DE VERBIS APOSTOLI (GAL 6, 2-5):
" INVICEM ONERA VESTRA PORTATE ";
ET DE ISTIS:
" UNUSQUISQUE ONUS SUUM PORTABIT ".
CONTRA DONATISTAS,
PAULO POST HABITAM CARTHAGINE COLLATIONEM PRONUNTIATUS
1. 1. Omnes nos per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus; et in eo ipso quo nos admonet, ut invicem onera nostra portemus, quo fructu id faciamus ostendit, adiungens et dicens: Et sic adimplebitis legem Christi 1; quae non implebitur, nisi invicem onera nostra portemus. Quae sint onera ista, et quemadmodum portanda sint, quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari debemus implere legem Christi, adiuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum esse proposui, mementote ut exigatis; et cum reddidero, non petatis. Hoc me demonstraturum esse proposui, adiuvante Domino intentionem meam et pro me orationes vestras, quae sint onera quae invicem nos iubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut impleamus legem Christi.
1. 2. Dicit aliquis: Obscure enim Apostolus locutus est, ut tu coneris exponere quae sint ista onera, vel quemadmodum invicem sustinenda? Est illic quaestio, quae nos cogit onera distinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ibi positum: Unusquisque autem proprium onus portabit 2. Iam ergo occurrit sensibus vestris: Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo dicit: Invicem onera vestra portate 3? Nisi quia onera distinguenda sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe, non enim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe superius aut inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua, utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus.
2. 3. Alia ergo sunt onera, in quibus unusquisque proprium portat, nec portat cum alio alter, nec proicit in alterum; et alia sunt onera, in quibus recte dicis fratri: Porto tecum, aut: Porto pro te. Si ergo distinctione opus est, non est facilis intellectus. Contra eos ergo qui putabant posse hominem contaminari peccatis alienis, respondit Apostolus: Unusquisque onus proprium portabit. Item, contra eos quibus per hoc possit neglegentia subintrare, ut quasi securi facti quod non contaminarentur peccatis alienis, neminem curarent corrigere: Invicem onera vestra portate 4. Breviter dictum, breviterque distinctum est; et quantum existimo, manifestationem veritatis non impedivit. Nam et breviter audistis, et cito intellexistis. Corda vestra non vidi; sed testes cordis voces audivi. Iam ergo tamquam de intellectis securi, aliquando latius disseramus; non ut intellegendum insinuetur, sed ut quod intellectum est, commendetur.
2. 4. Onera quae unusquisque sua portat, peccata sunt. Has detestabilium onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus, Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 5. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsae auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; audite, filii Adam; audi, genus laboriosum et infructuosum: video laborem vestrum, videte donum meum. Scio, laboratis et onerati estis; et quod est miserius, perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis; ad haec, quod peius est, onera addi vobis petitis, non deponi.
3. 5. Quis nostrum brevi tempore potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen inde pauca commemoremus, et de his cetera coniectemus. Vide hominem oneratum sarcina avaritiae, vide illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid exspectas, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? Quid laboras? Quid inhias? Quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. O vota inania et facta nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam? Illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa alterum onus pigritiae, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te, et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia iubent. Pigritia dicit: Dormi; avaritia dicit: Surge. Pigritia dicit: Noli pati frigidos dies; avaritia dicit: Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit: Quiesce; illa non sinit quiescere. Iubet, non solum: Procede; sed et: Naviga trans mare, quaere terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt; non nosti linguam Indorum, sed intellegibilis videtur sermo avaritiae. Venies ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus pervenisti, cum periculis redis, exclamas in mari exagitatus tempestate: Deus, libera me. Non audis respondentem: Quare? Misi te? Avaritia tibi iussit ut acquireres quod non habebas; ego tibi iussi ut sine labore ante ostium tuum pauperi dares quod habebas. Illa te ad Indos misit ad reportandum aurum; ego tibi ad ostium Christum posui, a quo emeres regnum caelorum. Laboras in iussione avaritiae, in iussione mea non laboras. Ambo iussimus; non audisti me: cui obaudisti liberet te.
4. 6. Quam multi has sarcinas portant? Quanti mihi modo contra ipsas sarcinas loquenti sub ipsis positi exclamant? Cum sarcinis intrarunt, cum sarcinis exeunt; avari ingressi sunt, avari discedunt. Ego loquendo contra istas sarcinas laboravi. Si clamatis, ponite quod portatis. Postremo me nolite audire; Imperatorem vestrum audite clamantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Non enim venitis, nisi laborare desinatis. Vultis ad me currere, sed cum gravibus sarcinis non potestis. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam 6. Do veniam praeteritorum peccatorum, tollam quod premebat oculos vestros, sanabo quod nocuit humeris vestris. Tollam quidem sarcinas, sed inanes a sarcinis non dimittam: tollam sarcinas malas, et imponam bonas. Cum enim dixisset: Et ego vos reficiam; adiunxit: Tollite iugum meum super vos 7. Male te subiugaverat cupiditas, salubriter te subiuget caritas.
4. 7. Tollite iugum meum super vos, et discite a me 8. Si vobis viluit humanum qualecumque magisterium, discite a me. Christus clamat magister, unicus Dei Filius, solus verax, verus, veritas clamat: Discite a me. Quid? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 9? Numquid hoc ab eo discere poterimus, mundum fabricare, caelum luminibus implere, diei noctisque, vicissitudines ordinare, tempora et saecula iubere percurrere, seminibus vim tribuere, animalibus terram replere? Nihil horum nos iubet discere magister caelestis: illa facit ut Deus.
5. 7. Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est, audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite, inquit, a me; non mundum fabricare, et creare naturas; nec illa quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa dicit: Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super aquas ambulare; nec hoc dicit: Discite a me. Haec enim dedit quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a me, omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset: Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 10. Quare dubitas hanc sarcinam ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina gravis est, fides, spes, caritas? Istae enim humilem, istae mitem reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 11. Quid est: levis est? Quid si habet pondus, sed minus? Plus habet avaritia, minus iustitia? Nolo sic intellegas. Haec sarcina non est pondus onerati, sed alae sunt volaturi. Habent enim et aves pennarum suarum sarcinas. Et quid dicimus? Portant illas, et portantur. Portant illas in terra, portantur ab illis in caelo. Tu si misericordiam velis praebere avi, praesertim aestate, et dicas: Miseram istam aviculam onerant pennae, et detrahas onus hoc; in terra remanebit, cui subvenire voluisti. Porta ergo pennas pacis, alas accipe caritatis. Haec est sarcina, sic implebitur lex Christi.
6. 8. Distincta sunt onera. Videte nunc, nescio quis avarus intrat; nosti illum avarum, stat tecum, et tu non es avarus; sed etiam misericors, das pauperi quod habes, non inhias in ea quae non habes; audis dicentem Apostolum: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 12. Audisti, agnovisti, didicisti, tenuisti, fecisti. Fac quod facis, noli pigrescere, noli cessare. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 13. Bene fecisti homini, ingratus est homo; non te paeniteat bene fecisse, ne fundas paenitendo quod implesti miserando; dic in corde tuo: Non videt iste in quem feci, videt ille propter quem feci; quia iste si videret, si ingratus non esset, sibi potius quam mihi prodesset. Ad Deum me teneam, quem non latet quod facio; non solum quod facio, sed etiam quod corde facio; Illum sperem retributorem, qui facti mei non quaerit testem. Talis es, et forte in populo Dei stat iuxta te avarus raptor, inhians rebus alienis. Quem nosti talem, et fidelis est, vel potius fidelis vocatus, non eum potes de Ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad altare; noli timere: Unusquisque proprium onus portabit 14. Memento Apostoli, ut securus accedas: Unusquisque proprium onus portabit. Tantummodo non tibi dicat: Porta mecum. Nam si cum illo communicare volueris avaritiam, onus non minuetur, sed duo gravabuntur. Portet ergo sarcinam suam, et tu tuam: quoniam quando ex humeris Dominus tuus talem sarcinam excussit, alteram imposuit; excussit cupiditatis, imposuit caritatis. Ergo secundum cupiditates suas unusquisque sarcinam suam portat, malus malam, bonus bonam.
7. 9. Converte te iam et ad illud praeceptum: Invicem onera vestra portate 15. Habes enim sarcinam Christi; unde portes cum altero onus proprium. Pauper est, dives es; onus illius paupertas est; tu tale onus non habes. Vide ne forte cum te interpellaverit pauper, tu dicas: Unusquisque onus proprium portabit 16. Hic alterum praeceptum audi: Invicem onera vestra portate. Paupertas non est onus meum, sed est onus fratris mei. Vide ne divitiae sint maius onus tuum. Nam non habes onus paupertatem, sed habes onus divitias. Si bene intendas, onus est. Ille alterum onus habet, tu alterum. Porta cum illo, et portet tecum, ut invicem onera vestra portetis. Quod est onus paupertatis? Non habere. Quod est divitiarum onus? Plus quam opus est habere. Et ille oneratus est, et tu oneratus es. Porta cum illo non habere, portet tecum plus habere; ut fiant aequales sarcinae vestrae. Si enim dederis indigenti, minuis illi non habenti onus ipsius, quod erat non habere; si ei dederis, incipit habere; minutum est illi onus, quod vocatur non habere; minuit et ipse onus tuum, quod vocatur plus habere. Duo ambulatis viam Dei in peregrinatione huius saeculi: tu portabas sumptus magnos superfluos, ille autem sumptus non habebat; adhaesit tibi, comes tuus esse desiderans; noli neglegere, noli spernere, noli relinquere. Non vides quantum portes? Nihil portanti et non habenti da inde aliquid, et comitem adiuvabis, et te relevabis. Apostolica sententia satis, quantum opinor, exposita est.
7. 10. Non vobis fumos vendant qui dicunt: Sancti sumus, non portamus sarcinas vestras, ideo vobis non communicamus. Maiores isti portant sarcinas divisionis, maiores portant sarcinas praecisionis, sarcinas schismatis, sarcinas haeresis, sarcinas dissensionis, sarcinas animositatis, sarcinas falsorum testimoniorum, sarcinas calumniosarum criminationum. Istas sarcinas conati sumus, et conamur deponere de humeris fratrum nostrorum. Illi amant illas tenentes ad se, minores esse nolunt, quia ipsis sarcinis tumuerunt. Nam et qui ponit sarcinam, quam gestabat collo, quasi minor fit; sed pondus posuit, non staturam.
7. 11. Sed ego, inquis, non communico peccatis alienis. Quasi hoc tibi dicam: Veni, communica peccatis alienis. Non hoc dico, novi quid dicat Apostolus; sed illud dico. Propter peccata aliena, si vera essent, et non tua magis essent, gregem Dei mixtum ovibus et haedis non desereres; aream dominicam, quamdiu palea trituratur, non relinqueres; retia dominica quamdiu bonos et malos pisces ad littus trahunt, non disrumperes. Et quomodo, inquis, ferrem quem novi malum? Nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce quomodo ferres: si attenderes Apostolum dicentem: Unusquisque proprium onus portabit 17; liberaret te ista sententia. Non enim cum illo communicares avaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam? Apostolus dicit: Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 18. Sibi, non tibi. Sane si iudex es, si iudicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada. Sic vigilet tolerantia, ut non dormiat disciplina.
8. 12. Sed damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus? A quibus? Primo absens, deinde a traditoribus innocens. Allegata sunt ista, gestis inserta, probata sunt. Enervare quidem vires veritatis conati sunt, et inanium nebulis prosecutionum eius serenitatem nebulare, quantum potuerunt, enisi sunt. Adfuit Dominus, vicit serenitas eius nebulas eorum. Et videte quomodo nescientes absolverunt Ecclesiam orbis terrarum, cuius communione gaudemus, qualescumque in ea simus. Non ipsos nos, sed ipsam tuemur, defendimus, obtinemus, aream dominicam defendendo, pro area dominica clamo. Tu quis in ea sim, nolo cures; ventilabrum exspecto 19. Nolo, inquam, hoc cures; aut si curare vis, noli cum lite curare, ut possis fratres sanare. Cura paleam, si potes; sed triticum noli relinquere, si paleam curare non potes. Excutiuntur aliquando de area dominica et paleae; interdum et grana, sed non longe. Sunt autem operarii boni, circumeunt aream, et ea quae foris excussa sunt, quibusdam mundatoriis trahunt et revocant in aream, etsi trahendo, etsi cogendo. Mundatoria instrumenta sunt leges istae mundanae. Revoca, etiam cum terra trahe triticum, ne propter terram pereat triticum. Damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus est semel absens, ter absolutus est praesens. Respondimus eis; et homines indociles, quantum potuimus, breviter de suis factis admonuimus, et diximus: Quid recitatis contra Caecilianum concilium septuaginta episcoporum, sententias in absentem proferentium? Plures prolatae sunt a Maximianistarum concilio contra absentem Primianum. Diximus: Absens ab illis damnatus est Caecilianus, absens ab istis damnatus est Primianus. Quomodo isti non praeiudicant absenti Primiano, sic et illi praeiudicare non potuerunt absenti Caeciliano.
9. 13. Quid eos putatis in hac angustia respondisse? Quid enim dicerent? Qua evaderent inclusi retibus veritatis? Ut haec retia violenter rumperent, quid dixerunt breviter et absolute pro nobis? Et quidem multa, et pene omnia pro nobis, sicut gesta indicabunt, quae iam proponenda vestra Caritas lectura est. Sed hoc loco rogo vos, et obsecro per Christum, ut teneatis, dicatis, in ore semper habeatis. Non potuit enim pro nobis brevior, et certior, et liquidior ferri sententia. Quid ergo dixit, cum hoc obiceremus: Sic non praeiudicant isti Caeciliano, quomodo nec illi Primiano. Et ille defensor illorum: Nec causa causae praeiudicat, nec persona personae 20. O responsum breve, liquidum, verum! Non enim scivit quid dixit; sed Caiphae similis, cum esset pontifex prophetavit 21: Nec causa causae praeiudicat, nec persona personae. Si nec causa causae, nec persona personae praeiudicat, ergo unusquisque sarcinam suam portat. Eat nunc et obiciat tibi Caecilianum; non tibi cuicumque homini, sed ipsi orbi terrarum obiciat Caecilianum. Quod cum facit, innocentem, obicit innocentibus. Prorsus gesta indicabunt liquidissime. Purgatus est Caecilianus. Sed fac eum non purgatum, fac criminosum inventum; audi vocem tuam ab orbe terrarum: Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat. Anima haeretica, insanabilis, animosa, cum tu in te sententiam dicas, iudicem quid accusas? Si illum ego corrupi, ut iudicaret pro me; te quis corrupit, ut damnares te?
10. 14. Utinam haec aliquando cogitent, vel sero cogitent, vel detumescente animositate cogitent; ad se redeant, se interrogent, se discutiant, sibi respondeant, pro veritate non timeant eos quibus falsitatem diutissime vendiderunt. Ipsos enim timent offendere; erubescunt humanae infirmitati, et non erubescunt invictissimae veritati. Utique hoc timent, ne dicatur eis: Quare ergo nos decepistis? Quare nos seduxistis? Quare tanta mala et falsa dixistis? Respondere deberent, si Deum timerent. Humanum fuit errare, diabolicum est per animositatem in errore manere. Melius quidem erat si numquam erraremus; sed vel quod secundum est faciamus, ut errorem aliquando emendemus. Decepimus, quia decepti eramus; falsa praedicavimus, qui praedicantibus falsa credidimus. Dicant suis: Simul erravimus, simul ab errore recedamus. Duces vobis fuimus ad foveam, et secuti estis cum duceremus ad foveam; et nunc sequimini cum ducimus ad Ecclesiam. Possent ista dicere; indignantibus dicerent, iratis dicerent, aliquando et illi ponerent indignationem, amarent vel sero unitatem.
10. 15. Nos tamen, fratres, patientes circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non dico ut curare cessemus; sed ut non insultationibus ad maiores amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet, Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus paenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 22. Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur mundum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 23? Ergo quamdiu tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus. Conversi ad Dominum, etc.