SERMO 163/B

 

DE EO QUOD APOSTOLUS AD GALATAS DICIT (GAL 6, 1 SS.):
FRATRES, SI PRAEOCCUPATUS FUERIT HOMO IN ALIQUO DELICTO,
VOS, QUI SPIRITALES ESTIS, INSTRUITE HUIUSMODI ", ET CETERA.
SERMO HABITUS CARTHAGINE AD MENSAM MARTYRIS CYPRIANI
VI IDUS SEPTEMBR.

 

Aug. epistolae apostolicae lectionem iterum proponit.

1. Recolite commemorantem epistolae apostolicae lectionem: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit. Communicet autem, qui catechizatur verbum, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare, Deus non subsannatur; quod enim seminaverit homo, hoc et metet; quia qui seminaverit in carne, ex carne metet corruptionem; qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet et vitam aeternam. Bonum autem facientes non infirmemur: tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 1.

Quomodo invicem onera nostra portamus. Lex Christi lex caritatis est.

2. Huc usque recitatum est de epistola Apostoli : huc usque vobis tamquam lector fui. Sed, fratres mei, si intellectus est lector, cui rei necessarius est disputator? Ecce audivimus, intelleximus: faciamus, et vivamus. Et quid opus est vestram onerare memoriam? tenete ista, et inde cogitate. An forte movet aliquem vestrum, quomodo intellegendum sit quod ait: Invicem onera vestra portate; et paulo post ait: Unusquisque proprium onus portabit 2? Dicitis enim in cordibus vestris, qui tamen hoc advertistis: Quomodo invicem onera nostra portamus, si unusquisque proprium onus portabit? Quomodo unusquisque proprium onus portabit, si invicem onera nostra portamus? Fateor, quaestio est. Pulsate, et aperietur vobis 3; pulsate intendendo, pulsate studendo, pulsate etiam pro nobis, ut aliquid dignum vobis dicamus, orando; ita pulsantes adiuvatis nos, et cito ista quaestio soluta erit. Utinam, quam cito solvetur, tam efficaciter quisque quod intellexerit operetur! In pondere infirmitatis invicem onera nostra portamus; in ratione pietatis unusquisque proprium onus portabit. Quid est quod dixi? Omnes homines quid sumus nisi homines, ac per hoc infirmi, et qui omnino sine peccato non sumus? In hoc enim invicem onera nostra portamus. Si enim taedium passus fueris ad peccatum fratris tui, et ille ad tuum, neglegitis invicem, et facitis vere grande peccatum. Si autem quod ille non potest toleras tu, et quod tu non potes tolerat ille, invicem onera vestra portatis; et quia invicem onera vestra portatis, impletis legem sacratissimam caritatis. Ipsa est enim lex Christi; lex caritatis est lex Christi. Ideo venit, quia nos amavit; et non erat quod amaret, sed amando amabiles fecit. Audistis quid sit: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi 4. Quid est ergo: Unusquisque proprium onus portabit? Unusquisque pro peccato suo rationem reddet; de peccato alieno nemo rationem redditurus est. Habet quisque causam suam; Deo redditurus est rationem suam. Sed et ipsi praepositi, qui rationem reddunt de gregibus Christi, de peccato suo rationem reddunt, si neglexerint de gregibus Christi.

Dilige, et quidquid vis fac.

3. Ergo, fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, quicumque estis qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis 5. Et si clamas, intus ama. Hortaris, blandiris, corripis, saevis; dilige, et quidquid vis fac. Non enim pater odit filium: et tamen pater, si opus est, verberat filium; incutit dolorem, ut tueatur salutem. Hoc est ergo: In spiritu lenitatis. Si enim praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto et dixeris: Non ad me pertinet; et dixero tibi: Quare ad te non pertinet? et responderis mihi: Quia unusquisque proprium onus portabit; respondebo tibi: Certe libenter audisti, et intellexisti : Invicem onera vestra portate. Ergo si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, tu [qui] spiritalis es, instrue huiusmodi in spiritu lenitatis. De peccato quidem suo ipse redditurus est rationem, quia unusquisque proprium onus portabit; sed tu vulnus illius si neglexeris, de peccato neglegentiae tuae malam redditurus es rationem; ac per hoc, si invicem onera vestra non portaveritis, malam rationem habebitis in eo quod unusquisque proprium onus portabit. Facite illud, ut invicem onera vestra portetis, et parcit vobis Deus, quod unusquisque proprium onus portabit. Si enim portabis onus alterius, quando praeoccupatur in aliquo delicto, ut in spiritu lenitatis instruas eum, venies ad eum locum ubi audisti: Unusquisque proprium onus portabit; et bona conscientia dicis Deo: Dimitte nobis debita nostra 6. Ergo, fratres, mementote: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto... Non transeunter accipias: Homo. Potuit enim dicere: Si praeoccupatus fuerit quispiam, si praeoccupatus fuerit quicumque; non hoc dixit, sed dixit: Homo. Valde autem difficile est, ut non in aliquo delicto praeoccupetur homo: quia quid est homo?

Et spiritalis onus habet, quod debet ab altero subportari.

4. Sed spiritales isti, quos admonuit, ut in lenitate instruant eum hominem, qui delicto fuerit praeoccupatus, forte dicebant in cordibus suis: Portemus onera eorum, qui praeoccupantur delictis; quia nos non habemus, quid in nobis ipsi portare possint. Audi, quia non debes esse securus, sequentia verba; vide: Intendens te ipsum, ne et tu tenteris 7. Ne superbirent spiritales, ne se extollerent; quamquam, si sunt spiritales, non se extollent; timeo ne propterea se extollant, quia carnales sunt; tamen attendat et spiritalis, ne et ipse tentetur. Numquid enim quia spiritalis est, homo non est? Numquid quia spiritalis est, non portat corruptibile corpus quod aggravat animam 8? Numquid quia spiritalis est, finivit hanc vitam, quae tota tentatio est super terram 9? Ego bene illi dictum est, omnino bene: Intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Et cum admonuisset illos, id est spiritales, intulit continuo generalem illam sententiam: Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi 10. Quid est: alter alterius? Carnalis portet onus alterius carnalis, spiritalis portet alterius spiritalis. Invicem onera vestra portate, peccata vestra invicem nolite neglegere. Apud quos fiducia est vobis, arguite; apud quos arguendi fiducia non fuerit, admonete; et si hoc necesse est, ne quisquam peccet, orate, rogate. An forte humiliavi vos, quia dixi, rogate? Apostolum audite: Praecipientes autem, inquit, et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 11. Medicus si vires invenerit in aegroto, corripit; si autem vires non invenerit, et timet ne sub amaritudine correptionis forte deficiat, supplicat, rogat, ut audiat, faciat et vivat. Constat ergo propter hoc dixisse Apostolum: Invicem onera vestra portate, quia spiritalem admonuerat, et dixerat: Intendens te ipsum, ne et tu tenteris; ne tantum sibi arrogaret iste spiritalis, ut putaret se non habere onus, quod debeat ab altero subportari.

Aliquando ipse homo diabolus suus est. Adulatores et seductores.

5. Audi ipsum rursus, propter typhum, propter tumorem, propter inflationem, audi ipsum iterum: Qui etiam putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit 12. Non potuit dici melius, se ipsum seducit. Non in omnibus diabolus est accusandus; aliquando enim ipse homo diabolus suus est. Cur enim cavendus est diabolus? Nempe ideo ne te seducat. Nonne ergo tu ipse es diabolus tuus, quando te ipsum seducis? Quid deinde? Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam et non in altero 13. Quando facis aliquid boni, si propterea tibi placet, quia laudat te alter; si autem alter te hinc non laudaret, in faciendo opere bono deficeres, destitutus vocibus laudatoris, in altero habes gloriam, non in te ipso. Si laudat, facis; si forte bonum opus tuum displicuerit homini stulto, non facis. Nonne vides homines res suas effundentes histrionibus, et nihil pauperi porrigentes, quam multorum ore laudantur? Numquid ideo bonum est quod faciunt, quia laudantur? Expergiscere tandem: Laudatur peccator in desideriis animae suae. Omnes acclamastis, quia Scripturam sanctam, unde testimonium commemoravimus, nostis; audiant et qui nesciunt. Scriptura santa dixit, Scriptura sancta praedixit: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur 14. Modo iam si laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur, quaere laudatores. Dilaniant te desideria mala; fac iniquitates quotidie ad explenda desideria tua, et quaere laudatores. Mihi crede, non invenis nisi adulatores aut seductores. Quomodo adulatores, quomodo seductores? Debeo verborum meorum reddere rationem. Adulatores sunt, qui sciunt te mala facere, et tamen laudant; qui vero ideo te laudant male facientem, quia bonum putant esse quod facis, non sunt adulatores, quia ex animo laudant, sed sunt seductores, quia ad illa mala facienda te suarum laudum frequentatione seducunt, et respirare non sinunt. Is enim in auras inanes, putas bonum esse quod facis: praecipitas bona tua, exinanis domum tuam, nudos relinquis filios tuos. Laudes illae insanum fecerunt: curris, manus moves, favores accipis, ad os ponis; fundis domum, et colligis ventum. Quomodo, inquis, sunt isti seductores mei, qui me ex animo laudant? Ideo sunt seductores tui, quia prius errando fuerunt et sui. Itane vero scalas ad te ponere laborabit, ut non te seducat, qui seipsum seducit? Ergo laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur. Cave tu talem laudatorem, vita huiusmodi benedictorem. Immo tu bonum fac. Sed, inquies, displicebo tali illi, si fecero. Et displice illi, et place Deo; si enim illi displicueris, et Deo placueris, in te ipso habebis gloriam, et non in altero. Sed detrahunt mali bonis, et amatores huius saeculi maledicunt contemptoribus saeculi, dicunt opprobria, quaerunt quid reprehendant; mox ut aliquid mali dictum fuerit, continuo credunt: si aliquid boni dictum fuerit, credere nolunt; et turbatur cor tuum, ut deficias in benefaciendo, quia non est inventus laudator vel adulator aut deceptor, et non tibi sufficit testimonium conscientiae tuae, in theatro pectoris tui, sub oculis Dei. Quare turbaris, obsecro te, quare turbaris? Quia multa dicuntur de me mala. Hoc dicis? Non turbareris in navi cordis tui, nisi Christus ibi dormiret.

Cum opprobriis turbaris, excita Christum, excita fidem tuam, quae dormit in corde tuo.

6. Audisti, cum Evangelium legeretur, irruit magna tempestas, et navis turbabatur, et operiebatur fluctibus 15. Quare? Quia Christus dormiebat. Quando dormit Christus in corde tuo, nisi quando oblivisceris fidem tuam? Fides Christi in corde tuo, tamquam in navi Christus est. Audis opprobria, fatigaris, turbaris: dormit Christus. Excita Christum, excita fidem tuam. Habes quid facias vel turbatus; excita fidem tuam. Evigilet Christus, et loquatur tibi: Turbant te opprobria? Quae non ego prior audivi pro te? Hoc tibi dicit Christus, sic te alloquitur fides tua; audi illam, et vide quia sic te alloquitur; nisi forte oblitus es, quia pro nobis passus est Christus 16, et ante quam pro nobis tanta mala pateretur, audivit opprobria. Daemonia eiciebat, et dicebatur ei: Daemonia habes 17. De illo per Prophetam dictum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 18. Excita ergo Christum, et dicet tibi in corde tuo: Cum vobis detraxerint homines, et dixerint omne malum adversum vos propter me, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis 19. Crede quod dictum est, et fit in corde tuo tranquillitas magna. Si ergo putat se esse aliquid homo, cum sit nihil, se ipsum seducit; opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Sive laudet, sive reprehendat, tu in temetipso habes gloriam, quia gloria tua Deus tuus est in conscientia tua; et eris similis virginibus sapientibus, quae tulerunt oleum secum in vasis, ut non in altero haberent gloriam, sed in se ipsis. Nam illae, quae non tulerunt oleum secum, mendicaverunt ab ipsis, et extinctae sunt lampades earum et dixerunt: Date nobis de oleo vestro 20. Quid est: Date nobis de oleo vestro, nisi: Laudate opera nostra, quia non nobis sufficit conscientia nostra? Quod obscurum videbatur in apostolica lectione, sicut Dominus donavit, exposui. Cetera plana sunt: non quaerunt expositorem, sed factorem. Ut autem quod audivimus faciamus, ipsum rogemus, sine cuius adiutorio facere nihil boni poterimus; quoniam ipse dixit suis discipulis: Sine me nihil potestis facere 21. Conversi ad Dominum...

ET POST SERMONEM, QUIA PLEBS POSTULAVIT UT ANTE DIEM NATALIS BEATI CYPRIANI NON PROFICISCEREMUR, ADIECIT:

Vere dico Caritati vestrae, quia nostrorum desiderium et querellas etiam per litteras ferre non possumus; sed quia hoc, quod petitis, iam iussit et sanctus senex, sic concludo sermonem. Natalis beati Cypriani certe iam propinquat; propter eam sollemnitatem in me retinendo violenti esse voluistis: ergo, qui verbo studemus, bonum est ut etiam corpore ieiunemus.