IN NATALI DOMINI
1. Sanctificavit nobis istum diem, dies qui fecit omnem diem; de quo Psalmus cantat: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino et benedicite nomen eius, bene nuntiate diem de die salutare eius 1. Quis est iste dies de die, nisi Filius de Patre, lumen de lumine? Sed dies ille, qui genuit diem, qui de Virgine nasceretur hoc die; dies ergo ille non habet ortum, non habet occasum. Diem dico Patrem Deum. Non enim esset Iesus dies de die, nisi esset et Pater dies. Quid est dies nisi lumen? Non oculorum carnalium, non lumen commune hominibus et pecoribus, sed lumen quod angelis lucet, lumen cui videndo corda purgantur. Transit enim ista nox, in qua modo vivimus, in qua nobis accenduntur lucernae Scripturarum; et veniet illud, quod in alio Psalmo canitur: Mane adstabo tibi, et contemplator te 2.
2. Dies ergo ille Verbum Dei, dies qui lucet angelis, dies qui lucet in illa patria unde peregrinamur, vestivit se carne, et natus est de Maria Virgine. Mirabiliter natus est. Quid mirabilius Virginis partu? Concipit, et virgo est; parit, et Virgo est. Creatus est enim de illa quam creavit; et attulit ei fecunditatem, non corrupit integritatem. Maria unde? ex Adam. Adam unde? de terra. Si Adam de terra, et Maria de Adam, ergo et Maria terra. Si Maria terra, agnoscamus quod cantamus: Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit? Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit 3. Iudaei enim, sicut dicit Apostolus: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 4. Unde potest homo esse iustus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem? Iustitiam non habebamus; peccata hic sola erant. Unde iustitia? quae iustitia sine fide? Iustus enim ex fide vivit 5. Qui sine fide se dicit iustum, mentitur. Quomodo non mentitur, in quo non est fides? Si vult verum dicere, convertat se ad veritatem. Sed longe erat. Veritas de terra orta est 6. Dormiebas, venit ad te: stertebas, excitavit te: viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo quia Veritas de terra orta est, Dominus noster Iesus Christus de Virgine natus est; iustitia de caelo prospexit, ut haberent homines iustitiam non suam, sed Dei.
3. Quantam dignationem! Qualis praecessit indignatio! Indignatio quae praecessit? Mortales eramus, peccatis premebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo, quando nascitur, inchoat a miseria. Noli quaerere prophetantem; interroga nascentem, et vide flentem. Cum ergo ista esset in terra magna Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia; fecit diem, venit in diem; erat ante tempora, signavit tempora. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem: et tamen hodie quaere quid est. Natalis est. Cuius? Domini. Habet natalem? Habet. In principio Verbum, Deus apud Deum, habet natalem? Habet. Nisi haberet ille humanam generationem, nos non perveniremus ad divinam regenerationem: natus est, ut renasceremur. Nemo dubitet renasci, Christus natus est: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cuius est damnata generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia eius. Portavit eum mater in utero, portemus in corde; gravidata est Virgo incarnatione Christi, gravidentur pectora nostra fide Christi: peperit Salvatorem, pariamus laudem. Non simus steriles: animae nostrae fecundae sint Deo.
4. Generatio Christi a Patre sine matre; generatio Christi a matre sine patre: ambae generationes mirabiles. Prima generatio aeterna, secunda temporalis. Quando natus est de Patre? Quid est, quando? Quaeris ibi quando, ibi, ubi non invenies tempus? Noli ibi quaerere quando. Hic quaere quando: quando de matre bene quaeris. Quando de Patre non bene quaeris: natus est, et non habet tempus; natus est aeternus de aeterno, coaeternus. Quid miraris? Deus est. Sit consideratio divinitatis, et perit causa admirationis Et quando dicimus, natus est de Virgine, magna res, miraris. Deus est, noli mirari; transeat admiratio, accedat laudatio. Fides adsit: crede quia factum est. Si non credideris, illud factum est, tu remanes infidelis. Dignatus est homo fieri: quid quaeris amplius? Parumne pro te humiliatus est Deus? Qui Deus erat, homo factus est. Angustum erat diversorium: involutus pannis, in praesepe positus: audistis cum Evangelium legeretur. Quis non miretur? Ille, qui mundum implebat, in diversorio locum non inveniebat; in praesepe positus, cibaria nostra factus est. Accedant ad praesepe duo animalia, duo populi: Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui 7. Attende ad praesepium: noli erubescere esse iumentum Domini. Christum portabis, non errabis ambulans per viam: sedet supra te via 8. Meministis asellum illum adductum ad Dominum 9? Nemo erubescat, nos sumus Sedeat supra nos Dominus, et quo vult nos vocet. Iumentum ipsius sumus, ad Ierusalem imus. Ipso sedente non premimur, sed elevamur; ipso ducente non erramus: ad illum imus, per illum imus, non perimus.