DE VERBIS APOSTOLI (1 TIM 1, 15):
" HUMANUS SERMO ET OMNI ACCEPTIONE DIGNUS,
QUIA CHRISTUS IESUS VENIT IN MUNDUM PECCATORES SALVOS FACERE ", ETC.,
DEQUE LECTIONE EVANGELII LUCAS (19, 1- 10), UBI DE ZACCHAEO.
CONTRA PELAGIANOS.
HABITUS IN BASILICA CELERINAE, DIE DOMINICA
1. 1. Audivimus beatum apostolum Paulum dicentem: Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum 1. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus, et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus esset, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si ergo recte intellegimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus erat, semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit: Caelum et terram ego impleo? 2 Christus est certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 3. Ergo: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 4. Et hic erat, et venit; hic erat per divinam maiestatem, venit per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo praedicans adventum eius dixit: Humanus sermo. Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem?
2. 2. Ergo: Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere 5. Attende Evangelium. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 6. Si homo non perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit Deus homo, et inventus est homo. Perierat homo per liberam voluntatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem. Quaeris quid valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quaeris quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adiutorio Dei malum; non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo. Prorsus nusquam sic apparet benignitas gratiae et liberalitas omnipotentiae Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum, homine Christo Iesu. Quid enim dicimus, fratres mei? In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus et tenemus mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, in quantum homo erat, eius esse naturae cuius et nos sumus. Non enim alterius naturae caro nostra et caro illius, nec alterius naturae anima nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse iudicavit. Nihil minus habebat in natura, sed nihil habebat in culpa. Natura pura, sed non sola humana. Ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dei. Et sicut tu unus homo, anima es et caro; sic et ille unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia natura nostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus Iesus? Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus nostris, conversatione vitae nostrae meruisse ut efficiamur filii Dei: possumus dicere: Accepimus praeceptum, si servaverimus et bene vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius vixit filius hominis, et bene vivendo factus est Filius Dei? Inde coepit, et inde incoepit, et susceptione factus est. Verbum enim caro factum est, ut habitaret in nobis 7. Verbum Dei, unicus Dei Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis, nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria laborantis, sed omnino gratis. Nihil enim praecessit illam susceptionem: susceptione factus est. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator? Non utique prius iustus fuit. Quomodo enim iustus fuit, qui nec fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito dictum est: Vidimus gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 8. Amas liberam voluntatem tuam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quae me contingit 9. Quid te tibi committis? Melius te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus est; hoc tibi dicit: Quaere dona mea, obliviscere merita tua; quia si ego quaererem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te extollere, pusillus esto, Zacchaeus esto.
3. 3. Sed dicturus es: Si Zacchaeus fuero, prae turba non potero videre Iesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te pependit Iesus, et videbis Iesum. Et quale genus ligni ascendit Zacchaeus? Sycomorum. In regionibus nostris aut omnino nusquam, aut raro forte alicubi nascitur; in illis autem partibus multum est huius generis ligni et pomi. Sycomora dicuntur poma quaedam ficis similia; sed tamen distant aliquid; quod possunt nosse qui viderunt vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis, sycomora "fici fatuae " latine interpretantur. Iam vide Zacchaeum meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Iesum, et non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat; et ipsa turba ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat; ascendit a turba, et vidit Iesum non impediente turba. Turba enim dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, iniurias suas Deo dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba insultat, et dicit: Indefense, qui te non potes vindicare. Turba impedit ne videatur Iesus: turba glorians et exultans quando se potuerit vindicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 10. Hunc ergo volens videre Zacchaeus, in quo figurabatur persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum: attende sycomorum: Gentibus autem stultitiam 11. Denique de cruce Christi nobis insultant sapientes huius mundi, et dicunt: Quale cor habetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor habemus? Non utique vestrum. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum 12. Non enim vestrum cor habemus. Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus sycomorum, et videamus Iesum. Ideo enim vos Iesum videre non potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat Zacchaeus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est si, ascendat; ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro erubescitur, ibi figatur unde non erubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me fecit videre Iesum. Sed tu irrides sycomorum, quia homo es: stultum autem Dei sapientius est quam hominum 13.
4. 4. Et vidit Dominus ipsum Zacchaeum. Visus est, et vidit; sed nisi visus esset, non videret. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit 14. Ipse est qui Nathanaeli dixit, iam quasi testimonio suo adiuvanti Evangelium, et dicenti: A Nazareth potest aliquid boni esse? 15 Dominus ad illum: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te 16. Nostis unde sibi succinctoria fecerunt primi peccatores Adam et Eva. Quando peccaverunt, de foliis fici succinctoria sibi fecerunt et pudenda texerunt: quia quod eos puderet peccando fecerunt. Ergo si succinctoria sibi primi peccatores fecerunt, unde originem ducimus, in quibus perieramus, ut veniret ille quaerere et salvare quod perierat, de foliis fici ad pudenda tegenda fecerunt 17; quid aliud dictum est: Cum esses sub arbore fici, vidi te; nisi, non venires ad purgatorem peccati, nisi prior te vidisset in umbra peccati? Ut videremus, visi sumus; ut diligeremus, dilecti sumus. Deus meus, misericordia eius praeveniet me 18.
4. 5. Iam ergo Dominus, qui Zacchaeum in corde susceperat, in domum eius dignatus est suscipi; et dixit: Zacchaee, festinans descende, quoniam in domo tua oportet me manere 19. Magnum beneficium ille arbitrabatur, Christum videre. Qui magnum et ineffabile beneficium putabat, transeuntem videre, subito meruit in domo habere. Infunditur gratia, operatur fides per dilectionem; suscipitur Christus in domum, qui iam habitabat in corde. Dicit Christo Zacchaeus: Domine, dimidium rerum mearum do pauperibus; et si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo 20. Quasi diceret: Ideo mihi dimidium teneo, non quod habeam, sed unde reddam. Vere ecce quod est suscipere Iesum, in cor suscipere. Ibi enim erat Christus, in Zacchaeo erat, et de illo sibi dicebat, quod ex ore eius audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 21.
5. 6. Iam ergo quia Zacchaeus erat, quia princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana illa turba, quae impediebat videre Iesum, admirata est, et reprehendit quod in domum peccatoris intrasset Iesus. Hoc erat reprehendere quod in domum aegroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchaeus irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit irridentibus: Hodie salus huic domui facta est 22. Ecce quare intravi, salus hodie facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, aegrote? Voca et tu Iesum, noli tibi sanus videri. Cum spe aegrotat, qui medicum suscipit: desperate aegrotat, qui per insaniam medicum caedit. Qualis ergo eius insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quaerere et salvare quod perierat, pendens sine causa dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 23. Insani sunt, medicus sum: saeviant, patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere 24: magnos, pusillos, peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 25.
6. 7. Qui dicit infantilem aetatem non habere quod salvet Iesus, omnibus fidelibus infantibus Christum negat esse Iesum. Qui dicit, inquam, infantilem aetatem non habere quod salvet Iesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum fidelibus infantibus, id est, in Christo baptizatis infantibus non esse Iesum. Iesus enim quid est? Interpretatur Iesus, Salvator. Salvator est Iesus. Quos non salvat, non habendo quod in eis salvet, non est illis Iesus. Iam si corda vestra tolerant, aliquibus baptizatis Christum non esse Iesum, nescio utrum fides vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra eius fiunt. Infantes sunt, sed Sacramenta eius accipiunt. Infantes sunt, sed mensae eius participes fiunt, ut habeant in se vitam. Quid mihi dicis: Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi: Aufer hinc eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quaerere et salvare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat?
7. 8. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum 26. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum de caelo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Haec est causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit, nomen eius Iesum. Quare vocabis nomen eius Iesum? Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 27. Vocabis nomen eius Iesum. Quare Iesum? quae ratio est huius nominis? Audi quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Populum suum a peccatis eorum. Numquid ad istum populum non pertinent parvuli, quem salvum faciet Iesus a peccatis eorum? Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic credite, cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si hanc fidem in corde non habueritis, pro quibus respondetis, lingua vestra occidatis. Prorsus, fratres, qui non cum ista fide cum parvulo cucurrerit, fingit. Sanus est, nihil mali habet, nihil vitii habet; sed tollam illum ad medicum. Quare? Quia sic solet fieri. Non times ne tibi dicat medicus: Tolle hinc tecum ipsum; non est opus sanis medicus, sed male habentibus 28.
8. 9. Commendaverim Caritati vestrae causam eorum qui pro se loqui non possunt. Omnes parvuli tamquam pupilli considerentur, etiam qui nondum parentes proprios extulerunt. Omnis praedestinatorum numerus parvulorum populum Dei quaerit tutorem, qui exspectat Dominum salvatorem. Universam massam generis humani in homine primo venenator ille percussit; nemo ad secundum transit a primo, nisi per Baptismatis sacramentum. In parvulis natis et nondum baptizatis agnoscatur Adam: in parvulis natis et baptizatis et ob hoc renatis agnoscatur Christus. Qui Adam non agnoscit in parvulis natis, nec Christum agnoscere poterit in renatis. Sed quare, inquiunt, iam baptizatus homo fidelis, iam dimisso peccato, generat eum qui est cum primi hominis peccato? Quia carne illum generat, non spiritu. Quod natum est de carne, caro est 29. Et si exterior homo noster, ait Apostolus, corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 30. Ex eo quod in te renovatur, non generas parvulum: ex eo quod in te corrumpitur, generas parvulum. Tu ut non in aeternum moriaris natus es, et renatus es: ille adhuc natus, renatus nondum est. Si tu renascendo vivis, sine ut et ille renascatur et vivat; sine, inquam, renascatur, sine renascatur. Quare contradicis? quare novis disputationibus antiquam fidei regulam frangere conaris? Quid est enim quod dicis: Parvuli non habent omnino vel originale peccatum? Quid est quod dicis, nisi ut non accedant ad Iesum? Sed tibi clamat Iesus: Sine parvulos venire ad me 31. Conversi ad Dominum, etc.