DE VERBIS EPISTOLAE I IOANNIS (4, 1-3):
" CARISSIMI, NOLITE OMNI SPIRITUI CREDERE;
SED PROBATE SPIRITUS, SI EX DEO SUNT ".
CONTRA MANICHAEOS
1. 1. Quando Ioannes apostolus legebatur, audivimus loquentem per eum Spiritum Sanctum, et dicentem: Carissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Repeto, quia necessarium est ut repetam, et hoc mentibus vestris, quantum Dominus adiuvat, vehementer inculcem. Carissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum 1. Praecepit Spiritus Sanctus, ne omni spiritui credamus: et causam cur hoc praeceperit, dixit. Quae illa causa est? Quoniam multi, inquit, pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Quisquis ergo ista praecepta contempserit, et omni spiritui credendum putaverit, necesse est incurrat in pseudoprophetas, et quod peius est, blasphemet veros Prophetas.
2. 2. Hic iam ex isto praecepto homo cautus effectus dicturus est mihi: Audivi, teneo, obtemperare desidero, quia et ego in pseudoprophetas nolo incurrere. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? Siquidem pseudopropheta est mendax propheta. Da mihi hominem religiosum, non vult fallere; da mihi hominem impium, sacrilegum, fallere vult, falli non vult. Cum ergo nolint fallere boni, falli autem nec boni velint nec mali, quis est qui in pseudoprophetam velit incurrere? Verba dico consulentis me: sed utique in pseudoprophetam nemo nisi invitus incurrit. Audivi praeceptum Ioannis, immo Domini per Ioannem: Nolite omni spiritui credere. Ecce accipio, ita volo. Addit, et dicit: Sed probate spiritus, si ex Deo sunt 2. Unde probo? Probare vellem, si errare non possem. Certe nisi probavero spiritus qui ex Deo sunt, incurram necesse est in spiritus qui ex Deo non sunt, et ex hoc seducar a pseudoprophetis. Quid agam? Quomodo observem? O si sanctus Ioannes, quomodo nobis dixit: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; dicere dignaretur, quomodo probentur spiritus qui ex Deo sunt! Noli esse sollicitus, et hoc audi. Hinc cognoscitur spiritus Dei: hoc certe exspectabas audire, ut probares spiritus qui ex Deo sunt. Hinc cognoscitur spiritus Dei: Ioannes dixit, non ego; hoc sequitur in lectione quam tracto. Cum enim nos propterea faceret sollicitos et cautos, ne omni spiritui credamus, sed probemus spiritus qui ex Deo sunt, quia multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum; continuo vidit quid desideraremus, occurrit exspectationi, iniecit oculum tacitae cogitationi. Gratias Deo, quia et hoc per illum loqui dignatus est. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Eia audite; audite, intellegite, discernite; inhaerete veritati, resistite falsitati. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Unde, rogo te? Hoc est quod audire cupiebam. Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui non confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est 3. Interim ergo, carissimi, repellite ab auribus vestris omnem disputatorem, praedicatorem, scriptorem, susurratorem, qui negat Iesum Christum in carne venisse. Ergo repellite Manichaeos a domibus, ab auribus, a cordibus vestris. Manichaei enim Christum in carne venisse apertissime negant. Spiritus ergo illorum non sunt ex Deo.
2. 3. Hic video unde velit lupus obrepere; agnosco, et quantum valeo, devitandum esse demonstro. Hinc, in eo quod dixi, vel potius ab Apostolo dictum commemoravi; quia omnis spiritus qui negat Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est 4; insidiatur Manichaeus in hoc verbo, et dicit mihi: Ecce spiritus qui negat Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; unde est ergo? Si ex Deo non est, inquit, unde est? Numquid enim potest esse, nisi aliunde? Si ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur, capiamus, captum trucidemus. Trucidemus plane; moriatur error, vivat homo. Ecce in eo quod dixi: Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo; ibi solvitur quaestio. Sed recolite quod proposui, ne obliti quaestionem, non intellegatis solutionem. Omnis spiritus qui non confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est.
3. 3. Et Manichaeus continuo: Et unde est? Si ex Deo non est, aliunde est. Si aliunde est, docui duas esse naturas. Hanc quaestionem tenete, et mentes ad illa mea verba revocate, ubi dixi: Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo. Error non est ex Deo, homo ex Deo est. Redite ad quaestionem: Omnis spiritus qui non confitetur Iesum in carne venisse, ex Deo non est 5. Dico et ego: Omnia per ipsum facta sunt 6. Omnis spiritus laudet Dominum 7. Sed si non omnis spiritus ex Deo est, quomodo spiritus qui ex Deo non est laudat Dominum? Prorsus omnis spiritus laudet Dominum. Utrumque video, languidum intellego; vitium sanetur, natura liberetur. Vitium natura non est, sed naturae inimicum est. Sana unde langues, remanet unde laudes. Medicina vitia persequitur, non naturam. Omnis spiritus qui non confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. In quantum non confitetur Christum in carne venisse, in tantum ex Deo non est; quia iste error qui non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est. Fratres, quid est quod renascimur? Si bene nati sumus, quid est quod renascimur? Natura quae corrupta fuerat, reparatur; natura quae lapsa fuerat, erigitur; natura quae deformis iacebat, gratia reformatur. Solus enim Creator, Pater, Filius et Spiritus Sanctus; trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis, incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut minus sit; nec transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omnimodo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed Creatori impar valde. Vis adhaerere diabolo desertori, si aequare contendis condita Conditori.
4. 4. Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat: si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo nostro, fratres, cui clamamus: Libera nos a malo 8. Et si susurret tibi, ut in oratione invenias tentationem, et dicat tibi: Quid est quod clamasti: Libera nos a malo? Certe non est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a malo, ero de malo bonus: liberet me a me, ne incurram in te. Hoc dic Manichaeo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te; quia si Deus liberaverit me a me malo, ero bonus; si bonus ero, sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum est enim vitium, ut errem et credam tibi: quoniam anima mea impleta est illusionibus 9. Non sum mihi ipse lumen: nam si essem, numquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare conaris. Unde ergo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem Deo. Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret natura Dei? Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da honorem Deo.
5. 5. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes. Erat lumen verum. In comparatione Ioannis dictum est: Erat lumen verum. Numquid non et Ioannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et lucens 10, Dominus dixit. Numquid lucerna lumen non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest. Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11. Illuminandi sumus, non lumen sumus. Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea 12. Quid est ergo quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est: Libera nos a malo 13? Nonne possemus et possumus haec verba dicere: Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quae in nobis sunt reliquiae tenebrarum, donec in totum lux efficiamur, nihil habentes in nobis quod resistat caritati, quod repugnet veritati, quod subiaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis deficiat. Tunc totum videte quid erit, quando erit: Corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum 14. Ubi malum?
6. 6. Modo mala hominum quae? Error et infirmitas. Aut nescis quid agas, et errando laberis; aut scis quid agi debeat, et infirmitate superaris. Ergo omne malum hominis error et infirmitas. Contra errorem clama: Dominus illuminatio mea. Contra infirmitatem adde: Et salus mea 15. Crede, bonus esto; tu es malus, tu eris bonus. Noli dividere. Natura in te sananda est, non separanda. Vis nosse quid es? Tenebrae. Quare tenebrae? Homo qui dicis: Corrumpitur Deus, aliquid his tenebris potest esse profundius? Crede, agnosce Christum in carne venisse, accepisse quod non erat, non amisisse quod erat; hominem in se mutasse, non in hominem fuisse mutatum. Agnosce, et tu ipse ex malo eris bonus, ex tenebris eris lux. An mentior, et non est unde convincam? Apostolum accipis, si te non fingis accipere; Apostolum legis, et deciperis, et decipis. Unde deciperis? Errando malo tuo te ipso. Si autem credideris, erroremque discusseris, audies ab Apostolo: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux. Sed addidit: lux; sed ubi? In Domino 16. Ergo tenebrae in te, lux in Domino. Quia non tibi potes lucere, accedendo illuminaris, recedendo tenebraris; quia non tibi lumen tu ipse es, aliunde illuminaris. Accedite ad eum, et illuminamini 17.
7. 7. Scio, carissimi, de ista lectione sancti Ioannis in re una multum me fuisse immoratum, nec vos esse fatigandos ultra video, vel ultra capacitatem replendos; et nostra infirmitas cogitanda est. Nam haec verba sancti Ioannis habent adhuc magnas latebras suas. Interim eos qui negant Christum in carne venisse, repellite. Constat enim eos non esse ex Deo. In quantum errant, in quantum peccant, in quantum blasphemant, non sunt ex Deo: sanentur, et ex Deo erunt; quia et natura ex Deo erant. Hinc quantumcumque disputavi, attendite Scripturas. Nolite credere eis qui negant Christum in carne venisse. Sed certe dicturus es mihi: Ergo qui dicit Christum in carne venisse, ex Deo est? Audiamus Donatistas, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Arianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Eunomianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Photinianos, quia confitentur Christum in carne venisse. Si enim omnes spiritus qui confitentur Christum in carne venisse, ex Deo sunt, quam multae sunt haereses mendaces, deceptrices, insanae, confitentur tamen Christum in carne venisse. Quid ergo dicturi sumus? Quomodo istam quaestionem soluturi? Quomodocumque solvenda sit, hodie solvi non potest. Tenete me debitorem: sed Deum pro me et pro vobis orate adiutorem. Conversi ad Dominum, etc.