SERMO 183

 

RURSUM DE VERBIS EPISTOLAE 1 IO 4, 2:
OMNIS SPIRITUS QUI CONFITETUR IESUM CHRISTUM
IN CARNE VENISSE, EX
DEO EST "

 

Quaestio tractanda.

1. 1. Vestrae Caritatis exspectatio, mei debiti exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adiutorio Domini de sancti Ioannis lectione promiserim. Cum ergo audistis lectorem, credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe quaestionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte possit intellegi quod ait in Epistola sua beatus Ioannes, non Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est 1. Videmus enim multas haereses confiteri Christum in carne venisse, et tamen non eas possumus dicere ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichaeus. Non est laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse, Eunomianus, Sabellianus, Photinianus. Quid istis convincendis querimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quae sunt notiora tractemus. Multi quippe haereses illae, quas nominavi, ignotae sunt, et est ista ignorantia tutior. Certe quod novimus, Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit hic error ex Deo. Ut de recentioribus haereticis loquar, Pelagianista confitetur Christum in carne venisse: tamen omnino non est hic error ex Deo.

Haeretici in hoc conveniunt, ut negent Christum in carne venisse.

2. 2. Proinde, carissimi, diligenter consideremus, quoniam non dubitamus veram esse sententiam: Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est 2; convincendi sunt isti quod non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, vel adversus eos scuto veritatis defendimus? Adiuvet nos Dominus, quia et vestra exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non confitentur Christum in carne venisse.

Arianus, quomodo negat Christum in carne venisse.

2. 3. Arianus audit, et praedicat partum virginis Mariae. Confitetur ergo Christum in carne venisse? Non. Quomodo probamus? Si adiuvet Dominus intellegentias vestras, facillime. Quid est quod exigimus? Utrum confiteatur Iesum Christum in carne venisse. Quomodo confiteri potest, in carne venisse Iesum Christum, qui negat ipsum Christum? Quis enim est Christus? Beatum Petrum interrogemus. Modo cum Evangelium legeretur, audistis, cum quaesisset Dominus ipse Iesus Christus, quem illum dicerent homines Filium hominis; responderunt discipuli opiniones alienas, et dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis 3. Qui haec confitebantur vel confitentur, Iesum Christum plus quam hominem non noverunt. Si autem Iesum Christum plus quam hominem non noverunt, Iesum Christum utique non noverunt. Si enim tantummodo homo est, et nihil amplius, non est ipse Iesus Christus. Vos ergo, inquit, quem me esse dicitis? Respondit Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi 4.

Idem tractatur argumentum.

3. 4. Ecce habes confessionem veram, confessionem plenam. Iungere enim debes utrumque, quod de se Christus, et quod de Christo Petrus. Quid de se Christus? Quem me dicunt homines esse Filium hominis? Quid de Christo Petrus? Tu es Christus Filius Dei vivi 5. Utrumque coniunge, et venit Christus in carne. Hoc de se Christus quod minus est, hoc de Christo Petrus quod maius est. Respondit de veritate humilitas, et de humilitate veritas: hoc est de veritate Dei humilitas, et de humilitate hominis veritas. Quem me dicunt homines esse, inquit, Filium hominis? Dico ego quod factus sum propter vos: dic tu, Petre, quis est qui fecit vos. Qui ergo confitetur Iesum Christum in carne venisse, profecto confitetur Filium Dei in carne venisse. Dicat nunc Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne venisse. Si Filium Dei negat Christum, nescit Christum; alium pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei? Quomodo querebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit Filius Dei; quaeramus, quid est Filius Dei. Ecce Filius Dei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum 6. In principio erat Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis, fecit Deus caelum et terram 7; tu autem dicis: In principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam dicis Verbum. Tu ergo dicis: In principio fecit Deus Verbum; sed Evangelista dicit: In principio erat Verbum. Et ideo in principio fecit Deus caelum et terram, quia erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt 8. Factum dicis. Si factum dicis, Filium negas.

Idem tractatur argumentum.

4. 5. Filium enim quaerimus natura, non gratia; Filium unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium quaerimus, tam verum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur: illum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 9. Non rapina, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non erat ei rapina, natura erat; sic erat ex aeternitate, sic erat coaeternus gignenti, sic erat aequalis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: ut confiteamur Iesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo? Amittendo quod erat, an assumendo quod non erat? Sequatur Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 10. Sic se exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse. Arianus autem qui non confitetur aequalem, non confitetur Filium. Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse?

Eunomianus.

5. 6. Sic et Eunomianus par eius, socius eius, non multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel similis est Patri Filius; et si non aequalis dixerunt, sed similis. Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus verus Patri aequalis est et similis, profecto qui negat aequalem, negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat aequalem et similem, negat in carne venisse Christum. Quaero enim: Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? Aequalis Patri, an inaequalis? Respondet: Inaequalis. Inaequalem ergo Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia Christus aequalis est Patri.

Sabellianus.

5. 7. Sabellianum audi. Ipse est Filius, qui est et Pater. Hoc dicit, hinc pungit, hinc venena diffundit. Ipse est, inquit, Pater. Quando vult, Filius est: quando vult, Pater est. Non est ipse Christus. Et tu erras, si hunc Christum dicis in carne venisse; quia iste Christus non est, negas Christum in carne venisse.

Photinus.

5. 8. Quid dicis, Photine? Ait Photinus: Christus solum homo est, Deus non est. Formam servi confiteris, formam Dei negas. Et Christus in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi consors est nobis. Et tu negas Christum in carne venisse.

Donatista.

5. 9. Donatista quid? Donatistae plurimi hoc confitentur de Filio quod nos, quod aequalis sit Patri Filius, eiusdemque substantiae: alii vero eorum, eiusdem quidem substantiae confitentur, sed aequalem negant. Quid opus est disputare de his qui negant aequalem? Si enim negant aequalem, negant Filium. Si negant Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur in carne venisse Christum?

Idem tractatur argumentum.

6. 10. De illis subtilior disputatio est, qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium aequalem Patri, eiusdem substantiae, aeterno coaeternum; et tamen Donatistae sunt. Dicamus eis: Verbis confitemini, factis negatis. Aliquis enim negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia, inquit, munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse, factis autem negant 11. Quid est: Negare factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine gloriari. Ita factis negatur Christus: unitatem quippe amat Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut apertius loquamur. Nos eum dicimus Christum, de quo ait Ioannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est 12. Bonum coniugium, sanctae nuptiae. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus, quam habet sponsam; dicat, ne fortassis erremus, et invitati ad nuptias sancta vota turbemus; dicat, ostendat primo se ipsum sponsum.

Idem tractatur argumentum.

7. 11. Post resurrectionem ait discipulis suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista sequitur et dicit: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die 13. Ecce sponsus, quem confessus est Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quaerebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio die resurrexit: caput est Ecclesiae. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Iesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de columba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et praedicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Ubi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 14. Sic est factum. Legimus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi est obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est huius Ecclesiae, quae praedicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terrae, incipientibus ab Ierusalem: huius sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cuius sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: immo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tu dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Si dicis: Ipse est, et non est ipse, negas Christum in carne venisse.

Pelagianista.

8. 12. Pelagianista restat, non ex haeresibus omnibus, sed eis quas pro parvo tempore commemoravi. Iam enim dixi: Quis numerat tot pestes? Quid dicis, Pelagianista? Audite quid dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus invenitur negare. Christus enim in carne venit, quae similitudo esset carnis peccati, non esset caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati 15. Non in similitudinem carnis, quasi caro non esset caro; sed in similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non erat. Iste autem Pelagius et ceteram carnem omnis infantis carni Christi conatur aequare. Non est, carissimi. Non pro magno commendaretur in Christo similitudo carnis peccati, nisi omnis cetera caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in carne venisse, et omnium infantium carni eum conaris aequare? Et tibi hoc dico quod Donatistae: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cum parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio damnandos. Mater quaelibet mulier pietate currens cum parvulo filio dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pelagius contra: Quid salvetur? Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce damnationis attraxit. Si aequalis est Christo, quare quaerit Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne, salvator est et maiorum et minorum, salvator est et grandium et infantium, et ipse est Christus; tu autem dicis salvatorem Christum maiorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu Christum in carne venisse.

Haereticis commune est et malis catholicis, negare incarnationem Christi.

9. 13. Et si discutiamus omnes haereses, invenimus eas negare Christum in carne venisse. Omnes haeretici negant Christum in carne venisse. Quid miramini, si pagani negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Iudaei negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Manichaei apertissime negant Christum in carne venisse? Sed dico Caritati vestrae, etiam omnes mali catholici verbis confitentur Christum in carne venisse; factis autem negant. Nolite ergo esse tamquam de fide securi. Adiungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope est fides daemoniorum. Audite me, carissimi, audite me, ne sit vobis testis sudor hic meus; audite me. Iacobus apostolus cum de fide et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt 16. Numquid ideo daemones ab aeterno igne liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt? Ecce modo quod audistis in Evangelio, quod ait Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi 17; legite, et invenietis dixisse daemones: Scimus qui sis, Filius Dei 18. Petrus tamen laudatur, daemon compescitur. Una vox, facta diversa. Unde separantur istae duae confessiones? Laudatur amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc daemones: Tu es Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in confessione dicebant: Quid nobis et tibi19 Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem 20.

Et recta fides et bona vita ex Deo.

10. 14. Sed et ipse Petrus unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore: Tu es Christus Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei, quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus ad eum: Beatus es, Simon Bar-Iona. Quare? De tuo beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelavit tibi: hoc enim es tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in caelis est 21. Et sequitur, et dicit cetera quae commemorare longum est. Paulo post Dominus ibi, post haec verba sua, quibus approbavit fidem Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis suis, quia oportebat eum venire Ierosolymam, et multa pati, et reprobari a senioribus et scribis et sacerdotibus, et occidi, et tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem Christi, expavit aeger medicinam suam. Absit a te, Domine, inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 22? Oblitus es, Petre? Oblitus es: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 23? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius; trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri: immo de Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Iona: Vade retro, satanas. Beatus es, Simon Bar-Iona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde? Recolite unde beatus. Iam dixi: Quia non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in caelis est. Unde satanas? Dicat Dominus: Neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 24.

Et credendo et bene vivendo confiteri debemus Christum in carne venisse.

10. 15. Sperate in Dominum, et verae fidei bona facta coniungite. Confitemini Christum in carne venisse, et credendo, et bene vivendo, et utrumque ab illo acceptum tenete, ab illo augendum et perficiendum sperate. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine 25. Et bonum est homini ut qui gloriatur, in Domino glorietur 26.

Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spiritales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat; per Iesum Christum Filium eius. Amen.