SERMO 168

 

DE VERBIS APOSTOLI (EPH 6, 23):
PAX FRATRIBUS, ET CARITAS CUM FIDE ".
SIVE DE GRATIA DEI,
SECUNDUM VASIS ELECTIONIS CONFESSIONEM
ATQUE DOCTRINAM, QUONIAM FIDES MISERICORDIAE
DEI DONUM EST

 

Filios fidei Abrahae facit, qui promisit.

1. 1. Lectionibus, canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad iudicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens est et facere 1. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere 2. Magnum nostrum gaudium; nos promisit Abrahae; nos promissionis filiis sumus. Quando enim dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 3, nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat: Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es, tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat, inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti, nisi ex fide? Fides in te donum Dei est.

Fides christianorum alia a fide daemonum. Fides filiorum Dei, cum caritate. Fides initium salutis. Pax vera.

2. 2. Audi Apostolum ipsum fidei disputatorem, et gratiae magnum defensorem; audi eum dicentem: Pax fratribus, et caritas cum fide 4. Magna tria dixit: Pax, caritas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit. Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum. Nam, sicut dicit Iacobus apostolus: Et daemones credunt et contremiscunt 5. Et daemones dixerunt Christo: Tu es Filius Dei, scimus qui sis 6; ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit! Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti: Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi 7. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar Iona 8. O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones; quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur 9. Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur; sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est: et caritas. Tria illa dicta sunt ab Apostolo: Pax fratribus, et caritas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et caritas. Unde caritas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, caritas, cum fide. Nos dicamus: Fides, caritas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama; quia caritas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Caritas cum fide; et si sic dicas, bene dicis: Fides cum caritate.

Omnia bona, et ipsa fides a Deo est. Fides plena.

3. 3. Magna ergo bona commemoravit Apostolus: Pax fratribus, et caritas cum fide; magna bona. Sed dicat unde bona ista; unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis: A nobis, in te gloriaris, non in Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus: Ut qui gloriatur, in Domino glorietur 10; confitere pacem, caritatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo; ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis; Apostolus dixit: Pax fratribus, et caritas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur: Pax fratribus, et caritas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 11. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis12 Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus: Misericordiam consecutus sum. O confessio! Non ait: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum 13.

Gratia Saulo data infideli et persecutori crudeli.

4. 4. Veniamus ad eius primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Ierosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat, cuius via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita eius. Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor futurus; sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes eius ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat mancipium crudelitati; et ecce vox de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris14 Ecce quare dixit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 15. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate crudelis; sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset. Quid dicturus es Deo dicenti: Hoc volo? Ergo, Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum16

Et fides et oratio ex Dei gratia. Pelagiana obiectio.

5. 5. Habete fidem; sed ut habeatis fidem, orate fide. Sed orare fide non possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur17 Ideo loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos. Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi, rogavi; ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et Deus dedit quod credens oravi. Salvatur quaestio, non enim parva est. Hoc te video loqui, quia tu prior dedisti aliquid Deo, ut cetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam. Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei18 Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares? Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Deo; ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret.

Fidem donum Dei esse probat oratio facta pro Saulo infideli.

6. 6. Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis; quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet; posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando cetera acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 19? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti, ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator; posteaquam coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum 20. Numquid dixit: Et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa, caedibus sanguinea, ut deposita ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus.

Paulus, id est modicus, gratiae in se collatae praedicator.

7. 7. Quid est Paulus? " Minimus ". Ego enim sum minimus Apostolorum 21. Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine " modicum " est. Sic loquimur quando dicimus: Post paulum video te; paulo post facio illud. Quid est: " paulo post "? Modico post; post paulum, post modicum. Quare ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 22. Bene dicis; unde debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire? Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras; quod es, gratia Dei es. Et gratia eius, inquit, vacua in me non fuit. Ecce evangelizat fidem quam aliquando vastabat; nec gratia ipsa vacat in illo, qui ait: In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi 23. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim habes quod non accepisti? Statim respexit; et cum dixisset: Plus omnibus illi laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subiecit se humilem Paulum: Non autem ego, sed gratia Dei mecum 24.

Oratur pro infidelibus, ut credant.

7. 8. Ergo, fratres mei, ut noveritis etiam fidem a Domino Deo esse nobis, orate pro illis qui nondum crediderunt. Si quis habet amicum infidelem, moneo illum ut oret pro illo. Vere opus est ut ego illum moneam? Maritus Christianus est, uxor infidelis est; non orat pro uxore sua, ut credat? Uxor est Christiana, maritus infidelis est; non orat mulier religiosa pro marito suo, ut credat? Quando hoc orat qui orat; quid orat, nisi ut Deus det illi fidem? Ergo donum Dei est fides. Nemo se extollat, nemo sibi arroget, quasi sibi aliquid dederit. Qui gloriatur, in Domino glorietur 25.