SERMO 184

IN NATALI DOMINI

Incarnationis mysterium sapientibus mundi absconditum.

1. 1. Natalis Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, quo Veritas de terra orta es 1, et dies ex die in nostrum natus est diem anniversario reditu nobis hodie celebrandus illuxit: exsultemus et iucundemur in eo 2. Quid enim nobis praestiterit tantae sublimitatis humilitas, fides habet Christianorum, remotum est a cordibus impiorum; quoniam abscondit Deus haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis 3. Teneant ergo humiles humilitatem Dei: ut in hoc tanto adiumento, tamquam in infirmitatis suae iumento, perveniant ad altitudinem Dei. Sapientes autem illi et prudentes, dum alta Dei quaerunt, et humilia non credunt, ista praetermittentes, et propter hoc nec ad illa pervenientes; manes et leves, inflati et elati, et tamquam inter caelum et terram in ventoso medio pependerunt. Sunt enim sapientes et prudentes, sed huius mundi, non illius a quo factus est mundus. Nam si esset in eis vera sapientia, quae Dei est et Deus est, intellegerent a Deo carnem potuisse suscipi, nec eum in carnem potuisse mutari; intellegerent eum assumpsisse quod non erat, et permansisse quod erat; et in homine ad nos venisse, et a Patre non recessisse; et id eum perseverasse quod est, et nobis apparuisse quod sumus; et corpori infantili potentiam esse inditam, et mundanae moli non esse subtractam. Cuius opus est apud Patrem manentis mundus universus, huius opus est ad nos venientis Virginis partus. Dedit quippe indicium maiestatis eius Virgo mater, quam virgo ante conceptum, tam virgo post partum; a viro praegnans inventa, non facta; gravida masculo, sine masculo; felicior atque mirabilior fecunditate addita, integritate non perdita. Hoc tam grande miraculum malunt illi fictum putare quam factum. Ita in Christo homine et Deo, credere quoniam non possunt, humana contemnunt; quoniam non possunt contemnere, divina non credunt. Nobis autem quanto illis abiectius, tanto sit gratius in humilitate Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit divinior in hominis nativitate virginis partus.

Exultent omnes Christiani.

2. 2. Proinde Natalem Domini frequentia et festivitate debita celebremus. Exsultent viri, exsultent feminae: Christus vir est natus, ex femina est natus; et uterque sexus est honoratus. Iam ergo ad secundum hominem transeat, qui in primo fuerat ante damnatus 4. Mortem nobis persuaserat femina: vitam nobis peperit femina. Nata est similitudo carnis peccati 5, qua mundaretur caro peccati. Non itaque caro culpetur, sed ut natura vivat, culpa moriatur; quia sine culpa natus est, in quo is qui in culpa fuerat, renascatur. Exsultate, pueri sancti, qui Christum praecipue sequendum elegistis, qui coniugia non quaesistis. Non ad vos per coniugium venit, quem sequendum invenistis 6, ut donaret vobis contemnere per quod venistis. Vos enim venistis per carnales nuptias, sine quibus ille spiritales venit ad nuptias: et vobis dedit spernere nuptias, quos praecipue vocavit ad nuptias. Ergo unde nati estis, non quaesitis; quia eum qui non ita natus est, plus quam ceteri dilexistis. Exsultate, virgines sanctae: Virgo vobis peperit, cui sine corruptione nubatis; quae nec concipiendo, nec pariendo potestis perdere quod amatis. Exsultate, iusti: Natalis est Iustificatoris. Exsultate, debiles et aegroti: Natalis est Salvatoris. Exsultate, captivi: Natalis est Redemptoris. Exsultate servi: Natalis est Dominantis. Exsultate liberi: Natalis est Liberantis. Exsultate omnes Christiani: Natalis est Christi.

2. 3. Hic de matre natus istum diem saeculis commendavit, qui de Patre natus saecula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit matrem, nec ista quaesivit hominem patrem. Denique natus est Christus et de patre, et de matre; et sine patre, et sine matre: de patre Deus, de matre homo; sine matre Deus, sine patre homo. Generationem ergo eius quis enarrabit? 7 sive illam sine tempore, sive istam sine semine; illam sine initio, istam sine exemplo; illam quae numquam non fuit, istam quae nec antea nec postea fuit; illam quae non habet finem, istam quae initium illic habet, ubi finem.

Nativitas Christi duplex.

3. 3. Merito ergo Prophetae nuntiaverunt nasciturum, caeli vero atque angeli natum. Iacebat in praesepio continens mundum: et infans erat et Verbum. Quem caeli non capiunt, unius feminae sinus ferebat. Illa regem nostrum regebat; in quo sumus 8, illa portabat; panem nostrum illa lactabat 9. O manifesta infirmitas, et mira humilitas, in qua sic latuit tota divinitas! Matrem cui subiacebat infantia, regebat potentia; et cuius ubera sugebat, eam veritate pascebat. Perficiat in nobis sua munera, qui sumere non abhorruit etiam nostra primordia; et ipse faciat nos Dei filios, qui propter nos fieri voluit hominis filius.