IN NATALI DOMINI
1. Natalis Domini dicitur, quando Dei Sapientia se demonstravit infantem, et Dei Verbum sine verbis vocem carnis emisit. Illa tamen occulta divinitas, et Magis coelo teste significata, et pastoribus angelica voce nuntiata est. Hanc igitur anniversaria solemnitate celebramus diem, qua impleta est prophetia dicens: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit 1. Veritas quae est in sinu Patris, de terra orta est, ut esset etiam in sinu matris. Veritas qua mundus continetur, de terra orta est, ut femineis manibus portaretur. Veritas qua beatitudo Angelorum incorruptibiliter alitur, de terra orta est, ut carnalibus uberibus lactaretur. Veritas cui coelum non sufficit, de terra orta est, ut in praesepio poneretur. Cuius bono in tanta humilitate venit tanta sublimitas? Nulli utique suo; sed magno, si credimus, nostro. Expergiscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 2. Pro te, inquam, Deus factus est homo. In aeternum mortuus esses, nisi in tempore natus esset. Nunquam liberareris a carne peccati, nisi suscepisset similitudinem carnis peccati 3. Perpetua te possideret miseria, nisi fieret haec misericordia. Non revixisses, nisi tuae morti convenisset. Defecisses, nisi subvenisset. Perisses, nisi venisset.
2. Celebremus laeti nostrae salutis et redemptionis adventum. Celebremus festum diem, quo magnus et aeternus dies ex magno et aeterno die venit in hunc nostrum tam brevem temporalem diem. Hic est nobis factus iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur 4. Ut enim superbiae Iudaeorum similes non essemus, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 5: propterea cum dixisset: Veritas de terra orta est; mox addidit, et iustitia de coelo prospexit 6: ne sibi eam mortalis infirmitas arrogaret, ne ista sua diceret, et se homo a se ipso iustificari, hoc est a se iustum fieri credens, Dei iustitiam recusaret. Veritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit: Ego sum veritas 7, de virgine natus est. Et iustitia de coelo prospexit: quoniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo iustificatus est. Veritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est 8. Et iustitia de coelo prospexit: quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est 9. Veritas de terra orta est, caro de Maria. Et iustitia de coelo prospexit: quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo 10.
3. Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei 11. His, fratres, quae mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi huius admiscere delectat, et consonantiam reperire. Iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia iustitia et pax osculatae sunt invicem 12. Per Dominum nostrum Iesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Non ait: "Gloriae nostrae"; sed, gloriae Dei: quia iustitia non de nobis processit, sed de coelo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virgine Domino, cuius diem Natalem hodie celebramus, praeconium vocis angelicae factum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 13. In terra enim pax unde, nisi quia Veritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum 14: ut essemus homines bonae voluntatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gaudeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiae nostrae 15: ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. Hinc enim dictum est: Gloria mea, et exaltans caput meum 16. Nam quae maior gratia Dei nobis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, faceret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quaere meritum, quaere causam, quaere iustitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam.