TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI DE MULIERE CURVA
[FRAGMENTUM]
1. Apostolum audivimus nobis dicentem: Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconciliari Deo 1. Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicus captivatori; hoc est, inimicus Deo et amicus diabolo. Et totum genus humanum, tamquam ista mulier, curvatum erat ad terram. Iam intellegens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam 2. Diabolus et angeli eius animas hominum ad terras curvaverunt, id est, ut pronae in ea quae temporalia et terrena sunt, superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis; et iam oportebat eam solvi a vinculo suo die sabbati. Calumniabantur autem erigenti. Qui, nisi " curvi " 3? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non intellegentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi carnaliter celebrabant, spiritaliter non videbant.