IN NATALI DOMINI
1. 1. Filium Dei, sicuti est apud Patrem aequalis illi et coaeternus, in quo condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et Deum, vitam et lucem hominum 1, si laudare moliamur; non mirum est quod nulla humana cogitatio, nullus sermo sufficiat. Quomodo enim laudare digne valeat lingua nostra, quem cor nostrum adhuc videre non valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitas, si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 2? Non mirum est, inquam, nos non invenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut essemus 3, qui de illo aliquid diceremus. Haec enim verba cogitata atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur. Nec eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum: quia nec eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo fecit cuncta per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus unus est Deus. Mundum autem fecit Deus; mundus transit, et permanet Deus. Et sicut ea quae facta sunt, se ipsa utique non fecerunt: sic a nullo factus est, per quem fieri omnia potuerunt. Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis non explicat Verbum, per quod facta sunt omnia.
2. 2. Huc itaque paululum aures et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 4: sed ex eo quod Verbum caro factum est: si forte dicatur a nobis per quod habitavit in nobis 5; si forte ibi possit esse dicibilis, ubi voluit esse visibilis. Propter hoc enim et istum celebramus diem, quo nasci est dignatus ex virgine: quam generationem suam fecit ab hominibus utcumque narrari. In illa vero aeternitate, in qua Deus de Deo natus est: Generationem eius quis enarrabit? 6 Ibi talis dies non est, qui solemniter celebretur. Neque enim transit anniversario volumine rediturus; sed manet sine occasu, quia non coepit exortu. Est ergo illud unicum Dei Verbum, illa vita, illa lux hominum, aeternus quidem dies: iste autem in quo humanae carni copulatus, factus est tamquam sponsus procedens de thalamo suo 7, nunc hodiernus est, cras fit hesternus. Verumtamen hodiernus natum ex virgine commendat aeternum, quia aeternus natus ex virgine consecravit hodiernum. Quas itaque laudes caritati Dei dicamus, quas gratias agamus? Qui nos ita dilexit, ut propter nos fieret in tempore, per quem facta sunt tempora; et multis servis suis in mundo minor esset aetate, ipso mundo antiquior aeternitate; homo fieret qui hominem fecit, crearetur ex matre quam creavit, portaretur manibus quas formavit, sugeret ubera quae implevit, in praesepi muta vagiret infantia Verbum, sine quo muta est humana eloquentia.
3. 3. Vide, o homo, quid pro te factus est Deus: doctrinam tantae humilitatis agnosce, etiam in nondum loquente doctore. Tu quondam in paradiso tam facundus fuisti, ut omni animae vivae nomina imponeres 8: propter te autem Creator tuus infans iacebat, et nomine suo nec matrem vocabat. Tu in latissimo fructuosorum nemorum praedio te perdidisti, obedientiam neglegendo: ille obediens in angustissimum diversorium mortalis venit, ut mortuum quaereret moriendo. Tu cum esses homo, Deus esse voluisti, ut perires 9; ille cum esset Deus, homo esse voluit, ut quod perierat inveniret. Tantum te pressit humana superbia, ut te non posset nisi humilitas sublevare divina.
3. 4. Celebremus ergo cum gaudio diem quo peperit Maria Salvatorem, coniugata coniugii creatorem, virgo virginum principem; et data marito, et mater non de marito; virgo ante coniugium, virgo in coniugio; virgo praegnans, virgo lactans. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Bona est enim fecunditas in coniugio: sed melior integritas in sanctimonio. Homo igitur Christus qui utrumque praestare posset ut Deus (idem namque homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod coniuges diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse contemnunt. Virgo itaque sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 10. Unde virginem castam in tot populis utriusque sexus, in tot non solum pueris et virginibus, verum etiam coniugatis patribus, matribusque? unde, inquam, virginem castam, nisi in fidei, spei, et charitatis integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiae facturus in corde, prius Mariae servavit in corpore. Humano quippe coniugio sponso femina traditur, ut virgo iam non sit: Ecclesia vero virgo esse non posset, nisi sponsum cui traderetur, filium virginis invenisset.