IN NATALI DOMINI
1. 1. Verbum Patris per quod facta sunt tempora 1, caro factum, Natalem suum nobis fecit in tempore: et in ortu humano habere voluit unum diem, sine cuius nutu divino nullus volvitur dies. Ipse apud Patrem praecedit cuncta spatia saeculorum: ipse de matre in hac die cursibus se ingessit annorum. Homo factus, hominis factor: ut sugeret ubera, regens sidera 2; ut esuriret panis 3, ut sitiret fons 4, dormiret lux 5, ab itinere via fatigaretur 6, falsis testibus veritas accusaretur 7, iudex vivorum et mortuorum 8 a iudice mortali iudicaretur, ab iniustis iustitia damnaretur 9, flagellis disciplina caederetur 10, spinis botrus coronaretur 11, in ligno fundamentum suspenderetur 12, virtus infirmaretur, salus vulneraretur, vita moreretur 13. Ad haec atque huiusmodi sustinenda pro nobis indigna, ut liberaret indignos; quando nec ille aliquid mali, qui propter nos tanta pertulit mala, nec nos boni aliquid merebamur, qui per eum tanta accepimus bona: propter haec ergo, qui erat ante omnia saecula sine initio dierum Dei Filius, esse in novissimis diebus dignatus est hominis filius; et qui de Patre natus, non a Patre factus erat, factus est in matre quam fecerat; ut ex illa ortus hic aliquando esset, quae nisi per illum nunquam et nusquam esse potuisset.
1. 2. Sic adimpletum est quod praedixerat Psalmus: Veritas de terra orta est 14. Maria virgo ante conceptum, virgo post partum. Absit enim ut in ea terra, hoc est in ea carne unde orta est veritas, periret integritas. Nempe post resurrectionem suam, cum spiritus putaretur esse, non corpus: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 15. Et tamen illius iuvenilis corporis soliditas, non patentibus foribus se ad discipulos intromisit 16. Cur ergo qui potuit per clausa ostia magnus intrare, non potuit etiam per incorrupta membra parvus exire? Sed neque hoc, neque illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque credit; quia infidelitas utrumque non credit. Ipsa est quippe infidelitas, cui nulla in Christo videtur esse divinitas. Porro si fides Deum natum credit in carne, Deo non dubitat utrumque possibile; ut et corpus maioris aetatis non reserato aditu domus, intus positis praesentaret, et sponsus infans de thalamo suo 17, hoc est utero virginali, illaesa matris virginitate procederet.
2. 3. Illic namque unigenitus Dei Filius humanam sibi dignatus est coniungere naturam, ut sibi capiti immaculato immaculatam consociaret Ecclesiam: quam Paulus apostolus virginem vocat, non solas in ea considerans etiam corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes. Desponsavi enim vos, inquit, uni viro, virginem castam exhibere Christo 18. Ecclesia ergo imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo. Nullo itaque modo virginitatem matri suae nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam suam de fornicatione daemonum redimendo virginem fecit. Ex cuius incorrupta virginitate procreatae virgines sanctae, quae terrenas nuptias contemnentes, esse etiam carne virgines elegistis, gaudentes celebrate solemniter hodierno die Virginis partum. Ille quippe est natus ex femina, qui non est a masculo satus in femina. Qui vobis attulit quod amaretis, matri non abstulit quod amatis. Qui sanat in vobis quod traxistis ex Eva, absit ut vitiaret quod dilexistis in Maria.
3. 4. Illa igitur cuius vestigia sectamini, et ut conciperet, cum viro non mansit; et cum pareret, virgo permansit. Imitamini eam quantum potestis; non fecunditate, quia hoc non potestis, salva virginitate. Sola utrumque potuit, quorum vos unum habere voluistis; quia hoc perditis, si utrumque habere velitis. Sola utrumque potuit, quae omnipotentem peperit, per quem potuit. Solum enim unicum Dei Filium, isto unico modo fieri oportebat filium hominis. Nec tamen ideo non est vobis aliquid Christus, quia unius est virginis fetus. Ipsum quippe vos, quem filium edere non potuistis carne, sponsum invenistis in corde: et talem sponsum, quem et redemptorem sic teneat felicitas vestra, ut peremptorem non timeat virginitas vestra. Qui enim matri virginitatem nec corporali abstulit partu, multo magis in vobis eam spiritali servat amplexu. Nec propterea vos steriles deputetis, quia virgines permanetis. Nam et ipsa pia integritas carnis, ad fecunditatem pertinet mentis. Agite quod ait Apostolus: quoniam non cogitatis ea quae sunt mundi, quomodo placeatis maritis; cogitate quae Dei sunt, quomodo illi in omnibus placeatis 19; ut non uterum fetibus, sed animum fecundum possitis habere virtutibus. Postremo omnes alloquor, omnibus dico; universam virginem castam, quam desponsavit Apostolus Christo, ista voce compello 20. Quod miramini in carne Mariae, agite in penetralibus animae. Qui corde credit ad iustitiam, concipit Christum: qui ore confitetur ad salutem, parit Christum 21. Sic in mentibus vestris et fecunditas exuberet, et virginitas perseveret.