IN NATALI DOMINI
1. 1. Audite, filii lucis, adoptati in regnum Dei; fratres carissimi, audite; audite, et exsultate, iusti, in Domino, ut vos rectos possit decere laudatio 1. Audite quod nostis, recolite quod audistis, amate quod creditis, praedicate quod amatis. Sicut anniversarium celebramus hunc diem, sic huic diei debitum exspectate sermonem. Natus est Christus, Deus de Patre, homo de matre. De Patris immortalitate, de matris virginitate. De Patre sine matre, de matre sine patre. De Patre sine tempore, de matre sine semine. De Patre principium vitae, de matre finis mortis. De Patre ordinans omnem diem, de matre consecrans istum diem.
2. 1. Praemisit enim hominem Ioannem, qui tunc nasceretur, cum dies inciperent minui: et natus est ipse, cum dies inciperent crescere, ut ex hoc praefiguraretur quod ait idem Ioannes: Illum oportet crescere, me autem minui 2. Debet enim vita humana in se deficere, in Christo proficere; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit 3: et dicat unusquisque nostrum quod dicit Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 4. Illum enim oportet crescere, me autem minui.
2. 2. Laudant eum condigne omnes Angeli eius, quorum cibus aeternus est, incorruptibili eos sagina vivificans; quia Verbum Dei est, cuius vita vivunt, cuius aeternitate semper vivunt, cuius bonitate semper beate vivunt. Illi eum condigne laudant, Deum apud Deum, et dant gloriam in excelsis Deo 5. Nos autem plebs eius et oves manuum eius 6, pro modulo infirmitatis nostrae pacem per bonam voluntatem reconciliati mereamur. Ipsorum enim Angelorum vere hodierna vox est, quam nato nobis Salvatore exsultando fuderunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 7. Laudant ergo illi competenter, laudemus et nos obedienter. Sunt illi nuntii eius, sumus et nos pecora eius. Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra praesepe nostrum. Plenitudo enim mensae ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 8. Plenitudo praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 9. Ut enim panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Illi laudant vivendo, nos credendo: illi fruendo, nos petendo: illi capiendo, nos quaerendo: illi intrando, nos pulsando.
3. 3. Quis enim hominum omnes thesauros sapientiae et scientiae noverit in Christo occultos 10, atque in paupertate carnis eius absconditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur 11. Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit, non ablatas amisit. Quam multa multitudo dulcedinis eius, quam abscondit timentibus se, perficit autem sperantibus in se 12! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum est 13. Cui capiendo ut idonei praestaremur, ille aequalis Patri in forma Dei, in forma servi factus similis nobis, reformat nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei, multos filios hominum facit filios Dei; et nutritos servos per visibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 14. Nam qui sunt illi sapientiae scientiaeque thesauri 15, quae illae divitiae divinae, nisi quia sufficiunt nobis? Et quae illa multitudo dulcedinis 16, nisi quia satiat nos? Ostende ergo nobis Patrem, et sufficit nobis 17. Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua 18. Ipse autem et Pater unum sunt 19: et qui ipsum videt, videt et Patrem 20. Ergo Dominus virtutum, ipse est rex gloriae 21. Convertens nos, ostendet nobis faciem suam; et salvi erimus 22, et satiabimur, et sufficiet nobis.
4. 4. Conclusio. Dicat itaque illi cor nostrum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me 23. Et respondeat ipse cordi nostro: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi 24. Videbant utique eum oculis illi quibus hoc dicebat, et sonum vocis eius auribus audiebant, et humano corde hominem cogitabant: sed quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, eumdem ipsum se promittebat ostendere diligentibus se 25. Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod sufficiat nobis 26, donec eum fontem vitae potemus et satiemur 27; interim dum ambulantes per fidem peregrinamur ab eo 28, dum esurimus et sitimus iustitiam 29, et formae Dei pulchritudinem ineffabili ardore desideramus, formae servi Natalem devoto obsequio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre 30, frequentemus quod nocturnis horis est natus ex virgine. Nondum capimus, quod ante solem permanet nomen eius 31, agnoscamus in sole positum tabernaculum eius. Nondum contuemur Unicum permanentem in Patre suo, recordemur sponsum procedentem de thalamo suo 32. Nondum idonei sumus convivio Patris nostri, agnoscamus praesepe Domini nostri Iesu Christi.