SERMO 175

 

DE EISDEM VERBIS APOSTOLI (1 TIM 1, 15. 16):
FIDELIS SERMO ET OMNI ACCEPTIONE DIGNUS ", ETC.

 

Incarnationis Christi causa.

1. 1. Quod lectum est modo de sancto Evangelio, hoc et Paulus apostolus dicit, cuius verba ista sunt: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 1. Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit de caelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae iacebat aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides 2. Novit Dominus qui sunt eius 3. Superbiebant Iudaei, extollebant se, alta sapiebant, iustos se putabant, et Dominum colligentem peccatores insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti sunt in montibus, ad nonaginta novem 4 pertinent. Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt, non in dextera. Nonaginta enim et novem in sinistra numerantur; unum adde, ad dexteram transitur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 5. Totum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Isti autem superbiendo, quod est peius, et aegrotabant, et sanos se esse credebant.

Iudaeorum periculosior aegritudo. Iudaei in medicum insanientes.

2. 2. Periculosius aegrotant, qui mentem febribus perdiderunt. Illi rident, et sani plorant. Ridet enim phreneticus; sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanae, plorat phreneticum ridentem. Primum, si duo ista proponas: Quid est melius, ridere, an plorare? quis non sibi eligat ridere? Denique propter dolorem salubrem paenitentiae, in fletu Dominus posuit officium, in risu beneficium. Quomodo? Quando ait in Evangelio: Beati qui plorant, quoniam ridebunt 6. Ergo in ploratu officium est, in risu est praemium sapientiae. Risum enim pro gaudio posuit, non cachinnationem, sed exsultationem. Ergo si duo ista proponas, et quaeras quid horum sit melius, ridere, an plorare, omnis homo plorare non vult, et ridere vult. Porro si addas personas ad istos affectus, et ita proponas cum personis: Quid est melius, ridere phreneticum, an plorare sanum? eligit sibi homo fletum cum sanitate, quam risum cum amentia. Tantum valet mentis sanitas, ut etiam cum planctu eligatur. Isti ergo qui sanos se putabant, multo periculosius et desperatius aegrotabant; et ipsa aegritudine qua mentes perdiderant, etiam medicum caedebant. Parum est, caedebant: dicam totum; non solum caedebant, sed etiam occidebant. Ille autem etiam cum occideretur, medicus erat, vapulabat, et curabat; patiebatur phreneticum, nec deserebat aegrotum: tenebatur, alligabatur, colaphis percutiebatur, arundine plagas accipiebat, irridebatur, insultabatur ei, postremo audiebatur, damnabatur, ligno suspendebatur, undique circumfremebatur; et medicus erat.

Christus interfectoribus suis medicamentum parat de suo sanguine.

3. 3. Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 7. Illi perdita mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant; ille autem etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat. Non enim vere frustra dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Orat christianus, et exauditur; orat Christus, et non exauditur? Nam qui exaudit cum Patre, quia Deus est, quomodo non exauditur homo, quod pro nobis factus est? Prorsus exauditus est. Ibi erant, ibi saeviebant; de his erant qui reprehendebant eum, et dicebant: Ecce cum publicanis et peccatoribus convescitur 8. Erant in ipso populo, a quo ipse medicus occidebatur, et in eius sanguine etiam ipsis antidotum parabatur. Cum enim Dominus non solum sanguinem funderet, verum etiam ipsam suam mortem ad medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret patientiam nostram; et in resurrectione sua praemium patientiae demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in caelum, deinde ab eo Spiritus Sanctus est missus, ante promissus. Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto 9. Venit ergo et promissio ipsius, venit Spiritus Sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui linguis omnium gentium: signum in illis procedebat unitatis. Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat unitas Ecclesiae in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant. Noverant enim homines idiotas fuisse, unius tantum linguae; et mirabantur ac stupebant, quod unius linguae homines, vel ut multum duarum, linguis omnium gentium loquerentur: suspensi sunt stupore, perdiderunt elationem, de monte facti sunt valles. Iam si humiles sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si venerit aqua ad concavum et humilem locum, et capitur et stat. Tales iam illi erant; stupebant, mirabantur, perdiderant saevitiam.

Interfectorum Christi conversio.

4. 4. Denique loquente sibi Petro, compuncti sunt, et factum est in illis quod Psalmus praedixerat: Conversus sum in aerumnam , cum configeretur spina 10. Quid est spina? Compunctio paenitentiae. Sic habes et verba ipsa Scripturae in Actibus Apostolorum: Compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos: Quid faciemus? 11 Quare dixerunt: Quid faciemus? Novimus quid fecimus: quid faciemus? Quantum ad nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sit ergo in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non enim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si quemcumque hominem innocentem occidissemus. Latronem elegimus, innocentem occidimus; mortuum elegimus, medicum occidimus; dicite: quid faciemus? Et Petrus: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi 12; ut transeatis de nonaginta novem 13 ad centum: quia cum nonaginta et novem essetis, paenitentiam vobis necessariam non putabatis, et Domino colligenti peccatores et volenti eos facere paenitentes, insuper insultabatis. Modo ergo compuncti, quia cognovistis peccatum vestrum, agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; baptizetur in eius nomine quem occidistis sine crimine: et remittuntur vobis peccata vestra. Reducti sunt in spem: doluerunt, gemuerunt, conversi sunt, sanati sunt. Ipsi erant illi; Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 14.

Peccatores Christus amat ut non sint peccatores.

5. 5. Unusquisque ergo, carissimi, quando audit Dominum Iesum Christum non venisse propter iustos, sed propter peccatores, non amet esse peccator; ne forte dicat in corde suo: Si iustus fuero, non me amat Christus; si peccator fuero, amat me: quia propter peccatores descendit, non propter iustos. Respondet enim tibi: Si medicum agnovisti, febrem quare non timuisti? Utique medicus ad aegrotum venit, constat: sed ideo venit medicus ad aegrotum, ne ille sit semper aegrotus. Quid ergo dicimus? quid pronuntiamus? quid definimus? Aegrotum amat medicus, an sanum? Quod vult facere amat; non quod invenit. Ad aegrotum quidem venit, ad sanum non venit: noli attendere quia ad illum venit, ad illum non venit; plus enim amat sanum, quam aegrotum. Nam, ut noveritis quia plus amat sanum, quam aegrotum; numquid faceret quod odisset?

Paulus quomodo peccatorum primus.

5. 6. Ergo Paulum apostolum attende: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 15. Dixit: quorum primus ego sum. Quomodo erat primus? Ante illum non fuerunt peccatores tot Iudaei? Ante illum non fuerunt peccatores in genere humano? Ante illum in omnibus hominibus nemo peccato tenebatur? Adam non ante illum fuit, qui primus peccavit, et nos omnes in mortem praecipitavit? Quid est: Quorum primus ego sum? Ad quod venit, primus ego sum? Sed nec hoc verum est. Primus electus est Petrus, primus Andreas, primi alii Apostoli 16; tu Apostolus es novissimus; quomodo dicis: Quorum primus ego sum? Ergo Apostolus novissimus, primus peccator. Et hoc quomodo primus peccator? Ante te peccavit Petrus, quando ipsum Dominum ter negavit 17. Nolo dicere, quia et ipse nisi peccator inventus esset, de sinistra ad dexteram non transisset.

Primus peccatorum, quia omnibus peior.

6. 7. Quid est ergo: Quorum primus ego sum 18? Quia omnibus peior sum. Ergo peiorem voluit intellegi primum. Quomodo in artificibus, quicumque vult aedificare, quid dicit? Quis est hic primus structor? quis est primus faber? Aut si curari vult: Quis est hic primus medicus? Non utique interrogat quis prior sit aetate, aut quis prior sit professione; sed quis prior sit arte. Quomodo illi in arte primi, sic iste in iniquitate primus. Quare Paulus in iniquitate primus? Recolite Saulum, et invenietis. Attenditis Paulum, obliti estis Saulum: attenditis ad pastorem, obliti estis lupum. Nonne ille est cui ad lapidandum Stephanum manus una non sufficiebat, et aliorum vestimenta servabat? Nonne ipse est qui Ecclesiam ubique persequebatur? Nonne ipse est qui litteras acceperat a principibus sacerdotum? Quia parum illi erat persequi Christianos, qui erant in Ierusalem; sed volebat ad alia loca venire, ubi eos inveniret, et ligaret, et puniendos adduceret. Nonne cum iter agens spirat et anhelat caedes, de caelo percussus est, et vocem Domini ad salutem fulminatus audivit? Dum ambulat, prosternitur; ut videat, excaecatur. Ipse est ergo qui primus erat persecutor, illo peior non fuit.

Pauli conversio.

7. 8. Audite unde plus intellegatis. Ananiae loquebatur ipse Dominus Christus, iam illo prostrato, iam erecto; et dicebat ei: Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis Ciliciae, loquere ei 19. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se, et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur, credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem. Saul erat ille persecutor David. In David Christus erat, in David Christus praefigurabatur, in Saule Saulus praefigurabatur: tamquam David Sauli de caelo, Saule, Saule, quid me persequeris? 20 Ananias Ovis interpretatur: loquebatur ovi pastor, et timebat ovis lupum. Tanta huius lupi fama praecesserat, ut non se putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum, quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit: Domine, audivi de isto homine quanta mala fecit sanctis tuis in Ierusalem, et modo dicitur epistolas accepisse a principibus sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat 21. Quo me mittis? ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Iam enim dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum 22. Si missae sunt oves in medio luporum, quare trepidas ire, Anania, ad eum qui iam non est lupus? Lupum timebas; sed respondet tibi Dominus Deus tuus: De lupo ovem feci; facio de ove pastorem.

Christi medici ars commendata in curatione Pauli.

8. 9. Quomodo ergo ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse misericordiam, quia primus, hoc est excellens in peccatis inventus est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam 23; ut dicant sibi omnes: Si Paulus sanatus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est ex persecutore Apostolus. Quia quo venit medicus, quaerit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod coeperam. Quomodo ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator erat, assumptum atque sanatum, nec dixit: Maneam in peccato, quia propter me venit Christus, non propter iustum; ita etiam tu, qui audieras quia Christus propter peccatores venit 24, noli tibi dormire in dulci stratu; sed audi ipsum Paulum dicentem: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 25. Noli amare stratum peccati. Totum stratum eius vertisti in infirmitate eius 26, dictum est antea. Surge, sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire ad sinistram, de valle ad montem, de humilitate ad tumorem. Cum factus fueris sanus, id est, cum iuste coeperis vivere, Deo tribue, non tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius aegrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 27. Conversi ad Dominum, etc.