DE VERBIS APOSTOLI, 1 TIM 6, 7- 19:
" NIHIL IN HUNC MUNDUM INTULIMUS,
SED NEC AUFERRE ALIQUID POSSUMUS ", ETC.
TRACTATUS DE AVARITIA
1. Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: habentes autem victum et tegumentum, his contenti sumus . Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum, et in desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum avaritia, quam quidam appetentes a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 1. Digna res quae intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante oculos nostros avaritia: accusatur, non defendatur; immo accusata damnetur, ne defensor eius cum illa damnetur. Nescio quo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam dicant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa et magna et gravia et vera, et poetae et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixerunt in avaritiam. Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere, quam de vitiis eius non tacere.
2. Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? Quid interest? Si advertamus, discimus aliquid quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus, habentes victum et tegumentum his contenti sumus, multi dixerunt. Etiam hoc: Radix omnium malorum avaritia 2, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, haec fuge 3; sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro 4. Talia nullus dixit illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis. Quapropter, carissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et accusaverunt avaritiam et contempserunt; ne nobis magni videantur aut hominibus Dei, propterea: Tu autem, homo Dei. Ne ullo modo compararentur, hoc primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus auferatur, quilibet amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet maiorem curam verior regula pietatis. Turpe est enim, et nimium pudendum et dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et cultor Dei unius ab avaritia subiugetur, et fiat avaritiae mancipium, cuius sanguis Christi fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo: Testificor coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab illis quantum longe est videtis ) ut serves mandatum irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, cui est honor et gloria in saecula saeculorum 5. Huius familiae facti sumus, in huius familia adoptati sumus; huius filii non nostris meritis, sed ipsius gratia sumus. Nimis grave est, et nimis horribile, ut avaritia nos teneat in terris; cum illi dicamus: Pater noster, qui es in caelis 6. Huius desiderio vilescant omnia; nec nata nobis sint inter quae nati sumus, quia propter illum renati sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad caritatis affectum: sint tamquam stabulum viatoris, non tamquam praedium possessoris. Refice te et transi. Iter agis, adtende ad quem venis, quia magnus est qui ad te venit. Discedendo de hac via, locum facis venienti; stabulis est ista conditio; cedis, ut alius succedat. Sed si vis ad locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus: Deduxisti me per semitas iustitiae tuae, propter nomen tuum 7: non propter meritum meum.
3. Aliud est ergo iter mortalitatis, aliud iter pietatis. Iter mortalitatis commune est universis nascentibus, iter pietatis non commune est omnibus; illud enim ambulant omnes nati; istum non nisi renati. Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint huius itineris sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non unde ad hanc viam finiendam iuveris, sed unde potius hac via finita gravius onereris? Nimium quippe miserabile est, quod tibi vis ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via pecunia, et post hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quod amasti: sed tollis vitium, quod amasti. Si perseveranter amas mundum, qui fecit mundum, non te invenit mundum. Sit ergo in usum temporalem moderata pecunia, sit viaticum eo fine constituto qui scriptus est: Sine amore, inquit, pecuniae modus sufficiens est praesentibus 8. Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore, inquit; ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae amore cor alligare volueris, inseris te doloribus multis; et ubi erit: Tu autem, homo Dei, haec fuge 9? Non enim ait: Relinque, et desere; sed: Fuge, quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge aurum: cor tuum fugiat, et securus est usus. Cupiditas non sit, pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri, non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te Deum blasphemat. Servum autem te facit cupiditas, liberum caritas. Inde servus, si non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa, si non vis esse servus, esto fugitivus.
4. Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo iustitiam, fidem, pietatem, caritatem 10. Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sunt : fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 11. Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus et peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini; fons earum non latet, si cor patet; aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus, quando intrabit, ipse dilatabit.
5. Ergo, sine amore pecuniae modus sufficiens est praesentibus. Quare praesentibus? Quia, nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus 12: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res decipit hominem ad avaritiae computum? Quid si diu vivo? Qui dat vitam, non dat unde transagas vitam? Postremo sunt reditus: quare quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne ubi ponis thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit 13, frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce subscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus dicit: Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 14? Tu dicis: Non illic erit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem adtendis, et discernis te; ab eo qui dives est, discernis eum, qui vult dives esse. Multum enim interest inter divitem esse, et divitem velle esse. Iusta discretio est, negari non potest. Ibi facultas est, hic cupiditas.
6. Nam et ipse Apostolus non ait: Qui divites sunt, sed: Qui volunt divites fieri, qui volunt fieri, incidunt in temptationem et laqueum, et desideria multa et noxia 15: volendo fieri, non exsistendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim homini, qui vult pervenire ad quod non habet. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est quidem avaritia; et tamen etiam in ipsis qui multum habent, desiderium est dicendum eius rei non quam habent, sed quam volunt habere. Habet istam villam, desiderat habere aliam quam non habet; sed cum et hanc habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat, sitit, et tamquam hydropisis morbo, plus bibendo plus sitit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est, humore periclitatur, et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis locellis exhilarabatur: quia vero impletus est, distentus est, abundantissimus factus est (hereditates cotidie veniunt) bibit et sitit. Si hoc habeo, illud potero; parum possum, quia parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta est, non potestas.
7. Sed non amo, inquit, quod habeo, ut sursum cor 16 habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquit, non amo: dives quidem sum, sed quia iam sum, non autem volo esse, ut incidam in temptationem et laqueum, et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem 17: grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum, iam sum, inquit, dives, non esse volo. Iam es dives? Iam, inquit. Non esse vis? Non, inquit. Si non esses, nolles? Nollem, inquit. Iam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit, accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc enim quod his verbis dicebatur: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem, et cetera; qui volunt, inquit, divites fieri, tamquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te invenerunt? Dic illa, et dives es; dic in corde ex corde: Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum; victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri, incidam in temptationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum te volueris exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo Apostolus dicit, sed pauperi dicit. Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo Timotheo de hac re dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi 18: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 19. Da mihi divitem mundi qui hoc dicat: Didici in quibus sum sufficiens esse : avaro autem non sufficit. Ergo: praecipe, inquit, divitibus huius mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Iam divites inventi sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe sapere 20. Ad hoc habentur divitiae multumque amantur. Nidus colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; et quod peius est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intellegat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortalis pauperis parem. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet febris. Habet eam pauper in strato terreno, sed nec dives eam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe huius mundi divitibus, non superbe sapere. Agnoscant pares suos pauperes: pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescunt: tamen ambo non sentiunt. Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant: et vere tales erunt, quales se videri volunt: sine amore possidebunt, non possidebuntur.
8. Sed quae sequantur vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti facultatem; da tibi, si potes, securitatem. Neque sperare in incerto divitiarum. Venit, abiit; modo erat, modo perit, modo timetur ne pereat. Non ergo sperent in incerto divitiarum. Tulit inde spem. Ubi fixit ? Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi non te inde abrumpat et perdat : in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 21. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum: Qui dedit nobis omnia abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro iucunditate. Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est: Ut sit Deus omnia in omnibus 22? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit sursum cor 23. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in his tempestatibus sine vinculo remanere.
9. Non sperare in incerto divitiarum: non tamen nusquam, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 24. Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere: Hoc fecit Deus, quod non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris modis, non sicut fecit, temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur foris. Ibi sunt ergo omnia praecipua, immortalia, indeficientia, permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis, sed iustis suis ipse erit omnia in omnibus 25. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo dictum est: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 26; sed, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me vidit, vidit et Patrem 27. Omnia Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Merito solus sufficit. Si avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, ipsum desideremus. Solus nos satiare poterit, de quo dictum est: Qui satiat in bonis desiderium tuum 28. Hoc peccatori non sufficit? Hoc tantum, tam magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere plus, perdidit omnia: quia radix omnium malorum avaritia est 29. Merito per Prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit: Existimasti, si a me discessisses , aliquid te amplius habituram 30. Sed quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti; ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti 31. Iam intellege quia id quod tibi Pater dabat, tutius ipse servabat: Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 32. Quid ergo sufficit, nisi quod sequitur? Mihi autem adhaerere Deo bonum est 33. Ergo sursum cor 34, non in terra, non in mendicissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit.
10. Quid ergo sis facturus ex his quae habes, o dives, adtende. Iam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum: optime. Sed speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 35: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur: Divites sint in operibus bonis 36. Haec videamus, et quod non videmus, credamus. Dicebas: Aurum habeo, sed non amo; sed non amare, tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquit, probabo? Ex eo quod sequitur: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant 37. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum 38. Et ne ipsum aurum et argentum et praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam in illo saeculo amaremus, et talia ibi desideraremus, cum dicitur nobis: Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et ait : Ut apprehendant veram vitam 39; non aurum, quod in terra remanet, non facultates putribiles, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quomodo ergo migramus, quando hoc illuc non transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus? Quodammodo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationes nobiscum facit: quod hic abundat damus, quod ibi abundat accipimus; quemadmodum plerique traiectitias merces faciunt: aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo: Accipe a me hic aurum, et da mihi in Africa oleum; et migrat et non migrat: iam quod dedit transtulit, sed non hoc accepit. Quod desiderat accipit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum ferre non possumus, etsi vellemus, quare ergo perit. Hic quod minus est detur, ut quod est maius ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus caelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia; postremo damus quod dedit Deus, et accipimus ipsum Deum. Non ergo pigri simus in ista mutatione rerum, in ista mercatura opima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes redeamus.
11. Non intret arcam cordis tinea malae cogitationis. Non dicatur: Non dabo, ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: immo multum cogita de futuris, sed de longe futuris: Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Nec ita, quemadmodum dixit Apostolus: ut aliis refectio, vobis autem angustia, se ex eo quod quisque habet 40. Tantum nolite amare, servare, thesaurizare, incumbere conditis, hoc est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt. Propter istas enim cogitationes, cum dixisset: Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus 41, propter malas cogitationes, quae dicunt: Si thesaurum non habuero, quis mihi dabit, cum egere coepero? Deinde: Abundat unde vivam, sufficit unde vivam; sed quid, si impingat mihi calumnia: unde me redimam? quid, si mihi necesse sit litigare: unde sumptus impendam? (quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et computare poteris, plerumque una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in digitis remanebit) ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? Cogitabas ne tibi desit propter illud et illud, et numerabas multas calamitates. Non timebas unam grandem? Adtende quo sequitur: Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus, ipse enim dixit: Non te derelinquam, non te deseram 42; timebas mala nescio quae, propterea pecuniam reservabas: me tene fideiussorem. Hoc tibi Deus dicit. Non homo, non par tuus aut ipse tu, sed Deus tibi dicit: Non te derelinquam, non te deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege quod tenes, cautionem Dei tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua debita relaxari petisti. Amen.