SERMO 171

 

DE VERBIS APOSTOLI (PHIL 4, 4-6):
GAUDETE IN DOMINO SEMPER ", ETC.

 

Gaudium sit in Domino, non in saeculo. Dominus nobis proximus.

1. Gaudere nos Apostolus praecipit, sed in Domino, non in saeculo. Quicumque enim voluerit amicus esse huius mundi, sicut Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur 1. Sicut autem non potest homo duobus dominis servire 2, sic nemo potest gaudere et in saeculo, et in Domino. Multum inter se haec duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando gaudetur in saeculo, non gaudetur in Domino; quando gaudetur in Domino, non gaudetur in saeculo. Vincat gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in saeculo. Gaudium in Domino semper augeatur: gaudium in saeculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista dicuntur, quoniam in hoc saeculo cum sumus, gaudere non debemus; sed ut etiam in hoc saeculo constituti, iam in Domino gaudeamus. Sed ait aliquis: In saeculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi sum. Quid enim? quia es in saeculo, in Domino non es? Audi eumdem Apostolum ad Athenienses loquentem, et in Actibus Apostolorum dicentem de Deo et de Domino Creatore nostro: In illo vivimus, et movemur, et sumus 3. Qui enim ubique est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 4. Magnum est hoc, quod ascendit super omnes caelos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste longinquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est proximus?

Samaritanus homini sauciato subveniens, Christus.

2. Totum enim genus humanum est homo ille qui iacebat in via semivivus a latronibus relictus, quem contempsit transiens sacerdos et levites, et accessit ad eum curandum eique opitulandum transiens Samaritanus. Ut autem narraret hoc, unde causa descendit? Quemdam quaerentem quae sint optima praecepta et summa in lege, admonuit duo esse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ille autem: Et quis est mihi proximus5 Et narravit Dominus: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho. Ostendit illum quodammodo Israelitam. Et incidit in latrones. Cum exspoliassent, et plagas ei graves irrogassent, dimiserunt eum in via semivivum. Transiit sacerdos, utique genere proximus, praeteriit iacentem. Transiit Levites, et hic genere proximus, iacentem etiam ipse contempsit. Transiit Samaritanus, genere longinquus, misericordia proximus, fecitque quod nostis 6. In quo Samaritano se voluit intellegi Dominus Iesus Christus. " Samaritanus " enim " Custos " interpretatur. Ideo surgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 7; quia: Non dormit, neque dormitat qui custodit Israel 8. Denique quando conviciis tantis blasphemabant Iudaei, dixerunt illi: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes9 Cum ergo duo essent verba conviciosa obiecta Domino, dictumque illi esset: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? poterat respondere: Nec Samaritanus sum, nec daemonium habeo; respondit autem: Ego daemonium non habeo 10. Quod respondit, refutavit; quod tacuit, confirmavit. Negavit se habere daemonium, qui se noverat daemoniorum exclusorem; non se negavit infirmi custodem. Ergo Dominus in proximo est 11; quia Dominus nobis factus est in proximo.

Incarnatione Deus homini factus est proximus.

3. Quid tam longinquum, quid tam remotum, quam Deus ab hominibus, immortalis a mortalibus, iustus a peccatoribus? Non loco longe, sed dissimilitudine. Nam solemus etiam ita loqui, cum de duobus hominibus dicimus, quando diversi sunt mores: Iste longe est ab illo. Etiamsi iuxta steterint, etiamsi vicinius inhabitent, etiamsi una catena colligentur; longe est pius ab impio, longe est innocens a reo, longe est iustus ab iniusto. Si hoc de duobus hominibus dicitur, quid de Deo et hominibus? Cum ergo longe a nobis esset immortalis et iustus, tamquam a mortalibus et peccatoribus, descendit ad nos, ut fieret nobis proximus ille longinquus. Et quid fecit? Cum haberet ipse duo bona, et nos duo mala; ille duo bona: iustitiam et immortalitatem; nos duo mala, iniquitatem et mortalitatem: si utrumque malum nostrum suscepisset, par noster factus esset, et liberatore nobiscum opus haberet. Quid ergo fecit, ut esset proximus nobis? Proximus non hoc quod nos, sed prope nos. Duo attende: Iustus est, immortalis est. In duobus tuis malis, una est culpa, altera est poena: culpa est quod iniustus es, poena est quia mortalis es. Ille ut esset proximus, suscepit poenam tuam, non suscepit culpam tuam: et si suscepit, delendam suscepit, non faciendam. Iustus et immortalis, longe ab iniustis et mortalibus. Peccator mortalis, longe eras a iusto immortali. Non est factus ille peccator, quod tu; sed factus est mortalis, quod tu. Manens iustus, factus est mortalis. Suscipiendo poenam et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et poenam. Dominus ergo in proximo est, nihil solliciti fueritis 12. Etsi super omnes caelos ascendit corpore, non recessit maiestate. Ubique praesens est, qui fecit omnia.

Gaudium in saeculo. Gaudete in Domino semper.

4. In saeculo gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine, gaudere de dedecore, de deformitate. De his omnibus gaudet saeculum. Quae omnia non essent, nisi homines voluissent. Alia sunt quae faciunt homines, alia quae patiuntur, etsi nolunt, ferunt. Quid ergo est hoc saeculum, et quod est gaudium saeculi? Dico, fratres, breviter quantum possum, quantum Deus adiuvat; festinanter, breviter dico. Saeculi laetitia est impunita nequitia. Luxurientur homines, fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur, turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: et videte saeculi gaudium. Ista mala quae commemoravi, non castiget fames, non belli timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquae adversitates; sed sint omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in securitate malae mentis: ecce videte saeculi gaudium. Sed non cogitat Deus sicut homo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere; et ne cogatur in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare.

Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas.

5. Nam vis nosse, nulla poena quanta sit poena, non tamen iusto, sed peccatori, cui est temporalis poena, ne succedat aeterna? Vis ergo nosse, nulla poena quanta sit poena? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator. Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Prae magnitudine irae suae non requirit 13. Intellegite, fratres christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult damnare mundum. Prae magnitudine irae suae non exquirit. Ideo non exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira eius. Parcendo saevit, sed iuste saevit. Est enim severitas, quasi saeva veritas. Si ergo aliquando saevit parcendo, bonum est nobis ut subveniat castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid patimur? Non secundum peccata nostra fecit nobis 14. Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus est pro nobis Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus. Multos enim filios Dei fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit iniuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus est suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in Domino, non in saeculo: id est, gaudete in veritate, non in iniquitate; gaudete in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Ita gaudete: et ubicumque, et quamdiucumque hic fueritis: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 15.