DE EPISTOLA IACOBI (2, 10) UBI AIT:
" QUICUMQUE TOTAM LEGEM SERVAVERIT, OFFENDAT AUTEM IN UNO,
FACTUS EST OMNIUM REUS "
1. Terribilis lectio ante Psalmum sonuit in auribus nostris, quoniam: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 1. In tanto ergo periculo quis non clamet: Miserere nostri, Domine, miserere nostri 2? Non enim subtracta eius misericordia nos ipsum periculum commemorare vehementius, et vehementius commendare poterimus. Ne intres in iudicio cum servo tuo, ait quidam, sanctus licet, sed tamen homo; Ne intres in iudicio cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3. Noluit ergo secum intrari in iudicium. Iudicium autem sine misericordia illi, qui non facit misericordiam 4. A contrario intellegamus aliam sententiam, et videamus ubi spem ponere debeamus. Si enim iudicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam, procul dubio iudicium cum misericordia illi qui facit misericordiam. Hanc sententiam Iacobus apostolus protulit, ex cuius Epistola eadem lectio terribilis recitata est, quia: Iudicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam. Hanc vero a contrario, quam nos diximus: Iudicium cum misericordia illi qui facit misericordiam, Dominus expressit, ubi ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur 5. Spes est ergo in Dei misericordia, si ab opere misericordiae non sit arida nostra miseria. Quid quaeris a Domino? Misericordiam. Date, et dabitur vobis 6. Quid quaeris a Domino? Indulgentiam. Dimittite, et dimittetur vobis 7.
2. Verumtamen quaeri solet quomodo accipiendum sit: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 8. Metuendum est enim et cavendum, ne arbitremur furem homicidae aut adultero comparandum; error quippe iste periculosus est et molestus; multum interest inter furtum et homicidium. Sed opponitur nobis: Certe ergo: Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Servat se ab homicidio, servat ab adulterio, servat a falso testimonio, servat ab idolatria, servat a quolibet damnabili sacrilegio. Furatus est; iam tenebitur et homicida et adulter et falsus testis et idolatres et sacrilegus, quia furtum fecit? Non certe ergo, qui in uno offendit, factus est omnium reus. Exponens autem hoc ipsum idem apostolus, cuius epistola est, subiunxit atque ait: Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non occidis, moecharis autem, factus es transgressor legis 9. Hoc periculum cum ante oculos posuisset, omnesque tremuissent, velut consolaturus adiunxit: Sic loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Iudicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam 10. Sive ergo nodum quaestionis huius explicare possimus, sive conatus noster difficultati eius fortasse subcumbat, et aut vel cogitare digne non possim quod dicam, aut forte dicere quod potuero cogitare, fervete in operibus misericordiae. Hoc planum est, hoc apertum est, hoc non expositore indiget, sed auditore atque factore. Tamen etiam illud aperire utcumque conabor; adiuvet nos apud Deum oratio vestra. Tempus quidem audiendi est, non orandi; sed si quod dicturus sum a Deo exspectatis, oratis.
3. Lex multa praecepta continet; et quidem illa lex, quae Decalogus dicitur, decem praecepta habet. Decem vero praecepta quasi generalia sunt, quo cuncta cetera innumerabilia referantur. Verumtamen, quomodo praecepta cetera, quae videntur innumerabilia, ad istam paucitatem deceni numeri redigantur, infinitum est disputare. Hoc sane modo, quantum Dominus adiuvat, demonstrare poterimus, quia, quomodo cetera praecepta omnia ad ista referuntur, quod dixi disputare esse operosissimum, ita ista decem ad duo referuntur. Decem vero ista quippe sunt. De uno Deo colendo, alio non colendo, unum praeceptum ibi est: Non facies tibi idolum, nec cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum, neque quae in terra deorsum 11. Dominus Deus tuus Dominus unus est 12. Secundum praeceptum est: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui 13. Tertium praeceptum est: Observa diem sabbatorum 14. Ista praecepta ad Deum pertinent. De sabbati observatione quasi superfluum est aliquid docere christianum. Immo non solum superfluum non est, sed hoc solidum est; nam illa umbra est. A servilibus enim operibus populus sabbato prohibetur. Nos numquid non prohibemur a servilibus operibus? Audi Dominum: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 15. Tamen idipsum, ut peccatum non faciamus, a Deo sperare, hoc est sabbatizare; ideo enim scriptum est: Deus requievit in die septimo ab omnibus operibus suis 16. Deus requievit: Deus te requiescere facit. Ut enim requiesceret Deus, ubi laboravit, qui cuncta verbo creavit? Ergo tria ista ad Deum pertinent. Septem cetera ad hominem pertinent: Honora patrem et matrem; non moechaberis; non occides; non falsum testimonium dices; non furaberis; non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces rem proximi tui 17. Si diligis Deum, nec alterum colis, nec nomen eius in vanum accipis, et ei sabbatizas, ut in te requiescat, cum te requiescere facit. Si autem diligis proximum, et honoras parentes, et non moecharis, et non occidis, et neminem falso testimonio laedis, et nemini furtum facis, et nullius uxorem concupiscis, et nullius rem concupiscis. Ac per hoc: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 18; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 19. In his duobus praeceptis tota Lex impletur et Prophetae 20. Audi et Apostolum: Plenitudo, inquit, legis caritas 21. Non te misit in multa, nec in decem, nec in duo: una caritas totum implet. Sed ipsa caritas gemina est: in Deum et in proximum. In Deum, quantum? Ex toto. Quo toto? Non enim aure, et naso, et manu, et pede. Unde diligi potest ex toto? Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; ex toto, quod in te vivit, diliges fontem vitae. Si ergo ex toto quod in me vivit diligere debeo Deum, quid mihi relinquam unde diligam proximum? De proximo enim diligendo cum tibi praeciperetur, non tibi dictum est: Ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; sed tamquam teipsum. Deum ex toto te, quia ille est melior te; proximum tamquam te, quia hoc est quod tu.
4. Duo sunt ergo praecepta; tamen tria sunt diligenda. Praecepta duo sunt data: dilige Deum et dilige proximum; tria tamen video diligenda. Non enim diceretur: et proximum tamquam teipsum, nisi diligeres et teipsum. Ergo si tria sunt diligenda, quare duo sunt praecepta? Quare? Accipite. Non iudicavit Deus monendum te, ut diligas te; nemo est enim, qui non diligat se. Sed quoniam multi male se diligendo perdunt se, dicendo tibi ut diligas Deum tuum ex toto te, ibi tibi data est regula quemadmodum diligas te. Vis diligere te? Dilige Deum ex toto te; ibi enim invenies te, ne in te perdas te. Si te in te diligis, casurus es et a te, et multa quaesiturus es praeter te. Unde ab illo capite omnia mala est Apostolus exorsus, ubi ait: Erunt enim homines seipsos amantes. Ecce elegisti amare te; videamus si remanes vel in te. Falsum est, non ibi remanes; a Deo lapsus, et abs te laberis. Ibi est enim firmamentum; ibi haerere debuisti, illum tibi facere locum munitum et domum refugii. Nunc vero vinculum amoris tui relaxasti, vel dirupisti ab illo ad te; non remanes nec in te. Audi denique ipsum Apostolum. Cum dixisset: Erunt enim homines seipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae 22. Nonne dixi quia non eras remansurus vel in te? Numquid pecunia tu es? Ecce et a teipso peristi, qui a Deo recessisti. Quid restat, nisi ut effundas totum patrimonium mentis tuae, cum meretricibus vivens prodige, id est, cum libidinibus et diversis cupiditatibus, et ab egestate porcos pascere compellaris, id est, quia te possedit immunda avaritia, pascantur de te immunda daemonia? Sed ille filius, perpessus inopiam, et fame contritus, reversus ad semetipsum dixit 23. Reversus ad se, quia perierat a se, et in se invenit se inopem; ubique felicitatem quaesivit, et nusquam invenit. Reversus ad semetipsum, quid dixit? Surgam, et ibo. Quo ibo? Ad patrem 24. Iam ad se reversus, sed adhuc iacens, surgam, et ibo; non iaceam, non remaneam. Ergo constituta est tibi regula, quemadmodum te diligas; dilige meliorem te, et dilexisti te. Sed meliorem dico natura, non voluntate. Multi enim homines inveniuntur meliores te voluntate, sed solus Deus natura; creator, institutor, factor a nullo factus. Ibi te fige. Intellege aliquando, et dic: Mihi autem. Quid, tibi autem? Adhaerere Deo bonum est 25. Quare hoc? Attende quid supra dixit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 26. Quia ergo perdidit omnem qui fornicatur ab eo, invenisti te. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, hoc est, non fornicari a Deo, non me tollere a Deo. Vis videre autem in hac re quid tibi promittatur? Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est 27. Haec est ergo dilectio tua vel dilectio tui, id est, dilectio qua te diligis, ut Deum diligas. Iam committo tibi et proximum, quem diligas tamquam teipsum; video enim quia coepisti diligere teipsum. Quem diligis ergo tamquam teipsum, duc quo duxisti teipsum. Si enim aurum diligeres et aurum haberes, et proximum tuum diligeres tamquam teipsum, diligendo divideres quod habebas, et faceres eum auri tui participem. Sed dividendo minus haberetis ambo. Quare non ergo illum possides, ubi nullas cum coherede patieris angustias? Quantiscumque potueris persuadere, quotquot potueris invitare, vocare, cogere ad diligendum Deum, et omnibus totus est, et singulis totus est.
5. Dilige ergo Deum, et dilige proximum tamquam teipsum. Video enim quia diligis teipsum, quia diligis Deum. Caritas radix est omnium operum bonorum. Sicut enim: Radix omnium malorum cupiditas, sic radix omnium bonorum caritas. Plenitudo ergo legis est caritas 28. Cito ergo dico: qui offendit caritatem, factus est omnium reus. Qui enim radicem ipsam offendit, quid arboris inoffensum relinquit? Quid ergo facimus? Qui offendit caritatem factus est omnium reus; omnino verum est. Sed aliter offendit caritatem fur, aliter adulter, aliter homicida, aliter sacrilegus, aliter blasphemus. Eamdem caritatem omnes offendunt, quia, ubi est plena et perfecta caritas, nihil potest esse peccati. Sed ipsa est quae in nobis crescit, ut aliquando perficiatur; et ita perficiatur, ut non sit ulterius quod addatur. Quando ita perfecta fuerit, ut non sit ulterius quo crescat, non sit ulterius quo cumuletur, nulla erunt peccata. Sed ubi hoc erit, nisi quando absorbebitur mors in victoriam 29? Ibi enim dicetur, quia nullum erit omnino peccatum: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 30 Ubi est? Ecce non est; ecce iam non pungis, non sternis. Ubi est, mors, aculeus tuus? Et quid est: Ubi est aculeus tuus? Audi exponentem: Aculeus autem mortis est peccatum 31. Ergo, fratres, qui committit minora peccata, omnium reus est; et qui committit maius aliquod et criminosum peccatum, omnium reus est. Sed ille magis reus est, ille minus reus est; tamen ambo omnium rei, ut in diversitate peccatorum non quaeratur nisi maius et minus. Fecit furtum: si haberet caritatem, non faceret furtum; nam, non adulterabis, ait Apostolus, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud est mandatum, in hoc sermone recapitulatur; diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est caritas 32. Ergo et qui facit furtum, omnium reus est, quia caritatem laesit; et qui facit adulterium, omnium reus, quia caritatem laesit. Quomodo enim non omnia violavit, qui radicem laesit? Sed ille minus laesit, ille magis laesit.
6. Tamen et ille, qui minus laesit, non sit piger: Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam 33. Dimissa sunt omnia peccata fidelibus baptizatis; nullum omnino relictum est, quod non illa sanctificatio prius ademerit et exstinxerit. Verum est: quis dubitat? Sed si tunc de corpore migraretur, continuo innocentia, ut coepta fuerat, permaneret; quia vero hic vivitur, deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Per cuius infirmitatis et quodammodo fragilitatis humanae quasdam tenuissimas rimulas intrat de pelago, quod confluat in sentinam. Non admisit homicidium: evasit naufragus fluctum. Sed nescis quia obruit sentina neglecta? Propter fluctus ergo maiores, et propter quoslibet irrepentes umores, baptismi sacramentum totum abluit; propter fragilitatem autem navis huius, quae longo pelago fertur, et temptationibus tamquam tempestatibus agitatur, quia necesse est quaedam quamvis minora peccata subrepant, datum est alterum remedium, quia non poterat dari alterum baptismi sacramentum. Illud est unum; hoc quotidianum, quod paulo ante dixi: Iudicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam. Date, et dabitur vobis; dimittite et dimittetur vobis 34. Et quodammodo in orationibus vestris a quotidianis levibus minoribusque peccatis quotidie purgamini, si ex animo dixeritis, si veraciter dixeritis, si fideliter dixeritis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 35.
7. Si non dimittis adversario tuo, tu tibi es adversarius. Vis videre quantum intersit? Verbi gratia, ille te laesit auferendo pecuniam; tu te fraudas non merendo indulgentiam. Postremo dicturus es: Multum saevit, sanguinem meum quaerit. Ille, sanguinem carnis tuae; tu, mortem animae tuae. Non ignosco, inquit; multum me laesit, multum mihi adversarius fuit. Peior tibi es. Non ignosco. Rogo te, ignosce, dimitte. Sed non me rogat. Tu pro illo roga. Prorsus non ignosco. Litigare vis, et nescis cum quo debeas. Litigare amas; redi ad te, irascere, sed noli peccare 36. Tibi irascere, ut non pecces; in te saevi, te castiga. Habes intus quod domes, et dormis. Attendis, cum quo litiges, foris vicinum tuum, consortem tuum, socium tuum, compossessorem tuum. Illam non attendis, non vides, aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Sed expoliavit me. Captivus traheris, et expoliatori irasceris! Agnovisti te, vidisti ubi sis. Cognovisti captivatorem, exhibe te pugnatorem, quaere redemptorem. Sicut et ille ipse, cum dixisset: Captivum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis 37. Infelix ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 38. Sed quis invocat gratiam, qui suam non videt poenam? Intellege ergo, vide quo traheris. Sed delectat me iustitia. Scio quia delectat: condelectaris enim legi Dei secundum interiorem hominem 39, sed vides aliam legem in membris tuis; condelectaris legi Dei, alia est lex in membris tuis. Hac vivis, hac moreris. Semivivum te latrones in via dimiserunt, sed iam a transeunte et misericordi Samaritano iacens inventus es; infusum est tibi vinum et oleum, sacramentum Unigeniti percepisti; levatus es in iumentum eius, incarnatum Christum credidisti; ad stabulum perductus es, in Ecclesia curaris.
8. Inde est quod loquor: hoc etiam ego, hoc nos omnes agimus; stabularii fungimur munere. Illi dictum: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi 40. Utinam nos hoc saltem erogemus, quod accepimus! Sed quantumcumque erogemus, fratres, pecunia dominica est. Conservi vestri sumus: inde vivimus, unde pascimus. Nemo nobis imputet beneficium; mali servi erimus, si non fecerimus; si autem fecerimus, nulla sit nostra arrogantia, quia de nostro non facimus. Illum omnes amemus, illum diligamus, propter illum nos invicem diligamus. Unum regem omnes habemus; ad unum regnum omnes perveniamus.