SERMO 172

 

DE VERBIS APOSTOLI (1 THESS 4, 12):
NOLUMUS AUTEM VOS IGNORARE, FRATRES,
DE DORMIENTIBUS,
UT NON CONTRISTEMINI, SICUT ET CETERI QUI SPEM NON HABENT ".

ET DE OPERIBUS MISERICORDIAE,
QUIBUS MORTUI ADIUVANTUR

 

Tristitia de mortuis, qualis prohibetur.

1. 1. Admonet nos beatus Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis carissimis nostris, non contristemur, sicut et ceteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et " dormientes " eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat1 Est ergo de mortuis eis qui diligunt, quaedam tristitia quodammodo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio, sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus; quia etsi novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut ceteri qui spem non habent 2. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur; inde infirmitas afficit, hinc fides reficit; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio.

Orationes et sacrificia ac eleemosynae pro defunctis.

2. 2. Proinde pompae funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adiuvari; ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum, universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari, proquibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est, ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quae per dilectionem operatur 3, eiusque Sacramentis, de corporibus exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis impenduntur officia, cuius, dum hic essent, pignore caruerunt, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam 4, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram 5. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi cum hic viverent, ut eos haec aliquid adiuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non poterit habere post ipsam.

Luctus et officia defunctis exhibenda.

2. 3. Permittantur itaque pia corda carorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrimas fundant conditione mortali; quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolentibus adhibentur, ne sit iusta querela dicentium: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni 6. Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi: quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt; nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque iacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore praedicati atque collaudati sunt, qui ista fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta maeroris. Verum illa quae adiuvant spiritus defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pro eis observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed etiam spiritaliter amant.