SERMO 179

 

DE VERBIS APOSTOLI IACOBI (1, 19. 22):
SIT AUTEM UNUSQUISQUE VESTRUM VELOX AD AUDIENDUM,
TARDUS AUTEM AD LOQUENDUM ".
AC DE ILLIS IBIDEM:
ESTOTE AUTEM FACTORES VERBI, ET NON AUDITORES TANTUM ", ETC.

 

Dicendum de utrorumque officio, auditorum et praedicatorum verbi Dei.

1. Verbi Dei assiduos auditores, beatus Iacobus apostolus convenit, dicens: Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos 1. Neque enim eum cuius verbum est, aut per quem dicitur verbum; sed vosmetipsos fallitis. Ex hac ergo sententia manante de fonte veritatis, per os apostolicum veracissimum, audemus et nos exhortari vos; et cum exhortamur vos, respicere nos. Verbi Dei enim inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus auditor. Nec ita aversi ab humanitate et fideli consideratione sumus, ut pericula nostra non intellegamus, qui verbum Dei populis praedicamus. Consolatur autem nos, quia ubi periclitamur in ministeriis nostris, adiuvamur orationibus vestris. Nam ut noveritis, fratres, quam tutiore loco stetis quam nos, ipsius apostoli aliam sententiam profero dicentis: Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum 2. Prius itaque de hoc officio nostro loquar, propter hanc sententiam, qua admonemur esse velociores ad audiendum, tardiores ad loquendum; ut cum officium nostrum qui saepe loquimur, excusavero, tunc veniam ad id quod primo proposui.

Audire verbum Dei tutius est quam praedicare.

2. Oportet nos exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam factores. Quod ergo saepe vobis loquimur, quis non, parum advertens necessitatem nostram, iudicat nos, cum legit: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum 3? Ecce studium vestrum nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare, sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego qui vobis assidue loquor, iubente domno et fratre meo episcopo vestro, et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium, inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando praedico. Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem. Non ibi formidatur praecipitium elationis, ubi est petra solidae veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde secutus adiunxit: Exsultabunt ossa humiliata 4. Ubi audimus ergo, humiles sumus; ubi autem praedicamus, et si non elatione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor, periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine teste delector. Noverat hoc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi stat, et audit eum; et gaudio, inquit, gaudet propter vocem sponsi 5. Non propter vocem suam, sed propter vocem sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audiebat, foras populis non claudebat.

Mariae et Marthae officia. Pars Marthae bona. Hospitalitatis bonum.

3. Hanc partem sibi elegerat etiam illa Maria, quae ministrante et circa multum ministerium occupata sorore sua, sedebat ad pedes Domini, et otiosa verbum eius audiebat. Ioannes stabat, illa sedebat; sed illa corde stabat, et ille humilitate sedebat. Stato enim significat permansionem; sessio, humilitatem. Et ut sciatis quia statio permansionem significat, hanc permansionem dicitur diabolus non habuisse; de quo dictum est: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit 6. Item quia sessio significat humilitatem, ille Psalmus ostendit, ubi admonet de poenitentia, et dicit: Surgite postquam sedistis, qui manducatis panem doloris 7. Quid est: Surgite postquam sedistis? Qui se humiliat, exaltabitur 8. Quid autem boni habeat auditio, ipse Dominus testis est, loquens de Maria quae sedebat ad pedes eius, et verbum eius audiebat. Cum enim soror eius occupatissima circa ministerium, a germana sua desertam se esse quereretur, ab interpellato Domino audivit: Martha, Martha, circa multa es occupata; porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 9. Numquid malum erat quod Martha agebat? Quis nostrum satis explicet verbis, quantum sit bonum hospitalitatem ministrare sanctis? Si quibuslibet sanctis, quanto magis capiti et praecipuis membris, Christo et Apostolis? Nonne unusquisque vestrum habens hoc hospitalitatis bonum, quando audit quid Martha faciebat, dicit apud seipsum: O beata, o felix, quae suscipere Dominum meruit; cuius hospites Apostoli facti sunt ambulantes in carne! Nec tu deficias, quia non potes quod Martha, suscipere Christum in domum tuam cum Apostolis suis; facit te ipse securum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 10. Opus ergo magnum est, valde magnum, quod praecipit Apostolus dicens: Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes 11. Quam laudans in Epistola ad Hebraeos dicit: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt angelos 12. Magnum ergo ministerium, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit; quia sorore sollicita, laborante, multa curante, illa vacabat, sedebat, audiebat.

Pars Mariae melior, quia non aufertur. Marthae opus aufertur, non merces.

4. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior. Continuo quippe cum dixisset: Maria meliorem partem elegit; quasi quaereremus, ut scire vellemus unde meliorem, subiunxit et ait: Quae non auferetur ab ea 13. Quid intellegimus, fratres mei? Si ideo meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea, sine dubio Martha eam partem elegerat, quae auferetur ab ea. Plane auferetur ab omni homine, qui ministrat sanctis ea quae sunt corpori necessaria, auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est sanctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Haec omnia non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Cum enim transierit ipsa necessitas, nullum erit ministerium necessitatis. Auferetur labor, sed reddetur merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus, ubi sitit nemo? cui hospitium, ubi peregrinus est nemo? Dominus ergo cum discipulis suis, ut posset mercedem huius operis reddere, dignatus est indigere. Esuriebat et ipse, et sitiebat; non quia cogebatur, sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta sunt omnia, esuriret; sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum quisque pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat? Quid dabat? Cibum pani dabat. Quis dabat? Ille utique dabat, qui plus accipere volebat. Unde dabat? numquid de suo? quid enim habebat, quod non acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Pars ergo Marthae transit; sed, ut dixi, merces pro illa data non transit.

Pars Mariae quomodo non transit.

5. Pars vero Mariae non transit. Videte quomodo non transeat. Unde delectabatur Maria quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid manducabat, quid bibebat? Ipsum Dominum interrogemus, qui talem suis praeparat mensam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 14. De isto fonte, de isto horreo iustitiae sancta Maria sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum quantum in illa sua futura mensa daturus est, nec ipsi discipuli, nec ipsi Apostoli capere tunc poterant, quando illis dicebat: Adhuc habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo 15. Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? Iustitiam, veritatem. Veritate delectabatur, veritatem audiebat; veritati inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat, sitiens bibebat; et ipsa reficiebatur, et unde pascebatur non minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror, quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit: Ego sum veritas 16? Et quid amplius dicam? Manducabatur, quia panis erat: Ego sum, inquit, panis qui de caelo descendi 17. Iste panis est qui reficit, nec deficit.

Veritate pascu, pars Mariae quae non transit. Delectatio de lumine veritatis.

6. Intendat itaque Caritas vestra. Ecce dicimus ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere, pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne hoc transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate, non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo spiritali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Et ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 18. Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit 19. Quare evacuabit? Quia fames non erit ibi. Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc praemium sanctis suis promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere; et transiet, et ministrabit eis 20. Quid est: faciet eos recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet vacare? Quid est: transibit, vel: transiet, et ministrabit eis? Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit Christus; veniemus ad eum quo transivit, ibi iam non transit. Nam et Pascha in hebraea lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus ostendit, immo Evangelista, ubi de Domino dixit: Cum autem venisset hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem 21. Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiae, delectatio cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur. Quod enim dicis: Minus est, quasi crescendo par erit. Nolo dicere: Minor; non comparo, alterius generis est, longe aliud est. Quid est enim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quae forma, quae figura, quae statura, quae lineamenta membrorum, quae corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amatis. Quando enim sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil videretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta, colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis, amatis, laudatis. Si haec delectatio veritatis dulcis est nunc, multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 22.

Factores verbi et intus et foris esse debemus.

7. Ostendi, sicut potui, quantum me Dominus adiuvare dignatus est, dulcissimae Caritati vestrae, quam tutiore loco stetis audiendo, quam nos praedicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, se magistrum Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos monere. Vos enim estis auditores verbi, nos praedicatores. Intus autem ubi nemo videt, omnes auditores sumus; intus in corde, in mente, ubi vos docet ille, qui vos admonet laudare. Ego enim forinsecus loquor, ille intus excitat. Omnes ergo intus auditores sumus; et omnes et foris et intus in conspectu Dei factores esse debemus. Unde intus factores? Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 23. Et potest esse moechus, nullo hominum vidente, sed Deo puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti 24. Hoc enim cum fit, videt et proximus; sed quo animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos 25; non Deum, non eum qui praedicat. Ego enim, vel quisquis vobis praedicat verbum, cor vestrum non videt; quid agatis intus in cogitationibus vestris, iudicare non potest. Quia homo non potest, intuetur Deus, cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias, quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis, quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes; ille novit qui exacturus est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus; veniet exactor qui dixit: Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem 26.

Auditores verbi aedificantes alii super petram, alii super arenam.

8. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto magis facere. Si non audis, auditum negligis, nihil aedificas. Si audis et non facis, ruinam aedificas. Domini Christi est de hac re proposita congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non cecidit? Fundata enim erat super petram 27. Ergo audire et facere, aedificare est super petram. Ipsum enim audire aedificare est. Qui autem, inquit, audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat. Et ipse aedificat. Quid aedificat? Ecce aedificat domum suam; sed quia non facit quod audit, et audiendo aedificat super arenam 28. Ergo super arenam, qui audit et non facit, aedificat; super petram, qui audit et facit; nec super arenam, nec super petram aedificat, qui omnino non audit. Vide autem quid sequatur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam et cecidit; et facta est ruina eius magna 29. Spectaculum miserabile!

Non audire, quasi non aedificare, malum est.

9. Ait ergo aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo enim, inquit, et non faciendo, ruinam aedificabo. Nonne tutius est nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine proposita attingere noluit, sed intellegendam dedit. In hoc enim saeculo, pluvia, venti, flumina non quiescunt. Non aedificas super petram, ut veniant, et non te deiciant? Non aedificas super arenam, ne cum venerint, domum deiciant? Ergo sine ullo tecto, quia nihil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina; numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi elegeris partem. Non eris, ut putas, non audiendo securus; necesse est te nudum sine ullo tecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum est super arenam aedificare, malum est nihil aedificare; restat ut non sit bonum nisi in petra aedificare. Malum est ergo non audire; malum est audire et non facere; restat audire et facere. Estote ergo factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos 30.

Auditor negligens praedicatoris vitia ne causetur.

10. Post hanc exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam. Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in ista vestra frequenti praesentia iudicat me, et dicit: Vellem scire, si iste qui mihi loquitur, omnia facit quae vel ipse audit, vel ceteris dicit. Huic respondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer, aut ab humano die 31. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte, quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed tibi de me, o quisquis ita moveris, Dominus securitatem dedit. Si enim facio quae dico vel quae audio, imitatores mei estote; sicut et ego Christi 32. Si autem dico, et non facio, Dominum audite: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 33. Ergo si bene de me sentis, laudas me; si male sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo enim te excusabis, si in malum praedicatorem veritatis verbum Dei tibi dicentem, et sua mala opera facientem contorqueas accusationem; cum Dominus tuus, redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiae suae, et faciens de servo suo fratrem suum, non te desinat commonere, et dicat: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Dicunt enim, inquit, et non faciunt. Bona dicunt, mala faciunt; tu audi bona, et noli facere mala. Hic respondebis: Quomodo audio bona ab homine malo? Numquid colligunt de spinis uvas34.