiunt, de te beati sunt. Ubi es propter me? In diversorio angusto, in pannis, in praesepio. Propter quem? Qui regit sidera, sugit ubera: implet Angelos, fatur in sinu Patris, tacet in sinu matris. Sed locuturus est competente aetate, impleturus Evangelium nobis. Propter nos passurus, propter nos moriturus, ad exemplum praemii nostri resurrecturus, ante oculos discipulorum in coelum ascensurus, ad iudicium de coelo venturus. Ecce qui in praesepi iacebat, diminutus est, sed non perdidit se: accepit quod non erat, sed mansit quod erat. Ecce habemus infantem Christum, crescamus cum illo.
4. Satis haec sint Caritati vestrae. Quia multos hic video propter solemnitatem, oportet ut dicam. Calendae Ianuariae venturae sunt. Christiani estis omnes; Deo propitio, christiana est civitas. Duo genera hominum hic sunt, Christiani et Iudaei. Non fiant illa quae odit Deus: per lusum iniquitas, per iocum improbitas. Non sibi faciant homines iudices, ne veniant in manus veri Iudicis. Audite, Christiani estis, membra Christi estis. Cogitate quid estis, cogitate quanti empti estis. Postremo si vultis scire quid facitis: ego eis dico, qui faciunt. Nolite ad iniuriam vestram referre, quibus ista displicent: eis dico qui faciunt, et quibus placent. Vultis nosse quid facitis, et qualem tristitiam nobis ingeritis? Faciunt illud Iudaei? Vel sic erubescite, ne fiat. Natali Ioannis, id est ante sex menses (tot enim menses inter se habent praeco et Iudex), de solemnitate superstitiosa pagana, Christiani ad mare veniebant et ibi se baptizabant. Absens eram: sed, sicut comperi, per disciplinam Christianorum presbyteri permoti, quibusdam dignam et ecclesiasticam disciplinam dederunt. Murmuraverunt inde homines, et dixerunt quidam: Quantum erat ut indicaretur nobis? Si ante praemoneremur, non faceremus. Ipsi praemonuissent presbyteri, non fecissemus. Ecce episcopus praemonet; moneo, praedico, denuntio. Audiatur episcopus iubens, audiatur episcopus monens, audiatur episcopus rogans, audiatur episcopus adiurans. Adiuro per ipsum qui hodie natus est: adiuro, obstringo, nemo faciat. Ego me absolvo. Melius est ut monens audiar, quam tristis sentiar.