DE VERBIS APOSTOLI (1 COR 1, 31):
" QUI GLORIATUR, IN DOMINO GLORIETUR ".
ET DE VERSU PSALMI (70, 2):
" IN TUA IUSTITIA ERUE ME, ET EXIME ME "
1. Admoniti ab Apostolo sumus, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur 1; eique Domino cantavimus: In tua iustitia erue me, et exime me 2. Hoc est ergo in Domino gloriari, non in sua, sed in eius iustitia gloriari. Haec autem iustitia latuit eos qui de sua iustitia gloriantur. Et hoc maxime vitium apparuit in Iudaeis Novum Testamentum recusantibus et in Vetere homine remanentibus. Frustra et infructuose in suis codicibus legerant atque cantaverant: In tua iustitia erue me. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 3. Nemo ergo tamquam de sua iustitia glorietur, etiamsi iustus est. De sua quippe iustitia glorianti dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? 4 Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim securius, quam in illo gloriari, de quo nemo potest omnino confundi? Nam si gloriatus fueris in homine, potest inveniri aliquid in homine, immo multa inveniri possunt in homine, de quibus confundatur qui in illo gloriatur. Cum autem audis non esse in homine gloriandum, utique nec in te: non enim tu non homo. Si ergo gloriaris in te, in homine gloriaris; et hoc est stultius et exsecrabilius. Quia si gloriatus fueris in homine iusto aliquo vel alio sapiente, ille non in se gloriatur in quo tu gloriaris; tu autem si in te gloriaris, non sapiens, non iustus es; si autem non oportet in homine sapiente gloriari, multo minus oportet in insipiente gloriari. Qui autem gloriatur in se, in insipiente gloriatur. Eo enim ipso insipiens convincitur, quia in se ipso gloriatur. Ergo: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil tutius, nihil securius. Si potes, habes quod apprehendas, in Domino gloriatus non confunderis. Non enim aliquid reprehensionis inveniri potest in illo, in quo gloriaris. Ac per hoc et ille qui non dicebat: In mea iustitia erue me; sed: In tua iustitia erue me; hoc prius dixit: In te speravi, Domine, non confundar in aeternum 5.
2. Numquid enim aliud est, in quo erraverunt Iudaei, aut quo alio vitio ab evangelica gratia extorres facti sunt, nisi uno illo de quo Apostolus non tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 6. Ubi laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi consuleremus Apostolum, et diceremus: Quid est quod dixisti: Non secundum scientiam? Quae est ista scientia, quam illi non habent, qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire? Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 7. Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam, et pertinere ad Testamentum Novum, ad quod Iudaei propterea pertinere non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scientiam habuerunt; agnosce Dei iustitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si quam habes; si bene vivis, si praecepta Dei facis, noli tuum putare; hoc est enim velle suam iustitiam constituere. Agnosce a quo acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 8 Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in te gloriaris; et ubi est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 9? Datum tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum promitteret Dominus: Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius 10. Unde in te hoc flumen? Recordare tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses; si non sitisses, non bibisses. Quid est: Si non sitisses, non bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non credidisses. Antequam diceret: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius; prius dixit: Si quis sitit, veniat et bibat. Ideo flumen habebis aquae vivae, quia bibis; non bibis, si non sitis; si autem sitiebas, quare tamquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
3. Et ego, inquit, fratres, veniens ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiae, annuntians vobis mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum? 11 Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nesciebat. Magnum est scire Christum crucifixum; sed ante oculos parvulorum tamquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum. Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a Christo, thesaurum scientiae et sapientiae Dei promisit in Christo. Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 12. Christus crucifixus, thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiae decipi. Ad hoc involucrum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur, orate. Stulte huius mundi philosophe, quod quaeris nihil est; quem non quaeris. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando pertransis? Contemnis humilitatem, quia non intellegis maiestatem. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 13. Iesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi aliquid me in vobis scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum; humilitatem eius, quam irrident superbi, ut fiat in eis: Increpasti superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis 14. Et quod est mandatum eius, nisi ut credamus in eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia. Mandatum eius est, ut credamus in eum. In quem? In Christum crucifixum. Hoc est mandatum eius, ut credamus in Christum crucifixum. Hoc omnino; sed superbus iste, erecta cervice, tumenti gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum. Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi quia vilem vesticulam forinsecus circumdatam vident, latentem intus thesaurum non vident? Videt carnem, videt hominem, videt crucem, videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere, noli insultare. Exspecta, scrutare; forte est aliquid intus quod te multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 15. Videt oculus carnem; est infra carnem quod oculus non videt. Audit auris tua vocem; est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum, quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortuus; est illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum usitatae cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare fratres suos 16; humana est ista conditio. Et cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent, cum subito resurrexisse conspicerent: Ipse est, non est; caro est, spiritus est; hoc eis dicit: Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum? 17
4. Quaeramus ergo, si possumus, non quod in cor nostrum possit ascendere, sed quo cor nostrum mereatur ascendere. Merebitur enim in regnante glorificari, qui didicerit in crucifixo gloriari. Unde videns ipse Apostolus, non solum quo ascendat, sed etiam qua ascendat; multi enim viderunt quo, nec viderunt qua; amaverunt celsitudinis patriam, sed ignoraverunt humilitatis viam; sciens ergo Apostolus, et cogitans et praemeditans, non solum quo, sed etiam qua: Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini Iesu Christi 18. Poterat dicere: In sapientia Domini nostri Iesu Christi; et verum diceret; poterat: In maiestate; et verum diceret; poterat: In potestate; et verum diceret; sed dixit: in cruce. Ubi mundi philosophus erubuit, ibi thesaurum Apostolus reperit; non contemnendo vile involucrum, pervenit ad pretiosum involutum. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Bonam sarcinam sustulisti, ibi totum est quod quaesisti; et quid ibi magnum lateret, ostendisti. Quale adiutorium? Per quem mihi, inquit, mundus crucifixus est et ego mundo 19. Quando tibi crucifigeretur mundus, nisi pro te crucifigeretur per quem factus est mundus? Ergo: Qui gloriatur, in Domino glorietur 20. Quo Domino? Christo crucifixo. Ubi humilitas, ibi maiestas; ubi infirmitas, ibi potestas; ubi mors, ibi vita. Si vis ad illa pervenire, noli ista contemnere.
5. Audisti in Evangelio filios Zebedaei. Quaerebant altitudinem, dicentes ut unus eorum sederet ad dexteram tanti patrisfamilias, alter ad sinistram. Magnam plane illi celsitudinem requirebant, magnam; sed quoniam postponebant qua, vocat eos Christus ab eo quo ire volebant, ad illud qua ire debebant. Quaerentibus quippe tantam celsitudinem quid respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 21 Quem calicem, nisi humilitatis, nisi passionis? Quem bibiturus et in se transformans infirmitatem nostram ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 22. Istos ipsos in se transformans, qui talem calicem bibere recusabant, et altitudinem quaerebant, humilitatis viam neglegebant: Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Christum quaeritis excelsum; redite ad crucifixum. Vultis regnare et gloriari in sedibus Christi; prius discite dicere: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 23. Haec est doctrina christiana, humilitatis praeceptum, humilitatis commendatio, ut non gloriemur, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Nam non est magnum in Christi sapientia gloriari; magnum est in cruce Christi gloriari; unde tibi insultat impius, inde glorietur pius; unde insultat superbus, inde glorietur Christianus. Noli erubescere de cruce Christi; ideo in fronte tamquam in sede pudoris signum ipsum accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam.
6. Signum Veteris Testamenti circumcisio in latenti carne, signum Novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio est, hic revelatio; illud est sub velamine, hoc in facie. Quamdiu enim legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est 24. Quare? Quia non transierunt ad Christum. Cum enim transieris ad Christum, auferetur velamen 25; ut qui habebas in occulto circumcisionem, in fronte portes crucem: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, inquit, transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 26. Ne hoc tibi tribuas, ne hoc tuum putes, ne ignorans Dei iustitiam et tuam volens constituere, iustitiae Dei non sis subiectus. Transi ergo ad Christum, o qui gloriaris de circumcisione. Inde enim vis gloriam habere, quod verecundaris ostendere. Signum est, verum est, a Deo praeceptum est; sed occultationis signum est. Novum enim Testamentum in Veteri velabatur; Vetus Testamentum in Novo revelatur. Ideo signum ab occulto transeat in manifestum, et incipiat esse in fronte quod latebat sub veste. Nam in eo signo Christum esse praenuntiatum quis ambigat? Inde cultellus petrinus: Petra autem erat Christus 27. Inde octavus dies circumcisionis, et dominicus resurrectionis. Ideo Apostolus inde transiens, inde veniens, transiens scilicet ad Christum, ut auferatur velamen, novit unde glorietur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Quid enim prius dixerat? Neque enim qui circumcisi sunt, ii legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur 28. Tu quid, Apostole? Transfer signum ad frontem. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Hic habeo, inquit, quod ignorabam. Venit Testamentum Novum, revelatum est quod occultabatur. Qui sedebant in umbra mortis 29, lumen ortum est eis. Revelatum est eis quod occultabatur; quod latebat, in aperto est. Venit ipsa Petra, omnes nos spiritu circumcidit, et suae humilitatis signum in redemptorum fronte defixit.
7. Iam gloriatio in cruce sit Christi; non nos pudeat humilitatis Excelsi. Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum deus venter, et gloria in pudendis eorum. Illis futura praenuntiabantur, iam facta credantur 30. Non simus ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut veniret. Sed unde Iudaei ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quam scientiam? Ignorantes, inquit, Dei iustitiam, et suam volentes constituere 31; non tenentes Deum nisi in praeceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse praecepta, adiutorium devitarunt. Finis enim legis Christus, perfectio legis Christus, ad iustitiam omni credenti 32. Et quid facit Christus? Iustificat impium. Credendo quippe in eum qui iustificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit impium: credenti ergo in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, tamquam ipse fecerit, tamquam sibi hoc ipse praestiterit; habet gloriam, sed non apud Deum 33. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; et securus dicat: In tua iustitia erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est sapientiae, scire cuius est donum 34. Quis hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quae iustitia, quae particula iustitiae impleri potest, sine aliqua continentia? Delectat enim peccare; nam si non delectaret, non fieret. Minus autem delectat iustitia, aut non delectat, aut minus quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animae? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos? Qui omnes idonei fuimus vulnerare nos, quis nostrum est idoneus curare quod fecit? Sic et in ipsis delictis, quis non cum voluerit, vulnerat se? Sed non quis cum voluerit, sanat se. Sit ergo animus pius, sit fideliter Christianus, sit gratiae non ingratus. Agnoscatur medicus: numquam se sanat aegrotus.