SERMO 159

 

DE VERBIS EISDEM APOSTOLI (ROM 8, 30-31),
SEU DE IUSTIFICATIONE; NECNON DE VERBIS
IACOBI (1, 2-4):
OMNE GAUDIUM EXISTIMATE, FRATRES MEI,
CUM IN TENTATIONES VARIAS INCIDERITIS ", ETC.

 

Iustificatio hic in nobis imperfecta. Perfecta iustificatio in martyribus. Iniuria est, pro martyre orare.

1. 1. Hesterno die de iustificatione nostra, quae nobis est a Domino Deo nostro, sermo productus est, ministrantibus nobis, donante illo, audientibus vobis. Et cum simus in hac vita onerati sarcina corruptibilis carnis, non utique sine peccato; quia si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 1; iustificatos tamen nos esse secundum modum peregrinationis nostrae, viventes ex fide quousque fruamur specie, claruit, quantum arbitror, Caritati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione dicit anima nostra: Quoniam ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus 2. In patria vero nullus orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare orandi locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur, ibi videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic petitur, ibi accipitur. Perfectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres pervenerunt. Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur; pro ceteris autem commemoratis defunctis oratur. Iniuria est enim, pro martyre orare, cuius nos debemus orationibus commendari. Certavit enim contra peccatum usque ad sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et tamen ex parte iustificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad sanguinem pugnastis, adversus peccatum certantes 3. Si ergo illi nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique sancti martyres; de quibus lectio sancti apostoli Iacobi modo audita est. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis 4. Perfectis iam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me, Domine, et tenta me 5. Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet 6.

Iustitiae amor admittit aliquot gradus. Primus gradus. Delectationes sensuum licitae et illicitae.

2. 2. Amanda est enim iustitia; et in hac iustitia amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori iustitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quae delectant, plus te delectet ipsa iustitia; non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet. Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem nostram, ut cibus et potus delectant esurientes atque sitientes; ut nos delectat haec lux, quae de caelo funditur sole exorto, vel quae de sideribus et luna fulget, vel quae in terra accenditur luminibus consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum quaecumque pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et haec omnia, quae nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae; sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Haec licita, illa illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus delectat auditum: sed delectant auditum etiam cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant olfactum flores et aromata, et haec Dei creatura; delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum. Hoc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus; delectant gustum etiam epulae sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant coniugales amplexus: delectant etiam meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, carissimi, esse in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes. Iustitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ei delectationi qua licite delectaris, praepone iustitiam.

Delectatio mentis de iustitia et fide.

3. 3. Constituamus ante oculos, propter hoc quod dixi, exemplum certaminis. Interrogo utrum ames iustitiam; respondebis: Amo. Quod non responderes veraciter, nisi te aliquatenus delectaret. Non enim amatur, nisi quod delectat. Delectare in Domino 7, Scriptura dicit. Dominus autem iustitia est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi idolum. Invisibilibus similis est Deus; et ea in nobis sunt meliora, quae sunt invisibilia. Melior est fides quam caro, melior est fides quam aurum, et melior est fides quam argentum, quam pecunia, quam praedia, quam familia, quam divitiae; et ista omnia videntur, fides non videtur. Cui ergo similiorem putabimus Deum, visibilibus, an invisibilibus? Pretiosis, an vilibus? De vilioribus loquar. Habes duos servos, unum deformem corpore, alium pulcherrimum; sed illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic mihi quem plus diligas: et video te amare invisibilia. Quid ergo, quando plus amas servum fidelem, licet corpore deformem, quam pulchrum infidelem, errasti, et foeda pulchris praeposuisti? Utique non: sed pulchriora foedis praeposuisti. Contempsisti enim oculos carnis, et erexisti oculos cordis. Interrogasti oculos carnis, et quid tibi renuntiaverunt? Iste pulcher est, ille foedus. Repulisti eos, eorum testimonium reprobasti; erexisti oculos cordis in servum fidelem, et in servum infidelem; istum invenisti foedum carne, illum pulchrum; sed pronuntiasti et dixisti: Quid fide pulchrius? Quid infidelitate deformius?

Iustitia prae omnibus licitis delectationibus amanda.

4. 4. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est iustitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione iustitiae. Si habes oculos interiores, vide iustitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 8. De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte 9. Item si habes aures interiores, audi iustitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat 10. Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco 11. Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus 12. Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius amplectetur me 13.

Iustitiae delectatio anteponenda ceteris delectationibus.

4. 5. Exemplum ergo, ut dicere coeperam, huius certaminis proponamus. Videamus, fratres mei, quis nam sit; interrogo, et respondeat, quod dicturus sum, utrum sic delectetur iustitia, ut eam ceteris ad hos sensus corporis pertinentibus delectationibus anteponat. Ecce delectat te aurum tuum, oculos tuos delectat: metallum est pulchrum, fulgentissimum, delectat. Pulchrum est, non nego; nam si pulchrum negavero, Creatori iniuriam facio. Venit ergo tentator, et dicit tibi: Tollo tibi aurum, nisi dixeris pro me falsum testimonium; si autem dixeris, addo tibi. Decertant in te duae delectationes: modo interrogo te quid praeponas, quid te plus delectet, aurum, an veritas; aurum, an verum testimonium. An hoc lucet, et illud non lucet? Fides quaeritur in vero testimonio. Aurum lucet, fides non lucet? Erubesce, habeto oculos; quod amabas in servo tuo, redde Domino tuo. Iamdudum enim cum interrogarem de duobus servis tuis, uno deformi fideli, alio pulchro infideli, quem magis diligeres; respondebas mihi iuste, et praeponebas quod praeponendum fuit. Redi in te, quia modo agitur de te ipso. Certe amasti servum fidelem. Dominus tuus indignus est, si te habeat servum fidelem? Et tu servo tuo fideli pro magno quid promittebas? Ut multum diligeres, summum praemium libertatis. Quid magnum promittebas fideli servo tuo? Libertatem temporalem. Nonne videmus multos servientes non egentes, et liberos mendicantes? Et exigebas ab eo fidem, cui promittebas libertatem: nec ei servas fidem, qui tibi promittit aeternitatem!

Iustitia cum delectatione ex amore sectanda.

5. 6. Longum est, per singulos corporis sensus excurrere: sed quod de oculis dixi, hoc de ceteris intellegite; et praeponite delectationi carnis, delectationem mentis. Carnem quippe vestram delectant illicitae voluptates; mentem vestram delectet invisibilis, pulchra, casta, sancta, canora, dulcis iustitia, ut non ad eam timore cogamini. Si enim ad eam timore cogimini, nondum delectat. Peccare non debes, non timore poenae, sed amore iustitiae. Hinc Apostolus dicit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 14. Quid dixi? Humanum dico: quod potestis portare, dico. Quando exhibuistis membra vestra iniquitati ad flagitia perpetranda, timore adducti estis, an delectatione invitati? Quid dicitis? Respondete nobis, quia et qui bene vivitis, male aliquando fortasse vixistis. Quando peccabatis, delectabamini in peccatis vestris; timor vos adducebat ad peccandum, an suavitas peccati? Respondebitis: Suavitas. Ad peccatum suavitas adducit, et ad iustitiam timor impingit? Probate vos, inspicite vos. Tollat aurum qui minatur: suavior est iustitia, lucidior est iustitia. Non det aurum qui promittit: praeponenda est auro iustitia, delectando praeponenda est; fulgentior est, lucidior est, suavior est, dulcior est. Iam ergo si quis se probat, et in hoc certamine superavit, audivit Apostolum dicentem: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sine dubio pepercit infirmitati; et nescio quid gratius minus idoneis dicere tentavit.

Pro iustitia non solum contemnenda voluptas, sed etiam ferendus dolor.

6. 7. Ecce, inquit, hoc dico quod capere potestis; exhibuistis membra vestra deliciis illicitis, peccatorum suavitate ducti estis, ut illa faceretis; ducat vos ad recta facta suavitas et dulcedo iustitiae; amate iustitiam, quomodo amastis iniquitatem. Digna est iustitia, quae a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod exhibuistis iniquitati; hoc est: Humanum dico 15, hoc est, quod infirmitas vestra tolerare adhuc potest. Quid ergo suspendit Apostolus? Quid distulit dicere? Quid distulit, dicam, si potero. Appende iustitiam et iniquitatem; tantumne digna est iustitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus es voluptatem, pro iustitia tolera dolorem. In iniustitia, inquam, secutus es delectationem, pro iustititia tolera dolorem; hoc est plus. Ecce nescio quis aetatis lubricae impudicus adolescens, suavitate illiciente iniecit oculos in coniugem alienam, amavit, cupit pervenire; quaerit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus timeat dolorem. Quare quaerit latere? Timet apprehendi, ligari, adduci, includi, produci, torqueri, occidi. Haec omnia timendo, in illa appetitione suavitatis suae latebra quaerit; aucupatur absentiam mariti, ipsum adiutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se formidat implicare. Et videmus eum suavitate duci: sed suavitas illa non est tanta, ut vincat etiam timorem et dolorem timoremque poenarum. Da mihi pulchram iustitiam, da mihi fidei pulchritudinem; procedat in medium, ostendat se oculis cordis, inspiret fervorem amatoribus suis. Iam tibi dicitur: Frui me vis? Contemne quidquid te aliud delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi: Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestrae. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat: contemne quidquid te terrebat; contemne carceres, contemne vincula, contemne equuleum, contemne tormenta, contemne mortem. Haec vicisti, me invenisti. In utroque gradu amatores iustitiae vos probate.

Martyres perfecti amatores iustitiae.

7. 8. Invenimus forsitan aliquos qui praeponant iustitiae delectationem voluptatibus et delectationi corporis sui: qui autem pro illa poenas, dolores, mortemque contemnat, putas est aliquis in vobis? Saltem cogitemus, quod profiteri non audemus. Quid cogitamus? Ubi cogitamus? Millia martyrum adiacent oculis nostris, ipsi veri amatores perfectique iustitiae. De illis dictum est: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet 16. Quid addi potest, ut opus perfectum habeat? Amat, ardet, fervet; calcat omnia quae delectant, et transit; venit ad aspera, horrenda, truculenta, minantia; calcat, frangit, et transit. O amare, o ire, o sibi perire, o ad Deum pervenire! Qui animam suam amat, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet illam 17. Sic armandus est amator iustitiae, sic armandus est amator invisibilis pulchritudinis. Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, super tecta praedicate 18. Quid est: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine? Quae dico et auditis mente, dicite praesumentes. Et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Quid est: In aure auditis? In secreto auditis; quia profiteri et confiteri adhuc timetis. Quid est ergo: Super tecta praedicate? Domus vestrae, corpora vestra; domus vestrae, carnes vestrae. Ascende in tectum, calca carnem, et praedica verbum.

Ex Deo est, si quid iustitiae habemus.

8. 9.9 Sed prius, fratres mei, plangite quod eratis, ut quod nondum estis, esse possitis. Hoc quod loquor magnum est. Et unde nobis magnum? Summum est, perfectum est, optimum est; unde nobis? Audite unde nobis: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio 19. Inde est quod habemus bonum, inde est quod nondum habemus. Non habetis? Petite, et accipietis 20. Si vos, ait Salvator, si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester caelestis dabit bona petentibus se 21 ? Examinet se ergo omnis homo, et quidquid in se boni invenerit, quod pertineat ad iustificationem nostram, agat gratias illi qui dedit; et agendo gratias illi qui dedit, ab illo petat et quod nondum dedit. Non enim tu in accipiendo proficis, et ille in dando deficit. Quantumlibet capaces fauces, capacem ventrem afferas; fons vincit sitientem.