DE VERBIS APOSTOLI (1 COR 6, 9-20):
" OMNE PECCATUM QUODCUMQUE FECERIT HOMO,
EXTRA CORPUS EST; QUI AUTEM FORNICATUR, IN CORPUS PROPRIUM PECCAT "
[FRAGMENTUM]
1. Quaestio de Epistola Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 1; nescio si possit ad liquidum dissolvi, quamvis possit, donante Domino, aliquid inde probabiliter dici: ita enim profunda est. Nam cum superius in eadem Epistola Apostolus diceret: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt; et paulo post: Nescitis, ait, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem; atque ibi subiunxit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. An nescitis quia corpus vestrum, templum in vobis Spiritus Sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro 2; cum ergo multa et horrenda in hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum Dei, quae tamen nonnisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt; quod corpus utique iam fidelium, templum esse dicit Spiritus Sancti, quem habemus a Deo; ipsaque membra corporis nostri, membra esse asseverat Christi; de quibus arguendo et quodammodo interrogando, ait: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Responderitque sibi: Absit! Subiungat adhuc et dicat: Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est; et concludat: Fugite fornicationem; sequitur tamen ipse, et dicit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa quae dinumeravit peccata, dicens: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt; ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut exerceri possunt? Quis hoc sani capitis homo negaverit? Totum quippe istum locum Apostolus, propter ipsum corpus iam emptum pretio magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus Sancti factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inviolatum tamquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat. Quare ergo subiungere voluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur; id est, ut diceret: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat; cum sive ipsa fornicatio, sive alia huiusmodi, quae nonnisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim? poteritne esse quispiam (ut cetera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel maledicus, vel rapax, extra operationem corporis huius? Quamvis nec ipsa idololatria neque ipsa avaritia, praeter servitium corporis huius poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est: Dixit impius in corde suo: Non est Deus 3; idem beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere, illo loco ubi ait: Omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 4. Quia videlicet nonnisi in corpore constitutus impius potuit dicere: Non est Deus. Ut taceam quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit: Manifesta autem sunt opera carnis; et exsequitur: Quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 5. Numquid enim non videtur nobis extra corpus fieri cetera illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, invidias, haereses? Et tamen operibus carnis ista tribuit Doctor Gentium in fide et veritate. Quid est ergo: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?
2. Apparet igitur cuivis tardo et obtuso, quam sit ista quaestio difficilis; quam Dominus piae intentioni nostrae, si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque revelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. Videtur enim beatus Apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare voluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur; non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis, commisceri facit animum vis ingens libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodammodo agglutinari et devinctum esse; in tantum ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentem, quam captivam subdit ipsa submersio, et quodammodo absorptio libidinis et concupiscentiae carnalis; ut hoc esse videatur quod dictum est: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 6; quia tunc fit proprie et familiariter servum corporis cor hominis fornicantis, in tempore maxime ipsius nequissimae operationis; in tantum ut ipse Apostolus inculcatius volens commendare cavendum hominibus hoc malum, dixerit: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? et exsecrans atque detestans responderit: Absit! An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una 7. Numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibuscumque facinoribus hominum? Liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus, et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi; quod in fornicationis ipso opere atque tempore non licet animo, ad aliud aliquid cogitandum liberum esse. Sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse; sed simul totus homo dici possit quod caro sit, et spiritus vadens et non revertens 8. Sic ergo possumus intellegere, quia: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; ut videatur, ut dixi, Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis, cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata; solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum, efficitque captivum.
3. Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. Verum quia non solum fornicatio in sacris Litteris specialiter, sed etiam generaliter arguitur et nominatur; conemur, Deo adiuvante, et hinc aliquid probabiliter dicere. Generalia igitur fornicatio aperte manifestatur in Psalmo, ubi dicitur: Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te 9. Ubi subsequenter, qualiter ista generalis fornicatio evadi et effugi possit, adiunxit dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 10. Ut exinde facile advertamus, illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret mundo. Unde beatus apostolus Ioannes dicit: Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo 11. Et apostolus Iacobus dicit: Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo? 12 Breviter ergo definitum est, non posse habere dilectionem Dei, qui habuerit dilectionem mundi; et inimicum esse Dei, qui amicus esse voluerit mundi. Ad hoc etiam pertinet quod Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Et concludit: Non potestis Deo servire et mammonae 13. Ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio, omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur Deo, dum adhaeretur mundo; ut sic etiam intellegere valeamus, secundum istam generalem fornicationem, quod ait Apostolus: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 14. Quia si non fornicetur anima humana, adhaerendo Deo, nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata, a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit pro ipsa fragilitate mortalitatis, vel ignorando, vel neglegendo, vel obliviscendo, vel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; quia nullum hic corporalis vel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum, dici videtur. Quod si adhaerens mundo mundanus homo, longe se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat; quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia et carnalia, carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur creaturae serviens potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
4. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide, intellegi potest utriusque fornicationis malum, tam specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni Doctoris, ubi ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat 15; ut aut exaggeratio facta sit ab Apostolo huius specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccari recte intellegitur; quia nusquam sic totus homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel inevitabiliter affigitur, ut in comparatione huius tanti mali, cetera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur. Quemadmodum solius fornicationis vis quaedam imperiosae libidinis, conditioni suae subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis; ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore, non sit liberum humanae menti vel cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; sic accipiendum est et intellegendum, ut quisque dum non adhaeret Deo, qui adhaeret mundo, omnia temporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est, universae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus, tamquam totus creaturae servus ab ipso Creatore alienus, per illam initium omnis peccati superbiam, cuius superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a Deo 16. A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intellegatur extra corpus esse; id est, extra corporeae et temporalis omnis concupiscentiae malum, alienum esse, extra corpus, ut saepe dictum est, esse. Tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a Deo, tamquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cuius universaliter concupiscentiae serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo; quod est, ut dictum est: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Ioannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae sunt in mundo; quoniam quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut ille manet in aeternum 17. Ista ergo dilectio mundi, quae universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus humanus indesinenter servit animus, ab ipso Creatore universorum desolatus atque derelictus.