1. Sunt qui existimant eleemosinas iustis tantummodo esse praebendas, peccatoribus autem eiusmodi dari oportere. In hoc errore primum sacrilegi locum Manichaei tenent, qui credunt in quocumque cibo Dei membra permixta et colligata detineri, quibus censent esse parcendum, ne a peccatoribus polluantur, et nodibus miserioribus implicentur. Haec insania minus digne fortasse refellitur, quam sanorum omnium sensus offendit, si tantummodo proponatur. Nonnulli autem, nihil tale sentientes, ideo peccatores putant non esse pascendos, ne contra Deum conemur, cuius in eis indignatio declaratur, tamquam ex hoc etiam nobis possit irasci, quia eis volumus subvenire, quos vult ipse punire. Adhibent etiam testimonia Scripturarum sanctarum, ubi legimus: Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem, et impiis et peccatoribus redde vindictam. Bene fac humilii, et ne dederis impio. Quoniam et altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam 1. Haec verba quemadmodum accipienda sint non intellegentes, detestabili crudelitate induuntur. Unde nos oportet de hac re, fratres, vestram alloqui caritatem, ne cogitatione perversa cum divina voluntate non consentiatis.
2. Omnibus esse impertiendam misericordiam docet Paulus apostolus apertissime dicens: Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 2. Unde revera satis apparet, in huiusmodi operibus iustos esse praeponendos. Quos enim alios intellegamus domesticos fidei, cum alibi aperte sit positum: Iustus ex fide vivit 3? Non tamen aliis hominibus, etiam peccatoribus, misericordiae claudenda sunt viscera, nec si etiam adversum nos hostilem animum gerant, ipso nostro Salvatore dicente ac monente: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos 4. Neque hoc in Libris Veteribus tacitum est. Ibi enim legitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; sitit, potum da illi 5, quo etiam in Novo et Apostolus usus est 6.
3. Nec ideo tamen falsa sunt quae supra posuimus, quia et ipsa divina praecepta sunt: Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem 7. Illa enim ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori propterea bene facias, quia peccator est, ut bene autem facias ei qui te odit, non quia peccator, sed quia homo est. Ita utrumque praeceptum tenebis, nec ad vindicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Omnis enim qui recta arguit peccatorem, quid aliud quam non vult eum esse peccatorem? Odit ergo in illo quod et Deus odit, ut perimatur quod homo fecit, et liberetur quod Deus fecit. Peccatum quippe homo fecit, ipsum autem hominem Deus. Et duo ista nomina cum dicimus, homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est corripe, et quia homo est, miserere. Nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic officio omnis invigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accomodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, diviti regenti familiam suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti prolem suam, iudici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam. Omnes hi, cum boni sunt, eis quos regunt bene utique volunt, et secundum impertitam ab universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant operam ut idem ipsi quos regunt, et conserventur homines, et pereant peccatores 8. Ita implent quod scriptum est: Da misericordiam et ne suscipias peccatorem, ne hoc in illo salvum, quod peccator est, velint; et impiis et peccatoribus redde vindictam: et in hoc, ipsum quod impii et peccatores sunt deleatur in eis; bene fac humili, propter hoc quod humilis est, et ne dederis impio, propter hoc quod impius est, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam 9, qui tamen, quia non solum peccatores et impii, verum etiam et homines sunt, facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 10. Ita nulli hominum claudenda est misericordia, nulli peccato impunitas relaxanda.
4. Hinc itaque maxime intellegendum est, quam non sit contemnenda eleemosina, quae quibusque pauperibus iure humanitatis impenditur, quando quidem Dominus sublevabat indigentiam pauperum, etiam ex his loculis quos ex opibus implebat aliorum 11. Quod si forte quis dixerit, nec illos debiles et mendicos, quos Dominus iussit potius invitari 12, nec illos quibus solebat de loculis erogare, peccatores fuisse; ideo non esse consequens, ut propter haec evangelica testimonia, etiam peccatores a misericordibus suscipi vel pasci iubeantur; illud attendat, quod iam superius memoravi, quia utique peccatores et maxime scelerati sunt, qui oderunt et persequuntur Ecclesiam, de quibus tamen dicitur: Bene facite his qui oderunt vos 13. Et hoc exemplo Dei patris astruitur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 14. Non ergo suscipiamus peccatores propter quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus. Persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem conditionem. Et sic infatigabiles, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 15.