DE VERBIS EPISTOLAE 1 IOANNIS (1, 8-9):
" SI DIXERIMUS QUIA PECCATUM NON HABEMUS, NOS IPSOS SEDUCIMUS,
ET VERITAS IN NOBIS NON EST ".
CONTRA PELAGIANOS
1. 1. Beatissimus Ioannes apostolus salubriter et veraciter scribens, inter cetera ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 1. His verbis docuit beatus Ioannes, immo ipse Dominus Iesus non se tacens per Ioannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili corpore, in ista terra, in isto maligno saeculo, in ista vita tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura dicit: Nec infans cuius est vita diei unius super terram 2. Talis parvulus peccatum non fecit, sed de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis homo fidelis, et omnia dimissa sunt ei; iam sub gratia vivit, in fide vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est; et tamen sic quomodo membrum Christi et templum Dei factus est, si dixerit se non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in eo non est; prorsus mentitur, si dicat: Iustus sum.
2. 2. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu elationis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiae morbo tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt ergo, iustos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Haeretici autem sunt pelagiani, iidemque paelestiani, qui hoc dicunt. Et cum responsum illis fuerit: Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec verbo, nec cogitatione? Respondent de illo superbiae vento, quo pleni sunt; quem ventum utinam finirent, reflarentur et tacerent, id est, humiles fierent, non elati; respondent, inquam: Prorsus isti homines sancti, fideles Dei, nec facto, nec verbo, nec cogitatione possunt ullum habere peccatum. Et cum eis dicitur: Qui sunt isti iusti, qui sine peccato sunt? respondent et dicunt: Tota Ecclesia. Mirari potuissem, si invenirem unum, duos, tres, decem, quot quaerebat Abraham. Abraham enim a quinquaginta usque ad decem descendit 3; tu, haeretice, respondes, et dicis mihi totam Ecclesiam. Unde hoc probas? Probo, inquis. Proba, rogo te. Magnum enim mihi gaudium affers, si docere potueris, totam prorsus Ecclesiam in singulis quibusque fidelibus suis nullum habere peccatum. Probo, inquis. Dic unde? Apostolus loquitur. Quid loquitur Apostolus? Christus, inquit, dilexit Ecclesiam. Audio, et Apostoli verba esse cognosco. Mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi 4. Audivimus de nube magna tonitrua. Nubes enim Dei Apostolus. Verba ista sonuerunt, et tremere nos fecerunt.
3. 3. Sed dicite nobis, antequam quaeramus quomodo ista verba Apostolus dixerit; dicite, inquam, nobis, utrum vos iusti estis, an non. Respondent: Iusti sumus. Ergo non habetis peccatum? Per omnes dies, per omnes noctes nihil mali facitis, nihil mali dicitis, nihil mali cogitatis? Non audent dicere: Nihil. Sed quid respondent? Nos quidem peccatores sumus; sed de sanctis loquimur, non de nobis. Hoc vos interrogo: Christiani estis? Non dico: Iusti estis? Christiani estis? Non audent negare: Christiani, inquiunt, sumus. Fideles ergo estis? Baptizati estis? Baptizati, inquiunt, sumus. Dimissa sunt vobis cuncta peccata? Dimissa, inquiunt. Quomodo ergo estis peccatores? Sufficit mihi unde vos repellam. Vos Christiani estis, baptizati estis, fideles estis, membra Ecclesiae estis, et habetis maculas et rugas? Quomodo ergo est Ecclesia isto tempore sine macula et ruga 5, cum vos sitis ruga eius et macula? Aut si non vultis esse Ecclesiam, nisi eam quae sine macula et ruga est, cum rugis vestris et maculis praecidite vos a membris eius, praecidite vos a corpore eius. Sed quid adhuc dicam ut se ab Ecclesia segregent, cum hoc iam fecerint? Haeretici enim sunt, iam foris sunt: cum tota munditia sua foris remanserunt. Redite, et audite; audite, et credite.
3. 4. Forte dicturi estis, in corde vestro tumido et inflato: Numquid potuimus dicere quia iusti sumus? Necesse utique erat propter humilitatem, ut diceremus nos peccatores esse. Propter humilitatem ergo mentiris? Iustus es, sine peccato es: sed propter humilitatem dicis te peccatorem. Quomodo te accipiam tamquam christianum in alterum testem, quem contra te ipsum teneo falsum testem? Iustus es, sine peccato es, et dicis te habere peccatum. Testis ergo falsus es contra te. Non accipit Deus mendacem humilitatem tuam. Inspice vitam tuam, vide conscientiam tuam. Ergo iustus es, sed non potes nisi dicere te peccatorem? Audi Ioannem; ipse tibi repetit quod etiam superius veraciter dixit: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 6. Tu non habes peccatum, et dicis te habere peccatum; veritas in te non est. Quia non dixit Ioannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, humilitas in nobis non est; sed dixit: nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo mentimur, si dixerimus nos non habere peccatum. Si mendacium timuit Ioannes, tu mendacium non times, ut cum sis iustus, dicas te esse peccatorem? Quomodo ergo te accipiam ad alienam causam testem, qui in causa tua mentiris? Sanctos reos constituis, dum contra te falsum testimonium dicis. Quid facturus es alteri, qui te infamas? Quomodo alter tuam calumniam devitabit, quando te tuae linguae mendacio reum facis?
4. 5. Iterum te interrogo alio modo: Iustus es, aut peccator? Respondes: Peccator. Mentiris, quia non quod te esse corde credis, hoc ore dicis. Ergo et si non eras peccator, esse incipies dum mentiris. Dicis enim: Humilitatis causa nos dicimus peccatores esse; nam Deus videt quia iusti sumus. Cum ergo humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas?
4. 6. Postremo omittamus Ioannis verba: ecce in corpore Ecclesiae, quam dicis non habere maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, et esse sine peccato, ecce veniet hora orationis, oratura est tota Ecclesia: et tu quidem foris es; veni ad orationem dominicam, veni ad trutinam, veni, dic: Pater noster, qui es in caelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sequere, et dic: Dimitte nobis debita nostra. Responde, haeretice, quae sunt debita tua? An forte pecuniam mutuam a Deo accepisti? Non, inquit. Non te ego amplius interrogabo de hoc: ipse enim Dominus expositurus est, quae sint debita quae nobis petimus relaxari. Dicamus ergo sequentia: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Exponat hoc Dominus: Si enim dimiseritis hominibus peccata (ergo debita vestra peccata sunt), dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Redi ergo, haeretice, ad orationem, si obsurduisti contra veram fidei rationem. Dimitte nobis debita nostra, dicis, an non dicis? Si non dicis, etsi praesens fueris corpore, foris tamen es ab Ecclesia. Ecclesiae enim oratio est, vox est de magisterio Domini veniens. Ipse dixit: Sic orate 7; discipulis dixit: Sic orate; discipulis dixit, Apostolis dixit, et nobis qualescumque agniculi sumus dixit; arietibus gregis dixit: Sic orate. Videte quis dixerit, et quibus dixerit. Veritas discipulis, Pastor pastorum arietibus: Sic orate: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Rex militibus, Dominus servis, Christus Apostolis, veritas hominibus loquebatur, sublimitas humilibus loquebatur. Scio quid in vobis agatur: ego vos appendo, ego de trutina mea renuntio, prorsus dico quid in vobis agitur. Hoc enim ego plus quam vos scio. Dicite: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
5. 7. Interrogo te, homo iuste, sancte, homo sine macula et ruga; interrogo te, inquam: Oratio ista Ecclesiae est, fidelium est, an catechumenorum? Certe utique regeneratorum est, id est, baptizatorum; postremo, quod totum superat, filiorum est. Nam si non est filiorum, qua fronte dicitur: Pater noster, qui es in caelis 8? Ubi ergo estis, o iusti et sancti? In membris Ecclesiae huius estis, an non estis? Ibi eratis, sed iam non estis ibi. Et utinam iam praecisi accepta ratione audiant et credant. Ergo si tota Ecclesia dicit: Dimitte nobis debita nostra, reprobus est qui hoc non dicit. Et nos quidem cum dicimus: debita nostra, quousque id quod petimus accipiamus, reprobi sumus, quia peccatores sumus; sed quod vos non facitis, nos faciendo, id est peccata nostra confitendo, mundamur; si tamen faciamus quod dicimus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 9. Ubi es ergo, haeretice pelagiane vel caelestiane? Ecce tota Ecclesia dicit: Dimitte nobis debita nostra. Habet ergo maculas et rugas. Sed confessione ruga extenditur, confessione macula abluitur. Stat Ecclesia in oratione, ut mundetur confessione; et quamdiu hic vivitur, sic stat. Et cum de corpore exierit unusquisque, dimittuntur ei omnia, quae talia habebat ut dimitterentur debita; quia et quotidianis precibus dimittuntur: et tunc exit mundatus, et thesaurizatur Ecclesia in thesauros Domini aurum purum; ac per hoc in thesauros Domini Ecclesia est sine macula et ruga 10. Et si ibi sine macula et ruga est, hic quid orandum est? Ut venia percipiatur. Qui dat veniam, maculam extergit; qui ignoscit, rugam extendit. Et ubi extenditur ruga nostra? Tamquam in tendicula magni fullonis, in cruce Christi. In ipsa enim cruce, id est, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit. Et nostis fideles quale testimonium perhibeatis sanguini quem accepistis. Certe enim dicitis: Amen. Nostis qui sit sanguis qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit Ecclesia sine macula et ruga, tamquam bene mundata in tendicula crucis extenditur: sed hic omnino potest id agi. Exhibet sibi Ecclesiam gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hic, exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non habeamus maculam aut rugam. Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluendo fecerat sine macula. Ipse qui venit sine macula et sine ruga, extensus est in tendicula; sed propter nos, non propter se, ut nos faceret sine macula et ruga. Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam fecerit, ad horrea nos ducat, ibique nos reponat, ubi pressorium non erit.
6. 8. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quae dicit: Dimitte nobis debita nostra 11? Debita se habere confitetur, quae relaxentur. Qui non confitentur, non ideo non habent; sed ideo eis non relaxabuntur. Confessio nos sanat, et vita cauta, vita humilis, oratio cum fide, contritio cordis, lacrimae non fictae de vena cordis profluentes, ut dimittantur nobis peccata, sine quibus esse non possumus. Confessio, inquam, nos sanat, dicente apostolo Ioanne: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 12. Non autem, quia dico quod non possumus hic esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel cetera mortifera peccata, quae uno ictu perimunt. Talia non facit bonae fidei et bonae spei Christianus; sed illa sola, quae quotidiano orationis penicillo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidie: Dimitte nobis debita nostra; sed si faciamus quod sequitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 13. Sponsio haec cum Deo, vera sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et debitor etiam tu es. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi dicit: Ego debita non habeo, tu habes debita; debes enim mihi: sed etiam frater tuus debet tibi. Debitor meus es, habes et tu debitorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio et ego cum meo; id est, si dimittis, dimitto; si tenes, teneo. Tu contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea, fratres; etsi non sumus sine peccatis, oderimus tamen ea: et maxime a criminibus nos abstineamus; abstineamus, quantum possumus, a levibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus dimittat; sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non hic sumus sine peccato, sed exibimus hinc sine peccato.