SERMO 158

 

DE VERBIS APOSTOLI (ROM 8, 30. 31):
QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT, ILLOS ET VOCAVIT;
QUOS AUTEM VOCAVIT, ILLOS ET IUSTIFICAVIT ", ETC.

SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS "?
CONTRA PELAGIANOS

 

Praedestinatis nemo nocere valet.

1. 1. Apostolum beatum audivimus exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit, quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos 1? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut iustificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; iustificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a Deo, vocatis, iustificatis, glorificatis, qui vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de caelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare 2. Saeviat, saeviat quantum potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit?

Deus nobis debitor factus ex promissis.

2. 2. In his autem quattuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione, iustificatione, glorificatione; in his ergo quattuor rebus considerare debemus quid iam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae iam habemus, laudemus Deum largitorem; in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini: Debes mihi quia dedi tibi; et aliter dicimus: Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis: Debes mihi, quia dedi tibi, a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis: Debes mihi, quia promisisti mihi, tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim eius qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid dicimus: Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo: Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei 3? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod iussisti; et hoc tu fecisti, quia laborantes iuvisti.

Vocati et praedestinati sumus gratis.

3. 3. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit: Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 4 Sed ecce quando vocatus es, vel iam eras. Quomodo praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt 5. Si iam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non iustificareris, nisi terrenus et abiectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria 6. Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus iustificati; agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati.

Iustificati utrum iam simus. Lucta hic in iustificatis manens.

4. 4. Proposueramus autem considerare de his quattuor rebus quid iam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim iam sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando Christiani facti sumus. Iam ergo et hoc habemus. Iustificati, quid? Quid est: iustificati? Audemus dicere, iam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere: Iustus sum? Puto enim hoc esse: Iustus sum, quod est: Peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Ioannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 7. Quid ergo? Nihil habemus de iustitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, iustificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur; quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia iustitiae nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim iustitiae nihil habemus, nec fidem habemus; si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, iam aliquid habemus iustitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Iustus ex fide vivit 8; iustus, inquam, ex fide vivit; quia credit quod non videt.

Iustificatio aliqua vere per fidem.

5. 5. Patres, arietes sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus tractaverunt; et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti: Dominus meus et Deus meus; ait ipse Dominus et Deus: Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt 9. Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati praedicti sumus, et de iustitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Iudaeos, et occisus est; non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris oboedivit mihi 10. Nos sumus, et de iustitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et hoc tertium iam agitur in nobis. Iustificati sumus: sed ipsa iustitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo crescit dicam, et vobiscum quodammodo conferam; ut unusquisque vestrum iam in ipsa iustificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum regenerationis, accepto Spiritu Sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur.

Fides iustificans a fide daemonum discernitur per spem et caritatem.

6. 6. Incipit homo a fide; quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Iacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt 11. Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit: Beatus es Simon Bar Iona; hoc dixerunt daemones, et audierunt: Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei: Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est 12. Illi autem audiunt: Obmutescite; 13 et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur multi 14. Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Unde eam discernis ? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde caritatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo: Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 15; et cetera enarrat bona, et sine caritate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, caritas: maior autem horum caritas. Sectamini caritatem. Discernite ergo fidem vestram. Iam estis de praedestinatis, vocatis, iustificatis. Paulus apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia: Et daemones credunt et contremiscunt 16; ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta 17. Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur 18.

Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat.

7. 7. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum caritate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum caelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio : ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico: Quoniam apud te est fons vitae 19. Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de caelo descendi 20. Esuriat et sitiat peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua 21. Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in vobis, iam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, iustificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, iam erit ibi fides? Dicetur nobis: Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, iustificati; filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est 22.

Spes, in hac peregrinatione solatium.

8. 8. Quid spes? Erit ibi? Spes iam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad iustitiam pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc 23. Ubi est gemitus, iam non potest dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit: Transiit labor et gemitus 24. Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 25. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? An angustia? An persecutio? An fames? An nuditas? An gladius? Quia propter te 26. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die 27. Propter te. Et ubi est: Beati qui non viderunt et crediderunt 28? Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit: habitare Christum per fidem in cordibus nostris 29? Modo per fidem, tunc per speciem: modo per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 30.

Deus beatis erit omnia in omnibus. Caritas sola semper manet.

9. 9. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus 31. Quid est: Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur: Gloria mea, et exaltans caput meum 32. Iam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et cetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et iam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et iam res erit, non spes. Caritas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo caritas erit, sed perfecta erit; sicut Apostolus ait: Fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum caritas 33. Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adiuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a caritate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos. Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos? 34