SERMO 167/A

 

SERMO S. AUGUSTINI
DE EISDEM VERBIS
APOSTOLI

 

Nos horatur Apostolus ut contra diabolum oremus.

1. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; quia non tantum te homo persequitur, sed diabolus per illum, et antequam te laedat in corpore, te occidit in mente. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, hominibus adversus homines, qui caro et sanguis sunt, sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum 1; quia quomodo eos qui lux sunt Christus gubernat et regit, sic eos qui tenebrae sunt ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. Hoc ergo nos hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, sed contra diabolum qui cum illo operatur oremus, et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et homo liberetur. Quomodo enim si ad aliquem in proelio constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniat, non equo sed equiti irascitur, et quantum potest, hoc agere cupit ut equitem percutiat et equum possideat; sic circa homines malos agendum est, et non contra illos, sed contra eum qui illos instigat, totis viribus laborandum est, ut dum diabolus vincitur, infelix ille quem possidere coeperat liberetur.

Quae est via, in qua Christus ambulavit.

2. Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ipse ambulavit et ille ambulare. Quae est ista via, in qua Christus ambulavit? Quae est alia nisi caritas, de qua dicit Apostolus: Adhuc supereminentiorem viam demonstro vobis 2? Si ergo Christum volumus imitari, per ipsam viam debemus currere, qua Christus et in cruce pendens dignatus est ambulare. In cruce enim fixus erat, et caritatis viam currens, pro suis persecutoribus supplicabat. Denique sic dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 3. Et nos ergo pro omnibus inimicis hoc iugiter supplicemus, ut illis Dominus emendationem morum et indulgentiam tribuat peccatorum.