DE EO QUOD DIXIT APOSTOLUS PAULUS (EPH 4, 25):
" DEPONENTES MENDACIUM LOQUIMINI VERITATEM "
ET DE EO QUOD DICTUM EST ILLIC (PS 115, 11):
" OMNIS HOMO MENDAX "
1. Hanc sententiam, quam dixit Apostolus: Deponentes mendacium, loquimini veritatem 1, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo: Omnis homo mendax 2, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est: Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et: Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus iubet? Non. Quid ergo iubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico; hoc iubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem: Iubet Deus, ut non sitis homines, acerbe forsitan acciperetis; et me itaque coniunxi, ne quis irascatur.
2. Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tamquam crimen obiecisse hominibus, quia homines sunt; obiurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui: Pecus es; sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, obiecit hominibus quia homines erant? Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis 3? Exprobrans et obiurgans ait: Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur: Ego dixi, dii estis et filii Altissimi 4? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subiungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 5. Et ibi opprobrium obiectum est, cum dicitur: Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis; Christus autem Filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo Filius hominis, hoc est Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum; et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant, qualibus dicitur: Nonne homines estis? et in quos cadit quod dictum est: Omnis homo mendax.
3. Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax; ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 6; quia omnis homo mendax 7. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena; fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tamquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est: Omnis homo mendax.
4. Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo, qui propter te factus est homo. Noli suscensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis, sed ut sis inter eos, quibus dedit potestatem filios Dei fieri 8. Deus enim deum te vult facere; sed non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est, ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax; quia: Omnis homo mendax 9. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi tuo proprio; ne vento superbiae, tamquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Iam enim veteres homines eratis; accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem 10, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae; ac sic totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati.