SERMO 176/A

 

EX SERMONE QUALIS DEBEAT EPISCOPUS ESSE
ET UBI REPREHENDIT
PAULUS PETRUM

[FRAGMENTUM]

 

Oportet ergo episcopum irreprensibilem esse.

1. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse 1. Quis hoc negat? Sed cum oporteat episcopum irreprehensibilem esse, numquid reprehensibilem decet esse christianum? Episcopus nomen graecum est, latine vero superintentor vel visitator dici potest. Nos episcopi sumus, sed vobiscum christiani sumus. Nos proprie vocamur a visitatione, communiter omnes ab unctione. Si unctio communis est, et lucta communis est. Quare autem nos visitamus, si nihil boni est quod in vobis videamus?