SERMO 193

IN NATALI DOMINI

Gloria in excelsis Deo et in terra pax.

1. Angelorum vocem, per quam Dominus Iesus Christus natus Virginis partu, pastoribus nuntiatus est, cum Evangelium legeretur, audivimus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 1. Festa vox et gratulatoria, non uni feminae, cuius uterus prolem ediderat; sed generi humano, cui Virgo pepererat Salvatorem. Dignum enim erat, et hoc prorsus decebat, ut ei fetae quae Dominum coeli et terrae procreaverat, et post editum fetum integra manserat, non mulierculae humanis sollemnitatibus, sed Angeli divinis laudibus, fetalia celebrarent. Dicamus ergo et nos, et quanta possumus cum exsultatione dicamus, qui non pecorum pastoribus eum natum nuntiamus, sed eius Natalitia cum eius ovibus celebramus: dicamus, inquam, et nos fideli corde, devota voce: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et haec verba divina, has Dei laudes, hoc angelicum gaudium, quanta valemus consideratione perspectum, fide et spe et caritate meditemur. Sicut enim credimus et speramus et desideramus, erimus et nos gloria in excelsis Deo, cum resurgente corpore spiritali rapti fuerimus in nubibus obviam Christo 2: si modo cum in terra sumus, pacem cum bona voluntate sectemur 3. In excelsis quippe vita, quia ibi regio vivorum; et ibi dies boni, ubi Dominus idem ipse est, et anni eius non deficiunt 4. Quisquis autem vult vitam, et diligit videre dies bonos, cohibeat linguam suam a malo, et labia eius non loquantur dolum; declinet a malo, et faciat bonum: et ita sit homo bonae voluntatis. Et quaerat pacem, ac sequatur eam 5: quia in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Ubique misericordia eius praevenit nos.

2. Quod si dicis, o homo, Ecce velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio; et condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati quae est in membris tuis 6: persiste in bona voluntate, et exclama quod sequitur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum 7. Ipse est enim pax in terra hominibus bonae voluntatis, post bellum in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non quae vultis illa faciatis 8: quoniam ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum 9. Persistat igitur bona voluntas adversus concupiscentias malas, et persistens imploret auxilium gratiae Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum. Repugnatur illi a lege membrorum carnalium, et ecce iam etiam captivatur: imploret auxilium, non fidat viribus suis; et saltem fessa, non dedignetur esse confessa. Aderit enim qui dixit eis quos iam videbat credentes in eum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 10. Aderit et liberabit veritas de corpore mortis huius. Ideo quippe Veritas, cuius Natalitia celebramus, de terra orta est 11, ut sit pax in terra hominibus bonae voluntatis. Nam quis idoneus est velle et posse, nisi inspirando adiuvet ut possimus, qui vocando praestitit ut velimus? Quia ubique misericordia eius praevenit nos, ut vocaremur qui nolebamus, et ut impetremus posse quod volumus. Dicamus ergo ei: Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae 12. Statui quidem, et quia imperasti, promisi obedientiam: sed quoniam video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 13; humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum 14. Ecce velle adiacet mihi 15: ergo voluntaria oris mei approba, Domine 16; ut fiat pax in terra hominibus bonae voluntatis. Dicamus ista, et si qua alia suggerit pietas, sanctis instructa lectionibus: ut nati ex Virgine Domini celebritatem non inaniter frequentemus, inchoati bona voluntate, perficiendi plenissima caritate; quae et diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 17.