SERMO 163/A

 

DE VERBIS APOSTOLI (GAL 5, 16 SS):
SPIRITU AMBULATE ET CONCUPISCENTIAS CARNIS NE PERFECERITIS ".
SERMO HABITUS DIE DOMINICA

 

Ut audeamus loqui vobis, fides facit.

1. Ut audeamus loqui vobis, fides facit, qua credimus ut oretis pro nobis. Scio enim quod in cordibus vestris sumus ad commoriendum et ad convivendum 1; ad hanc nos spem nutrit vestrae caritatis affectus. Itaque, quod Dominus donaverit, obsecro ut libenter audire dignemini.

Caro et spiritus invicem adversantur.

2. Audivimus apostolum Paulum, cum eius epistola legeretur, apostolica auctoritate ammonentem atque dicentem: Spiritu, inquit, ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis; caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem concupiscit adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 2. Proposuit ante oculos nostros quoddam bellum, in quo caro et spiritus ita confligunt, ut non quae volumus faciamus; et quoniam imperio Dei subicienda est carnis concupiscentia, contionatus est in certamine constitutos, et ait: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Pugnate, inquit, fortiter, et vincite, non rebellantem contra vos extraneam naturam, sed concupiscentiam quae regnat in membris vestris. Video, inquit Apostolus, aliam legem in membris meis 3. Oppugnat, expugna; rebellat, refrena; noli concedere membra tua, et non occidit animam tuam. Non regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 4. Nega concupiscentiae arma sua, et praevalet victoria tua. Pugna, labora; nemo athleta sine sudore coronatur. In stadio et in agone, in certamine constitutus es; contra spiritum tuum carnis concupiscentia dimicat. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus concupiscit adversus carnem. Caro suggerit libidinem, spiritus imperet castitatem; caro incendit ad iracundiam, spiritus imperet misericordiam. In isto certamine constitutus, cum rebellanti concupiscentiae non dederis membra, quae fuerunt arma iniquitatis peccato, fiunt arma iustitiae Deo 5.

Noli praesumere de liberi arbitrii tui viribus.

3. Ergo, carissimi, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis 6. In hac pugna constitutus, noli praesumere de liberi arbitrii tui viribus; nam vincit te adversarius. Implora adiutorium gratiae Dei, et tunc vincis rebellantem contra te concupiscentiam carnis. Sed forte iam victus est, et inquies forte: Iam victus sum, iam contra me tenet arma concupiscentia, iam regnat peccatum in meo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. Exclama, et dic cum Paulo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 7 Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 8. Tantus campi doctor captivus ducitur; quid facio ego captivus et infirmus? Implora ergo adiutorium gratiae; respondebitur tibi, et dicetur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 9. Quis me, inquit, liberabit de corpore mortis huius? O Manichaee, de corpore mortis huius dixit, non de captivitate gentis illius. Gratia, inquit, Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. O Pelagiane, per Iesum Christum, inquit, Dominum nostrum, non per liberum arbitrium nostrum.

De gratiae Dei auxilio.

4. Itaque, carissimi, si spiritu vivimus, spiritu et sectemur. Non efficiamur inanis gloriae cupidi 10. Audistis apostolicam lectionem: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis; caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec autem invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Itaque, si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his, inquit, similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 11. Occidite in vobis carnis concupiscentiam adiuvante Dei gratia: contemnite carnis opera, amate fructum spiritus. Fructus enim spiritus gaudium est, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 12. Haec facite, et in his estote 13, et Deus pacis erit vobiscum 14.